useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00330004
Signature: 00330004
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1302-00-00 - 1303-00-00]
(Quitclaim, ) Givers: Thomas, son of John le Marshal Receivers: Oxford - St. John B. Hospital
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330004
 
x
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Iohannis le Mareschal de Oxonia dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui custodi et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie omnia tenementa subscripta uidelicet unam domum in parochia sancti Clementis cum tribus seldis et una placea que se extendit a cursu aque que dicitur Charewelle de extremo archu usque ad uenellam que dicta uenella ducit a capite pontis usque ad molendinum Templi et unam acram prati in campo de Couele in quodam loco qui dicitur Templemulleham quam quidem acram prati Iohannes le Mareschal pater meus quondam habuit ex dono Andree Ammori sicut sors in dicto prato euenerit et unam acram terre arrabilis iacentis in campo de Merstone in quadam cultura que uocatur Hakelyngcroft inter terram Prioris sancte Frideswyde ex una parte et terram hospitalis antedicti ex parte altera cum omnibus suis pertinentiis pertinentibus ad predictam acram terre in Hakelyngcroft et quamdam domum que sita est in parochia sancti Petri orientalis Oxonie extra portam orientalem in cornerio ex parte boriali inter tenementum Nicholai fratris mei ex parte orientali et regalem uiam ex parte occidentali et unam seldam iuxta domum Alitie le Webbe extra eandem portam inter tenementum predicte Alitie ex una parte et tenementum Thome de Couele ex altera parte et septem denarios annualis redditus de predicta domo ipsius Alitie le Webbe et tres seldas que coniunctim site sunt extra eandem portam immediate iuxta eam ex parte boriali cum omni iure et clameo [quod] quoquomodo habui uel habere potui ut in singulis terris tenementis simul cum pratis pasturis et omnibus aliis rebus ad predicta tenementa spectantibus in perpetuum ita quod nec ego nec heredes mei nec mei assignati nec aliquis per me nec per ipsos in predictis terris et tenementis aliquod ius uel clameum de cetero poterimus exigere seu uendicare sed de omni actione exclusi simus in perpetuum habend et tenend totam terram supradictam arrabilem simul cum predicto prato et omnia tenementa predicta una cum seldis et cum libero introitu et exitu in omnibus locis et [cum] omnibus libertatibus [et] aysyamentis et cum omnibus rebus pertinentibus ad predicta tenementa custodi et fratribus antedicti hospitalis et eorum successoribus libere quiete bene et in pace iure et integre in perpetuum de capitalibus dominis feodi per seruitia inde iure debita et consueta et quod quicquid iuris uel clamei michi accidere poterit ex parte patris mei uel matris mee uel antecessorum suorum in omnibus aliis terris tenementis et redditibus extra portam orientalem Oxonie a porta orientali usque ad Paruum Pontem ex utraque parte uel in parochia sancti Clementis totum accrescat predictis magistro et fratribus et eorum successoribus et eis remaneat in perpetuum Et ego uero predictus Thomas et heredes mei totam terram predictam cum predicto prato ac omnia tenementa predicta cum libero introitu et exitu in omnibus locis et cum omnibus libertatibus et aysyamentis ac cunctis aliis pertinentiis et rebus ad omnia predicta terras et tenementa qualitercumque ubicumque spectantibus predictis custodi et fratribus hospitalis supradicti et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum Et ut omnia premissa firma et stabilia permaneant hanc presentem cartam meam sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus Thoma de Sowy tunc maiore Oxonie Iohanne de Dokelynton et Iohanne de Beuerlee tunc balliuis Iohanne de oo Iohanne de Westone Iohanne de Coleshulle Waltero Bost Philippo Mimekan Roberto Neel de Wodepyrye Iohanne Chibehurst Thoma Thursteyn et aliis multis
Source Fulltext: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330004
Editions
  • Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.
Places
  • Oxonie, sancti Iohannis extra portam orientalem, hospitalis
Persons
  • Ammori, Andreas
  • Beuerlee, Iohannes de, balliuus
  • Bost, Walterus
  • Chibehurst, Iohannes
  • Coleshulle, Iohannes de
  • Couele, Thomas de
  • Dokelynton, Iohannes de, balliuus
  • Mareschal, Iohannes le, pater Thome
  • Mareschal, Thomas le, filius Iohannis
  • Mimekan, Philippus
  • Nicholaus, frater Thome le Mareschal
  • Oo, Iohannes de
  • Sowy, Thomas de, maior Oxonie
  • Thursteyn, Thomas
  • Webbe, Alitia le
  • Westone, Iohannes de
  • Wodepyrye, Robertus Neel de
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.