useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400141
Signature: 00400141
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1272-07-08
(Court Record, WOODHURST, HUNTINGDONSHIRE (ENGLAND)) Givers: John Mowyus Receivers: unknown (Abbot of Ramsey Abbey), unknown (Prior of St. Ives Priory Cell)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400141
 
x
Placita coram Rogero de Seytone et sociis suis justiciariis itinerantibus apud Huntingdoniam a die Sancti Johannis Baptistae in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sexto Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis praesentavit ultimam personam quae mortua est ad ecclesiam de Woldhyrist quae vacat et caetera et cujus advocationem Johannes Mowyuns dicit ad se pertinere quam advocationem abbas de Rameseye et prior Sancti Ivonis ei deforciaverunt Et unde idem Johannes dicit quod quidam Radulphus avus praedicti Johannis cujus heres ipse est tempore pacis et tempore Henrici regis avi domini regis nunc praesentavit quemdam Willelmum clericum suum ad praedictam ecclesiam qui ad praesentationem suam fuit admissus et institutus in eadem ecclesia Et ultimo obiit persona in eadem tanquam a patrono praesentatus Et abbas venit et respondit pro se et pro praedicto priore Et dicit quod non debet ei inde ad hoc breve respondere quia dicit quod nullum breve de recto currit de anteriori tempore quam de tempore Henrici regis avi domini regis nunc Unde petit judicium si per breve istud quod est de possessione possit ei competere actio narrando de praedicto tempore Et abbas ponit loco suo Willelmum le Chamberleyn vel Stephanum de Walsokne et caetera Dies datus est eis de audiendo judicio suo a die Sancti Michaelis in quindecim dies apud Westmonasterium Johannes filius Johannis essoniator magistri Stephani de Walsokne et Robertus filius Willelmi essoniator Willelmi le Chamberleyn alterius attornati ejusdem abbatis obtulere se quarto die versus Johannem Mowyn de placito assisae ultimae praesentationis quam ipse arraniavit versus eum de ecclesia de Woldhyrst Et ipse non venit et fuit conquerens Ideo essoniator inde sine die Et Johannes et plegii sui de prosequendo in misericordia Et praedictus abbas habeat breve ad episcopum Lincolniensem quod non obstante reclamatione praedicti Johannis ad praesentationem praedicti abbatis ad praedictam ecclesiam idoneam personam admittat
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • ecclesia de Woldhyrist
Persons
  • Chamberleyn, Willelmus le
  • Henricus, rex, avus domini regis
  • Johannes, filius Johannis, essoniator magistri Stephani de Walsokne
  • Mowyuns, Johannes
  • Radulphus, avus Johannis
  • Robertus, filius Willelmi, essoniator Willelmi le Chamberleyn
  • Seytone, Rogerus de, justiciarius itinerans
  • Walsokne, Stephanus de
  • Willelmus, clericus
Keywords
  • General: 
    • Court Record
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.