Charter: Documents of Early England Data Set 00160209
Signature: 00160209
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1172-08-16
(ConfirmationGrantFAULKBOURN, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Radulfus de Marci Receivers: Colchester - St. John B. AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00160209
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00160209
x
Radulfus De Marci omnibus amicis suis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse ecclesie Sancti Iohannis Baptiste et monachis de Colecestria in liberam et perhennem elemosinam unam acram terre in uilla mea de Falchoburne scilicet in Roicrofte iuxta uiam regiam hominem etiam eorum Alwinum et uxorem eius Swainildam cum liberis qui ex eis amodo nascituri sunt a dominio et ex seruitute mea eis liberos dimisi Hoc autem feci pro amore Dei et pro animabus antecessorum meorum et presenti carta mea confirmaui monachis prenominatam terram et homines qui super eam manserint et molendinum quod pater meus eis dedit in elemosinam ad luminare in sacrasteria Hoc itaque uolo ut habeant monachi libere et quiete ex omnibus seruitiis de me et de meis heredibus Excommunicati et anathematizati sint omnes qui eis uim aut iniuriam de ista mea elemosina amodo fecerint Testes sunt Rodbertus abbas de Perhendune Hugo decanus de Mescinges Gaufridus presbiter de Legefare Radulfus presbiter de Falchaburne Ricardus de Marci Willelmus de Marci Robertus de Marci Walterus de Marci Oliuer de Roynges Walterus de Hatfeld Adam et Nicholaus fratres eius Martel et pluries alii Hec carta facta est in prima Assumptione Sancte Marie in secundo anno post mortem beati Thome archiepiscopi
Source Fulltext: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria. S. A. Moore. Roxburghe Club Publications, 131. Roxburghe Club Publications. Chiswick Press. London. 1897.
Comment
Date: Event FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00160209
Editions:
- Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria. S. A. Moore. Roxburghe Club Publications, 131. Roxburghe Club Publications. Chiswick Press. London. 1897.
Places
- ecclesia Sancti Johannis Baptiste (conventus)
Persons
- Adam, frater Willelmi de Hatfeld
- Falchaburne, Radulfus de, presbiter
- Hatfeld, Walterus de
- Legefare, Gaufridus de, presbiter
- Marci, Ricardus de
- Marci, Robertus de
- Marci, Walterus de
- Marci, Willelmus de
- Martel
- Mescinges, Hugo de, decanus
- Nicholaus, frater Willelmi de Hatfeld
- Perhendune, Rodbertus de, abbas
- Roynges, Oliuer de
- Swainilda, uxor Alwini
Keywords
- General:
- Confirmation
- Grant
Documents of Early England Data Set 00160209, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00160209/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success