useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 47
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_47
Signature: A I 47
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1303 Februar 1, Köln
Der Kölner Bürger Hermann von Ederne gibt an das Stift St. Maria im Kapitol eine im Schöffenschrein eingetragene Rente von 6 Mark Kölner Denare vom Haus ad Scatabulum gegenüber dem Hause Kleingedank in der Pfarrei S. Alban. Nach seinem Tode sollen 4 Mark davon für eine Memorie am ersten Tag jeden Monats mit Vigilien, Messe und Kommendation an seinem Grabe vor dem Altar der Elftausend Jungfrauen in St. Maria im Kapitol verwendet und unter den Anwesenden ausgeteilt werden. Die übrigen 2 Mark gehen an den Priester dieses Altares für eine Memorie an den genannten Tagen. Hermann von Ederne wird in die Gemeinschaft und Bruderschaft der Wohltäter des Stiftes aufgenommen.  



  • Seal3 anhängende Siegel – 1 Hermann von Ederne (Bild: Hausmarke), 2 Äbtissin Hadwig von Wickrath (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 87, 5), 3 Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12, 9).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 38,2–40,8 x 25,2–25,7 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Universis christifidelibus tam presentibus quam futuris Hermannus dictus de Ederne civis Coloniensis salutem in Domino sempiternam. Quia in humanis operibus nichil salubrius nichil felicius fieri poterit quam quod illi, qui de manu Domini bona receperunt, ea miserabilibus personis et piis locis condividant et optineant pro se et personis continua oracionum suffragia interponi, hinc est, quod ego Hermannus dictus de Ederne predictus compos mentis et corporis de salute anime mee cogitans dedi et optuli, do et offero per presentes super altare beate virginis Marie in Capitolio Coloniensis sex marcas denariorum Coloniensium hereditarie habendas et possidendas cum omni iure et captione, sicut predicte sex marce super domo civium in carta .. scabinorum sunt conscripte solvendas singulis annis de domo vocata ad Scatabulum sita in parochia sancti Albani ex opposito domus dicti .. Clenegedanc pro remedio anime mee et parentum meorum cum condicionibus infrascriptis, ita videlicet, quod ego predictus Hermannus diebus, quibus vixero, usumfructum in dictis sex marcis optinebo omni contradictione penitus cessante. Me vero viam universe carnis ingresso de predictis sex marcis quatuor marce ad venerabiles dominas, scilicet .. abbatissam et conventum predicte ecclesie sancte Marie in Capitolio Coloniensis iure hereditario divertentur, ita quod singulis mensibus prima die mensis, si feriata non fuerit, si vero feriata fuerit, proxima die precedente non feriata memoria mei Hermanni predicti fiet cum vigiliis, missa animarum et commendatione ad sepulchrum mei Hermanni ante altare Undecim Milium Virginum situm in ecclesia predicta, ubi meam sepulturam elegi, si me Colonie mori contingat, et ibidem et eodem die quatuor solidi inter presentes dividantur, et hec summa memoriarum tocius anni ad quatuor marcas se extendit. Alie vero due marce, que supersunt cedent in perpetuum .. sacerdoti in predicto altari celebranti, ut inde memoriam mei Hermann predicti singulis diebus agat in officio divinorum. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum meum duxi presentibus litteris appenendum. Nos vero .. abbatissa predicta et .. conventus perdictus prefatum Hermannum dictum de Ederne civem Coloniensem tam pie agentem recepimus in communionem et fraternitatem omnium benefactorum, que in monasterio nostro fient et recipimus per presentes. Et premissa omnia et singula vera esse profitemur et nos ad ea [b]ona fide et inviolabiliter obligamus. In cuius rei testimonium et conservationem omnium permissorum nos .. abbtissa predicta sigillum nostrum et .. conventus nostri predicti sigillum duximus presentibus apponenda. Actum et datum anno Domini millesimo trecentesimo secundo in vigilia purificationis beate Marie virginis.
      abstracts
      • Schäfer, S. 18, Nr. 72.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen: “Caps. 4, litt. CC“ (gestrichen); “Num. 199” (unterstrichen).
      Dorsalvermerk: "Colonia de Ederin, in parochia sancti Albani” (14. Jh.);
      Dorsalvermerk: “Littera de sex marcas hereditarii census de domo ad Scatabulum in Parochia sancti Albani de 1302” (14.–15. Jh.)
      Bearbeiterin: S. Ann-Louise Völker (2020)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.