useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter:  Historisches Seminar Lehrsammlung Urkunden A I 1
Signature: A I 1
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1204 Oktober 20, Rom
Innozenz III. bestätigt dem Meister [Philipp] des Templerordens und den Brüdern nach dem Vorgang Alexanders III., Lucius' III., Urbans III. und Clemens' III. sämtliche Freiheiten und Rechte (u.a. Unterstellung unter apostolischen Schutz, Zehntbefreiung für den selbst erarbeiteten Bodenertrag, Verbot der Exkommunikation von Templern durch Bischöfe) unter gleichzeitigem Hinweis auf die Pflichten (u.a. Beschützung der katholischen Kirche vor den Heiden, Verbot einer Rückkehr in die Welt, eines Übertritts zu anderen geistlichen Organisationen). Aussteller: Papst Innozent III. Empfänger: Templerorden  

Original
Current repository
Universität Bonn Historisches SeminarLehrsammlung UrkundenA I 1

  • SigillantInnozenz III.
  • Sealpäpstl. BleibulleInnozenz III.
  • Material: Pergament
  • Condition: beschädigt
    • x
      INNOCENTIUS EPISCOPUS SERUUS SERUORUM DEI DILECTIS FILIIS MAGISTRO RELIGIOSE MILITIE TEMPLI QUOD IEROSOLIM SITUM EST EIUSQUE FRATRIBUS TAM PRESENTBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM||
      Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum apud quem non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio 1. Proinde Dilecti in domino filii ad exemplar felicis recordationis predecessorum nostrorumALEXANDRI. LUCII. URBANI et ||
      CLEMENTIS Romanorum pontificum de uobis et pro uobis omnipotentem dominum collaudamus, quoniam in uniuerso mundo uestra religio et ueneranda institutio nunciatur. Cum enim natura essetis filii ire 2 nunc per aspirantem gratiam euangelii non surdi auditores effecti, relictis, ||
      pompis secularibus et rebus propriis, dimissa etiam spaciosa uia que ducit ad mortem, artum iter, quod ducit ad uitam 3 humiliter elegistis atque ad ostendendum quod in dei militia specialiter computemini. Signum uiuifice crucis in uestro pectore assidue circumfertis. Accedit ||
      ad hec quod tanquam ueri israelite atque instructissimi diuini prelii bellatores uere caritatis flamma succensi dictum evangelicum operibus adimpletis quo dicitur. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 4. Vnde cum iuxta ||
      summi pastoris uocem animas uestras pro fratribus ponere. ipsos que ab incursibus paganorum defensare minime formidetis. cum nomine censeamini milites. constituti estis a domino ecclesie catholice defensores. et impugnatores hostium crucis christi. Licet autem uestrum studium et|| laudanda deuotio in tam sacro opere toto corde totaque mente vgl. Matth. 22,37 desudet, nichil ominus tamen uniuersitatem uestram exhortamur in domino . atque in peccatorum remissionem auctoritate dei et beati petri apostolorum principis tam uobis quam seruientibus uestris iniungimus. ut pro tuenda catholica ecclesia et ea que /||
      est sub paganorum tyrannide de ipsorum spurcicia eruenda. expugnando inimicos crucis christi. inuocato christi nomine intrepide laboretis. et in usus uestros que de spoliis ipsorum ceperitis conuertatis. et ne de hiis contra uelle uestrum portionem alicui dare cogamini prohibemus. / Statuentes ut domus seu templum in quo estis ad dei laudem et gloriam atque deffensionem suorum fidelium et liberandam dei ecclesiam congregati cum omnibus possessionibus et bonis suis que impresentiarum legitime habere cognoscitur. aut in futurum concessione pontificum. liberali- / tate regum uel pricipium, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci perpetuis futuris temporibus sub apostolice sedis tutela et protectione consistant. Presenti quoque decreto sanccimus ut uita religiosa que in uestra domo est diuina inspriante / gratia instituta ibidem inuiolabiliter obseruetur. et fratres inibi omnipotenti domino servientes. caste et sine proprio uiuant et professionem suam dictis et moribus comprobantes magistro suo aut quibus ipse preceperit in omnibus et per omnia subiecti et obedientes existant. Preter / ea quemadmodum domus ipsa huius facte uestre institutionis et ordinis fons et origo esse promeruit. ita nichilominus omnium locorum ad eam pertinentium caput et magistra in perpetuum habeatur. Ad hec adicientes precipimus. ut obeunte te Dilecte in domino fili. / uel tuorum quolibet successorum. nullus eiusdem domus fratribus preponatur. nisi militaris et religiosa persona que uestre religionis habitum sit proffessa. nec ab aliis nisi ab omnibus fratribus insimul. uel a saniori uel puriori eorum parte qui preponendus fue- / rit eligatur. Porro nulli ecclesiastice saeculariue persone infringere uel minuere liceat consuetudines ad uestre religionis et officii obseruantias a magisto et fratribus communiter institutas Easdem quoque consuetudines a uobis aliquanto tempore observatas et / scripto firmatas nisi ab eo qui magister est consentiente tamen saniori parte capituli non liceat immutari. Prohibemus insuper et omnimodis interdicimus. ne ulla ecclesiastica saecularis ue persona a magistro et fratribus eiusdem domus exigere audeat fidelitates / hominia. seu iuramenta uel reliquas securitates que a secularibus frequentantur. Illud autem scitote. quoniam sicut uestra sacra institutio et religiosa militia diuina est prouidentia stabilita. ita nichilominus nullius uite religiosioris obtentu ad alium locum uos / conuenit transuolare. Deus enim qui est incommutabilis et eternus. mutabilia corda non approbat. sed potius sacrum propositum semel inceptum perduci uult usque ad finem debite actionis. Quot et quanti sub militari cingulo et clamide terreni / imperii domino placuerunt sibique memoriale pepertuum reliquerunt. Quot et quanti in armis bellicis constituti pro testamento dei et paternarum legum defensione suis temporibus fortiter dimicarunt. atque manus suas in sanguine infidelium domino/ consecrantes post bellicos sudores eterne vite bravium sunt adepti. Videte itaque uocationem uestram fratres tam milites quam seruientes atque iuxta apostolum unusquisque uestrum in qua uocatione uocatus est in ea permaneat 5. Ideoque fratribus uestris semel deuo- / tis atque in sacro collegio uestro receptis post factam/sanctam in uestra/nostra militia professionem. et habitum religionis assumptum revertendi ad seculum omnem interdicimus facultatem. nec alicui eorum fas sit post factam professionem semel assumptam crucem dominicam et ha- / bitum uestre professionis abicere. uel ad alium ...lon seu etiam monasterium maioris siue minoris religionis obtentu. invitis siue inconsultis fratribus aut eo qui magister extiterit liceat transmigrare nullique ecclesiastice seculariue persone ipsos / suscipere liceat uel tenere. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Ceterum decimas quas consilio et assensu Episcoporum de / manu clericorum vel laicorum habere poteritisillas illas etiam quas consentientibus Episcopis et eorum clericis acquiretis. auctoritate uobis apostolica confirmamus Ut autem uobis ad curam animarum uestrar(um) et salutis plenitudinem nichil desit atque eccl(esi)astica sacrame(n)- / ta et diuina officia u(est)ro sacro collegio com(m)odius exhibeantur simili modo sanccimus ut liceat uobis honestos cl(er)icos et sacerdotes se(cun)d(u)m deum quantum ad u(est)ram sci(enti)am ordinatos undecumq(ue) ad vos venientes suscipere et in tam principali domo / u(est)ra quam etiam in obedientiis et locis sibi subd(iti)s uobiscum h(abe)re dum modo si e vicino sint, (e)os a p(ro)piis Ep(iscopi)s expetatis idemq(ue) nulli alii professioni u(e)l ordini teneantur obnoxii. Q(uo)d si ep(iscop)i eosdem uobis condere forte noluerint nichilomin(us) t(ame)n eosde(m) / suscipiendi et retinenti auctoritate s(an)c(t)e Roman(e) ecclesie (l)icent(ia)m habeatis. Si uero alicui horum post f(a)c(t)am professionem turbator(es) (re)li(gi)onis u(est)re aut domus u(e)l inutiles fuerint fortassis inuenti, liceat uobis e(o)s cum saniori parte capituli amovere, ip(s)isque / transeund(i) ad alium ordinem, ubi secundum Deum viver(e) (volu)erint, dare licentiam et loc(o) ipsorum alios idoneos substituere, qui etiam unius anni s(patio) in vestra societate probentur. Q(uo) p(eracto), s(i mores e)orum exe(gerint) et (uti)l(e)s fuerint ad s(er)viti(u)m vestrum invent(i), tunc de / mum professionem faciant reg(u)larem, promitten (te)s regulariter uiuere ac mag(ist)ro p(ro)prio obedire, ita t(ame)n, q(uo)d eundem uobiscum (uic)tum ha(bea)nt et uestitum, necnon lectisternia hoc excepto q(uo)d clausa vestimenta portabunt. Sed nec ip(s)is liceat de / cap(it)ulo uel cura domus v(est)re se intromittere te(mer)e, nisi quantu(m) fuerit eis a vobis iniunctum. Tantum quoq(ue) curam ha(bea)nt animarum, quantum a vobis fuerint requisiti. Preterea nulli persone extra u(est)r(u)m capi(tu)l(u)m sint subjecti, tibiq(ue), dile / cte in d(omi)no fili, tuisq(ue) successoribus (ta)mq(ua)m mag(ist)ro et prelato suo deferant se(cun)d(u)m u(est)ri ordinis instituto. Consecrationes uero altarium seu basilicar(um), ordinationes cl(er)icor(um) qui ad sacros ordines fuerint promouendi et cetera eccl(esi)astica / sacrame(n)ta a diocesan(is) suscipiatis Ep(iscop)is, si quidem catholici fuerint (et) gra(tia)m atq(ue) com(m)unionem ap(osto)lice sedis h(ab)uerint et ea gratis (et) absq(ue) prauitate aliqua uobis uoluerint exhibere. Alioquin liceat uobis catholicum que(m)cumque malueritis, / adire anustitem, qui n(ost)ra fultus auctoritate, quod postulatur, impendat. Cl(er)icos aut(em) p(ro) pecunia predicare aut lucro, uosq(ue) p(ro) huiusmodi causa eos ad predicandu(m) mittere prohibem(us), nisi forte mag(iste)r templi qui pro tempore fuerit certis ex causis / id decreuit faciendum. Siquando uero loca deserta fuerint eidem venerabili domui ab aliquo pia deuotione collata, liceat uob(is) ibidem edificare uillas, eccl(esi)as (et) cimiteria ad opus hominu(m) ibidem manentium fabricare, ita t(ame)n, ut in uicinia illa abbatia / u(e)l religiosor(um) viror(um) collegium non exist(at), que ob hoc ualeat perturbari. Cum aut(em) terre culte uob(is) quolibet iusto t(it)ulo conferentur, facultate(m) et licentiam ha(bea)tis ibidem ad opiis tra(n)seuntium eor(um), qui de mensa u(est)ra fuerint, oratoria con / struendi et cimiteria faciendi. Est (e)nim i(nde)cens et periculo proximu(m) animaru(m) religiosos fr(atre)s occasione adeunde eccl(esi)e se uiror(um) turbis (et) mulier(um) frequentie immiscere. Quicumq(ue) sane in u(est)ro collegio s(u)s(ci)pien(tur), stabilitate(m) loci, co(n)versionem mor(um) seq(ue) mili / taturos d(omi)no diebus uite sue sub obedientis magistri templi posito scripto super altare, in quo contineantur ista, promittant. D(ec)ernimus ergo ut receptores u(est)rarum fraternitatum siue collectar(um) salvo (iu)re d(omi)nor(um) suor(um) (i)n beati Petri et n(ost)ra protec / tione co(n)sistant et pace in terris, in quibus fuerint, po(t)iantur. Simili quoq(ue) modo sanctim(us), ut quicumq(ue) in u(est)ra fuerit fraternitate receptus, si forte eccl(esi)a, ad quam pertinet, a diuinis prohibita fuerit eumq(ue) mori contigerit, eidem sepultura eccl(esi)astica / no(n) negetur, nisi excom(m)unicat(us) u(e)l no(m)i(n)atum fuerit interdictus. Preterea siqui fr(atru)m u(est)ror(um), qui ad recipiendas easdem fraternitates u(e)l collectas a vobis fuerint missi, in qua(m)libet ciuitatem, castellum u(e)l uicum advenerint, si forte locus ip(s)e a diuini sit / officiis interdictus, p(ro) om(n)ipotentis Dei revenrentia semel in anno aperiantur eccl(esi)e (et) exclusis exco(mmun)icatis diuina officia celebrentur. Statuim(us) etiam, ut nulli ep(iscop)o in eccl(es)iis uobis utroq(ue) iure subiectis interdicti u(e)l exco(mmunication)is s(en)tiam liceat promulgare. Veru(m)p / tamen si g(e)n(er)ale interd(i)c(tu)m terre fu(er)it in lociis illis prolatum exclusis exco(mmun)icatis (et) no(m)i(n)atim interd(i)c(t)is clausis ianuis absq(ue) signor(um) pulsatione plane diuina officia celebretis. Decernim(us) insuper auctoritate ap(osto)lica, ut ap(u)d que(m)cumque locum uos ue / nire co(n)tigerit, ab honestis atq(ue) catholicis sacerdotibus penite(n)tiam, unctione(m), seu alia quelibet eccl(esi)astica sacramenta uob(is) suscipere liceat, ne forte ad perceptione(m) sp(irit)ualium bonor(um) aliquid uob(is) desit. Quia uero om(ne)s unum sumus in Chr(ist)o 6, (et) no(n) est personar(um) differentia ap(u)d deum 7 tam remissionis peccator(um) quam alteri(us) beneficientie atq(ue) ap(osto)lice benedictionis que uobis indulta est tam familiam u(est)ram quam u(est)ros participes esse uolum(us) seruientes. Nulli ergo om(n)ino hominu(m) liceat / predictum locum tem(er)e perturbare aut eius possess(i)ones auferre, u(e)l ablatas re(ti)n(er)e, minuere, seu aliquib(us) vexationibus fatigare, sed om(n)ia integra conserventur u(estris)q(ue) atq(ue) alior(um) Dei fidelium usibus om(n)imodis profutura. Salva in om(n)ibus /ap(osto)lice sedis auctoritate. Siquis igitur h(ui)us n(ost)re co(n)stitutionis paginam sciens contra eam teme (re ve)nire temptau(erit secun)d(o) terciove com(m)onitus, nisi reatu(m) suum co(n)grua satisfactione correxerit, potestatis honorisq(ue) sui careat dignatate, reu(m)q(u)e / se diuino iudicio existere de perpetrata iniqui(ta)te cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris n(ost)ri ih(esu Ch)r(isti) alienas fiat, atq(ue) in extremo examinedistricte subiaceat ultioni. Conservantes aut(em) hec omnipotentis Dei (et) beato(-) / rum Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius benedictionem et gra(tia)m consequantur. AMEN
      x

      Original dating clauseDate Rome apud sanctum Petrum per manum Iohannis sancte Romane ecclesie subdiaconus et notarius XIII kalendas Novembres indictione VIIII. Incarnationis dominice anno MM CC IIII. Pontificatus uero domini INNOCENTII pape III. anno sep ti mo;



      LanguageLatein

      Notes
      1Jak. 1,17
      2Eph. 2,3
      3Matth. 7,13-14, vgl. Prov. 16,25
      4Joh. 15,13
      51. Kor. 7,20
      6Rom. 12,5
      7Rom. 2,11; vgl. Col. 3,25
      Places
      • Rom
        Persons
        • Benedictus, S. Susanna
          • Type: Zeuge
        • Cencius, SS. Giovanni e Paolo
          • Type: Zeuge
        • Gregor, S. Giorgio in Velabro
          • Type: Zeuge
        • Gregorius, S. Vitale
          • Type: Zeuge
        • Guido, S. Maria in Trastevere
          • Type: Zeuge
        • Hugo, S. Martino
          • Type: Zeuge
        • Hugolinus, S. Eustachio
          • Type: Zeuge
        • Johannes, Albano
          • Type: Zeuge
        • Mattheus, S. Teodoro
          • Type: Zeuge
        • Octavianus, Ostia und Velletri
          • Type: Zeuge
        • Petrus, Porto und S. Rufinia
          • Type: Zeuge
        • Unterschriften von drei Kardinalbischöfen:
          • Type: Zeuge
        • vier Kardinaldiakone:
          • Type: Zeuge
        • Johannes, S. Maria in Cosmedin
          • Type: Zeuge
        • Petrus, S. Cecilia
          • Type: Zeuge
        • Unterschriften von sechs Kardinalpriestern:
          • Type: Zeuge
        Keywords
        • General: 
          • sämtliche Freiheiten und Rechte
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.