useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter:  Historisches Seminar Lehrsammlung Urkunden A I 3
Signature: A I 3
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1463 Februar 11, Rom
Papst Pius [II.] teilt dem Klerus der Stadt und Diözese Penne und Atri mit, dass er Antonius de Probis als Bischof von Penne und Atri eingesetzt hat, nachdem der vorherige Bischof Amicus, der bereits von einem Procurator vertreten worden war, mit Zustimmung des Nikolaus, Kardinalpresbyter von Santa Cecilia, das Amt niedergelegt hatte Aussteller: Papst Pius II. Empfänger: Klerus der Stadt u. Diözese Penne u. Atri  

Original
Current repository
Universität BonnHistorisches SeminarLehrsammlung UrkundenA I 3

  • Sealverlohren
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Pius ep(iscopu)s servus servor(um) dei Dilectis filiis Clero Pennen(is) et Adrien(sis) Civitatum et / dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Hodie siquidem Pennen(si) et Adrien(si) eccl(es)iis in uicem canonice unitis ex eo q(uo)d venerabilis frater n(oste)r Amicus in vniuersali / eccl(es)ia tunc Pennen(sis) et Adrien(sis) Ep(iscopu)s ip(s)ar(um) eccl(es)iar(um) quibus tunc preerat regimini et administrationi per certum procuratorem subsitutum a procu-/ratore suo ad hoc ab eo speciale mandatum habente in manibus dilecti filii[1] n(ost)ri[2] Nicolai t(i)t(uli) sancte Cicilie p(res)b(yte)ri Cardinalis apud sedem ap(osto)licam sponte cessit / ip(s)eq(ue) Cardinalis exspeciali mandato n(ost)ro super hoc uiue uocis oraculo sibi facto cessionem ip(s)am apud sedem predictam admi(s)sit pastoris regimine de-/stitar(um)[3] de persona dilecti filii Antonii de Probis Pennen(sis) et Adrien(sis) Electi nobis et fratribus n(ost)ris obsuor(um) exigentiam meritor(um) accepta de fratu(m) / eor(um)dem consilio auctoritate ap(osto)lica duximus prouidendum preficiendo ip(su)m eis[4]dem eccl(es)ie in Ep(isco)p(u)m et pastorem prout in n(ost)ris inde confectis litteris ple-/nius continetur. Quocirca discretioni n(ost)re per ap(osto)lica scripta mandamus quatinus eundem Electum tanqua(m) patrem et pastorem animar(um) n(ost)rar(um) / grato admittentes honore ac exhibentes sibi obedientiam et reuerentiam debitas et deuotas eius salubria monita et mandata suscipatis humiliter / et efficaciter adimplere curetis. Alioquin sententiam quam idem Electus rite tulerit in rebelles ratam habebimus et faciemus auctore domino / usq(ue) ad satisfactionem condignam in uiolabiliter obseruari. Dat(um) Rome apud Sanctumpetrum.

      Original dating clauseAnno Incarnationis dominice Millesimoquadringentesimosexagesimosecundo Tertio Id(us) Februari Pontificatus n(ost)ri Anno Quinto



      LanguageLatein

      Notes
      [1-4] Auf Rasur
      Places
      • Rom
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.