useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400102
Signature: 00400102
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1219-06-24 - 1219-07-08
(, ) Givers: Hugh (Abbot of Ramsey Abbey) Receivers: Michael de Walton
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400102
 
x
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Johannis Baptistae in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio coram Eustachio de Faucunberge domini regis Thesaurario Martino de Pateshille et aliis justiciariis et fidelibus domini regis tunc ibi praesentibus inter Hugonem abbatem de Rameseia petentem per Radulphum de Norhamptone monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Michaelem filium Michaelis de Waltone tenentem de duabus carucatis terrae cum pertinentiis in Waltone Unde recognitio magnae assisae summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Michael remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesiae Sancti Benedicti de Rameseia in perpetuum Cirdemannesmere et insulam de Hygeneye cum omnibus rebus ad illam pertenentibus et unam acram terrae quam Rogerus Tannator tenet et unam acram terrae quam Ricardus le Parlour tenet et unam acram terrae quam Willelmus Blanchard tenet et unam acram terrae quam Simon Cocus tenet una cum pisis Rogero Ricardo Willelmo et Simone et cum tota sequela eorumdem Rogeri Ricardi Willelmi et Simonis et medietatem bosci de Waltone cum pertinentiis Quae medietas jacet versus Gravele in longum et latum sicut dividitur per has metas subscriptas scilicet a marisco per antiquas divisas bosci de Ravele et bosci de Waltone et per antiquas divisas bosci de Stallinge et bosci de Waltone et per antiquas divisas bosci de Riptone et bosci de Waltone usque ad Wadesbrige versus austrum per Auane dictum et ita per Portweie versus occidentem per medium bosci usque ad Cuntesrodesweie quae dividit inter boscum et exitum villae de Waltone et ita per eandem Cuntesrodesweye usque ad caput assarti Roberti de Beville et justa coriletum quae meta vocatur Brocholes versus boream cum illo angulo corileti qui jacet juxta assartum praedicti Roberti usque ad praedictam Cuntesrodesweye et ita descendendo ab ipsa Cuntesrodesweye amplius versus Boream inter assartum praedicti Roberti et boscum usque ad Radeweye quae Radeweye vadit inter Barewe et boscum de Waltone et ita usque ad Crucem Serlonis et ita usque ad mariscum et medietatem triginta acrarum bosci in Barewe quam praedictus Michael tenuit in dominico scilicet quindecim acras bosci versus orientem sicut jacent in longum et latum a campo versus austrum usque in mariscum versus boream quae omnia praedictus abbas retinet in dominio ecclesiae Sancti Benedicti Rameseiae de pertinentiis quae fuerunt de praedictis duabus carucatis terrae Et praeterea idem Michael remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis praedicto abbati et successoribus suis et ecclesiae Sancti Benedicti de Rameseia in perpetuum totum jus et clameum quod habuit in feudo Berengarii Monachi quod idem Berengarius tenuit de antecessoribus praedicti Michaelis in praedicta villa de Waltone Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia idem abbas concessit ipsi Michaeli superplussagium praedictarum duarum caruc[at]arum terrae in Waltone habend et tenedum eidem Michaeli et heredibus suis de praedicto abbate et successoribus suis et de ecclesia Sancti Benedicti de Rameseia in perpetuum per servitium quietae partis unius militis pro omni servitio Et praeterea praedictus abbas dedit praefato Michaeli viginti marcas argenti et quindecim quarteria frumenti et unum palefridum pretii quadraginta solidorum Et sciendum quod haec concordia facta fuit praesentibus praedictis Rogero Ricardo Willelmo et Simone et congnoscentibus se esse villanos et praedictas quatuor acras terrae tenere in villenagio
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • ecclesia Sancti Benedicti de Rameseia
Persons
  • Berengarius, Monachus
  • Beville, Robertus de
  • Blanchard, Willelmus
  • Faucunberge, Eustachius de, thesaurarius domini regis
  • Hugo, abbas de Rameseia
  • Michaelis, filius Michaelis de Waltone
  • Norhamptone, Radulphus de, monachus
  • Parlour, Ricardus le
  • Pateshille, Martinus de
  • Ricardus, pisa
  • Rogerus, pisa
  • Simon, Cocus
  • Simon, pisa
  • Tannator, Rogerus
  • Willelmus, pisa
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.