Charter: Documents of Early England Data Set 00340286
Signature: 00340286
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1260-09-29 - 1261-09-29]
(Grant, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Robert Thorald Receivers: Oseney AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340286
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340286
x
Sciant [...] quod ego Robertus Thorald filius et heres Henrici Thorald de Oxon dedi et concessi et liberaui [...] deo et ecclesie sancte Marie de Osen et domino Ricardo Abbati [...] tenementum meum cum edifitiis et omnibus pertinentiis suis in parochia sancti Petri orientalis Oxon scilicet illud tenementum quod ego Robertus recuperaui super Willelmum de Welles coram iustitiariis itinerantibus apud Oxoniam ante Purificationem beate Marie uirginis anno regni regis Henrici quadragesimo quinto similiter et illud tenementum quod Iohanna Thorald auia mea coram eisdem iustitiariis recognouit esse ius meum et hereditatem meam et michi quietum liberauit de se et heredibus suis imperpetuum similiter et illam partem tenementi quam Iohanna filia Thome Crume tenuit nec inde tunc respondere debuit quia infra etatem fuit si ego illam partem tenementi per me siue per attornatum siue aliquo modo alio aliquo tempore possim recuperare et quicquid iuris habui uel habere potui in toto illo tenemento et est inter domum Abbatis et Conuentus de Osen ex una parte et terram que fuit aliquando Galfridi de la Stretende ex altera tenend et habend bene et in pace libere et quiete de me et heredibus meis quantum ad me attinet reddendo inde annuatim heredibus Galfridi de la Stretende quatuor denarios ad Pascha pro omni seruitio seculari exactione et demanda Et ego [...] In cuius [...] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Iohanne de Coleshulle Ricardo filio Nicholai tunc prepositis Galfrido Aurifabro Galfrido le Mercer Nicholao de Kingestone Ada Cruste Thoma de Eullewelle Britio de Aula Nicholao de Westone Willelmo de Leche Waltero de Uptone Roberto de Etone Roberto clerico et aliis
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340286Editions:
- Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
Persons
- Aula, Britius de
- Coleshulle, Iohannes de, prepositus
- Cruste, Adam
- Etone, Robertus de
- Eullewelle, Thomas de
- Feteplace, Adam, maior Oxon
- Galfridus, aurifaber
- Henricus, rex
- Iohanna, filia Thome Crume
- Kingestone, Nicholaus de
- Leche, Willelmus de
- Mercer, Galfridus le
- Ricardus, dominus, abbas de Osen
- Ricardus, filius Nicholai, prepositus
- Robertus, clericus
- Stretende, Galfridus de la
- Thorald, Iohanna, auia Roberti Thorald
- Uptone, Walterus de
- Welles, Willelmus de
- Westone, Nicholaus de
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00340286, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00340286/charter>, accessed 2025-08-21+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success