Charter: Documents of Early England Data Set 00259010
Signature: 00259010
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1251-12-11
Embedded in 00250010. ( ) Givers: Biddlesden Abbey Receivers: Ralf MorinSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00259010
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00259010
x
Extenta facta anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo sexto die Lune ante festum sancte Lucie apud Bedeforde inter abbatem de Bitlesdene ex una parte et dominum Radulfum Moryn militem ex altera ad mandatum domini Regis Per dominum Nigellum de Radewelle Hugonem Percesoyl Robertum Parentyn Willelmum Parentyn Micahelem de Gatesho Stephanum de Landres Robertum de Broy Robertum Martel Ricardum de Ponte Gilbertum Beronger Willelmum Munford Johannem Biscop Ricardum le Chaim et quosdam alios eis associatos Qui jurati extendunt pro mesuagio et roda terre de Thorenberge et assignant vnum croftum cum integra bunda et fossato apud Swontone iuxta clausum Templariorum versus occidentem sicut mete sunt site et extendit se in Ruheggewye Et pro triginta duabus acris et dimidia acra terre assignant in campo occidentali Harewolde triginta et quinque acras viginti et octo perticatas terre in diuersis locis Et pro triginta et sex acris terre apud Thorenberge assignant triginta et nouem acras viginti et tres perticatas in campo nemoris Harewolde similiter in diuersis locis Item pro quatuor acris prati et pasture separabili in Thorenberge assignant duas acras et dimidiam et undecim rodas prati apud Harewolde in Prestemede inter dumetum Et riuulum pro ut sors dederit inter alios comparticipes Et sciendum est quod quelibet acra tam terre arabilis quam prati continebit quadraginta perticatas in longitudine et quatuor in latitudine et perticata erit semper sexdecim pedum et quicquid defecerit in uno loco supplebitur in alio Item pro libera pastura pertinente ad terram predictam de Thorenberge que quidem pastura potest sustinere sexcies viginti oues viginti porcos sex vaccas sex boues et quinque bouettos assignant dicti extentores dictis abbati et conuentui de Bitlesdene et eorum successoribus uel assignatis pasturam in campis Harewolde et Swontone ad sexcies viginti oues viginti porcos sex vaccas sex boues et quinque bouettos in communis villarum Harewolde et Swontone Item pro piscaria apud Thorenberge assignant piscariam in aquam que vocatur Vse scilicet inter diuisam Snelstone et fontem qui vocatur Buddewelle Pro venacione vero et aucupacione pertinente ad tenementum Thorenberge predictum assignant abbati et conuentui liberam aucupacionem et venacionem in communis villarum Harewolde et Swontone Item assignant pasturam memoratis abbati et conventui ad tres affros in eadem communa Et sciendum quod Radulfus Moryn predictus uel aliquis heredum suorum non potest nec debet habere aliquod jus in dicta piscaria inter diuisam de Snelstone et Buddeswelle Nec abbas nec conuentus nec successores eorum uel assignati possunt uel debent aliquid juris exigere causa piscandi ultra diuisas predictas Et quia ad predictum tenementum de Thorenbergia pertinet hidagium warda vigilia et secte dicti extentores pro predictis quatuor seruiciis remiserunt dicto Radulfo Moryn et heredibus suis quatuor acras terre preter acras prenominatas Nec Radulfus Moryn potest exigere de predictis abbate et conuentu uel eorum successoribus uel assignatis hydagium wardas vigilias uel sectas Et ita predicti abbas et conuentus et eorum successores uel assignati reddent annuatim Radulfo Moryn et heredibus suis vnam libram cimini ad Natale Domini pro omnibus seruiciis saluo regali seruicio quando euenerit quantum pertinet ad tres virgatas terre in Thorenberge In cuius rei testimonium dicti extentores de consensu parcium scripto hoc continente sua apposuerunt sigilla una cum Symone clerico vicecomitis Bedeford[]
Source Fulltext: Records of Harrold Priory. G. H. Fowler. Bedfordshire Historical Records Society, V.17. Bedfordshire Historical Records Society. Aspley Guise. 1935.
Comment
Date: A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00259010
Editions:
- Records of Harrold Priory. G. H. Fowler. Bedfordshire Historical Records Society, V.17. Bedfordshire Historical Records Society. Aspley Guise. 1935.
Places
- conuentus de Bitlesdene
Persons
- Beronger, Gilbertus
- Biscop, Johannes
- Broy, Robertus de
- Chaim, Ricardus le
- Gatesho, Micahel de
- Landres, Stephanus de
- Martel, Robertus
- Moryn, Radulfus, dominus, miles
- Munford, Willelmus
- Parentyn, Robertus
- Parentyn, Willelmus
- Percesoyl, Hugo
- Ponte, Ricardus de
- Radewelle, Nigellus de, dominus
- Simon, clericus vicecomitis Bedeford[]
Documents of Early England Data Set 00259010, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00259010/charter>, accessed 2025-07-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success