useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 23
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_23
Signature: A I 23
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1283 Februar 19, Köln
Bestätigung der inserierten Urkunden A I 22 und A I 22A durch Erzbischof Sigfrid von Westerburg. Rechtsinhalt: siehe A I 22 und 22a.  



  • Seal6 anhängende Siegel – 1 leicht beschädigt, Siegel des Erzbischofs Siegfried von Westerburg (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 1, Tafel 19, 5), Rücksiegel des Erzbischofs (ebd., Tafel 19,4); 2 beschädigt, Siegel des Domdekans Dietrich von Buir (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 68,1), Rücksiegel des Domdekans (Bild: hl. Petrus mit Schlüsseln; Umschrift: „+ SECRETVS … DECANI COL(oniensis)“); 3 Fragment, Siegel des Domkapitel (wohl Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 9,2); 4 leicht beschädigt, Siegel der Äbtissin Hadwig von Wickrath (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 87,5, Rücksiegel der Äbtissin (Bild: Frauenkopf in Vierpass; Umschrift: „SECRETVM“); 5 beschädigt, Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12,9); 6 stark beschädigt, Siegel des Daniel Jude (Bild: Wappenschild mit drei Judenhüten, 2 : 1; Umschrift: „[+ Sigillum Dani]ELIS D(ic)TI IUDEI MILITIS C[oloniensis]“.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 48,4–48,6 x 57,2–57,7 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine domini amen. Sifridus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Ytaliam archicancellarius, universis presentes litteras visuris et audituris in perpetuum. Licet omnium subditorum nostrorum teneamur ex debito piis votis annuere illorum, tamen precipue debemus vota salubria et laudabile desiderium favoribus paternis admittere, quos in tantum zelus caritatis accedit, quod ad augmentum divini cultus bona sua piis locis liberaliter largiuntur. Hinc est, quod ad noticiam tam presentium quam futurorum pervenire volumus, quod cum Daniel dictus Judeus miles, scabinus Coloniensis, dilectus fidelis noster, pro salute sua et proximorum suorum altare ad honorem beate Marie Magdalene in ecclesia sancte Marie in Capitolio Coloniensis de licencia et auctoritate nostra ac de voluntate .. abbatisse et conventus ibidem ad caput sepulchri quondam Blitrudis regine fundatricis eiusdem loci suis sumptibus exstruxerit ac ipsum altare dotaverit annuis redditibus decem marcarum hereditarii census ad sustentacionem sacerdotis, qui perpetuo ipsi altari deserviat et cartam quondam donacionis, tradicionis, resignacionis eorundem reddituum et ordinacionis super dotacione dicti altaris confectam ab eo, suo et civitatis Coloniensis sigillis in testimonium sigillatam nobis exhibuerit et recitari fecerit petens humiliter et devote, ut piis votis suis dignaremur annuere et paternum sibi in hoc adhibendo consensum faceremus dictas donacionem, traditionem, resignationem ac ordinationem eandem robur perpetue firmitatis habere. Cuius carte tenor talis est: In nomine domini amen. Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Daniel dictus Judeus miles, scabinus Coloniensis in perpetuum. Quia in humanis operibus nichil salubrius, nichil felicius fieri poterit, quam quod illi, qui de manu Domini bona temporalia receperunt, ea miserabilibus personis et piis locis condividant et optineant pro se a personis et locis predictis continua oracionum suffragia interponi. Hinc est, quod ego Daniel predictus pro salute anime mee et a me descendentium sepultorum et sepeliendorum in ecclesia beate Marie in Capitolio Coloniensis cogitans et zelo devotionis intendens altare ad honorem beate Marie Magdalene in eadem ecclesia beate Marie in Capitolio ad caput sepulchri quondam serenissime Blitrudis regine fundatricis eiusdem loci de licentia et auctoritate reverendi patris domini Sifridi archiepiscopi Coloniensis et de voluntate .. abbatisse et conventus ibidem meis sumptibus exstruxi et ad dotandum ipsum altare do, trado et resigno de bonis meis hereditariis decem marcarum redditus sive census hereditarios, quinque videlicet marcas in domo de Clyve sita super Malsbuggel et quinque marcas in domo Rudengeri in Foro Ferri, contigua domui Sifridi de Nussia ex opposito monete versus Renum sitis in parochia sancti Martini Coloniensis, cum omni iure et capcione prout eosdem redditus et census habui et possedi et eosdem redditus sive census deputavi et ascribi feci in carta scabinorum Coloniensium ad idem altare, prout moris est, ita quod cum sustentacione eorundem reddituum et censuum sacerdos preficiatur eidem altari, qui in propria persona ipsi altari deserviat et quolibet die missam cantet vel dicat personaliter in eodem, servata tamen tali prerogativa maioris et sancte Crucis altarium, quod ipse sacerdos ad missam sui altaris non precedat, antequam ewangelium lectum sit a canonicis, quos de mane celebrare oportet in eisdem. Et quod etiam ipse sacerdos in eodem altari missam non cantabit, sed dicet sine nota, si post primam, postquam chorus dominarum eiusdem ecclesie cantare inceperit, missam dicere contingat, ne per ipsius sacerdotis cantum videatur chori sollempnitas impediri. Nec alius pro ipso sacerdote admittatur ad officiandum ipsum altare, nisi forte eum aliquociens debilitas corporis excuset, sine qua nulla alia causa excusare poterit vel debebit eundem. In quo si idem sacerdos culpabilis aliquo tempore inventus fuerit et monitus per superiorem in hoc se non correxerit infra quindenam, quod extunc per superiorem ammoveatur ab altare (!) predicto et alter, qui ipsum altare officiat, ut predictum est, instituatur secundum eam formam et ordinacionem, que inferius de ipsius altaris collacione invenitur expressa. Super quo, quia mee intencionis est et desiderii, quod per personam dicti sacerdotis augeatur numerus confratrum et sacerdotum ministrantium in ecclesia predicta, ordino, dispono et statuo, quod quantumque dictum altare vacare contingit .. abbatissa ecclesie beate Marie predicte, que pro tempore fuerit, ipsum altare conferat persone ydonee in gradu sacerdotii existenti et habenti execucionem officii sui et qui in ipsa ecclesia beate Marie alias beneficiatus vel prebendatus non existat a die vacacionis infra mensem, quod si ipsa .. abbatissa ipsum altare cum suis pertinentiis alias quam, ut predictum est, de facto alicui contulerit, ipso facto ea vice sit conferendi potestate privata ac ipsa collacio nulla sit ipso iure et providendi ea vice potestas ad .. decanum Coloniensem in mediate devolvatur, qui modo predicto conferre tenebitur altare predictum persone ydonee in sacerdocio existenti, et qui in ecclesia beate Marie predicta beneficiatus vel prebendatus non sit, infra mensem a die, qua sibi constare poterit, ex causa predicta providendi et conferendi altare predictum potestatem ad ipsum ea vice esse devolutam. Si vero idem .. decanus contra formam predictam ipsum altare conferre presumpserit alicui, ipsius collacio sit invalida ea vice et ad reverendum patrem dominum .. archiepiscopum Coloniensem, qui per tempore fuerit, ipsius altaris devolvatur collacio tenebiturque idem dominus .. archiepiscopus ipsum altare ea vice conferre persone ydonee secundum formam et ordinacionem, que superius est expressa. Ordino etiam et statuo, quod idem sacerdos, qui modo predicto adeptus fuerit, altare predictum tamquam membrum incorporatum ad ipsam ecclesiam beate Marie in Capitolio pertineat sitque de fraternitate, subiectione, correctione et disciplina ipsius .. abbatisse sive prelati et superioris illius, ad quem ab antiquo spectat corrigere fratres et canonicos ecclesie beate Marie sepedicte. Hoc addito si sacerdotem dicti altaris, postquam ipsum altare fuerit adeptus modo predicto, ex postfacto beneficiari vel prebendari contingat in ecclesia beate Marie in Capitolio predicta, eo ipso idem altare habeatur pro vacante et tenebitur ipsa .. abbatissa vel alii, ad quos collacio dicti altaris spectat, ut predictum est ipsum altare conferre secundum quod superius est expressum. Hec omnia, prout ordinavi et statui pro salute anime mee et a me descendentium, volo in perpetuum inviolabiliter observari. Et propter hoc huiusmodi donacionem, tradicionem, resignacionem et ordinacionem impetravi et optinui per reverendum patrem dominum Sifridum archiepiscopum Coloniensem predictum confirmari. In huius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentem cartam super huiusmodi donacione, tradicione, resignacione et ordinacione mea confectam sigillo meo sigillavi et insuper sigillo civitatis Coloniensis optinui in testimonium conmuniri. Et nos .. iudices .. scabini et consilium civitatis Coloniensis ad preces dicti Danielis sigillum civitatis Coloniensis duximus presentibus apponendum. Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, XV. Kal. Marcii. Nos igitur racionabilibus precibus ipsius Danielis inclinati laudabile prepositum suum in hac parte approbantes et in Domino commendantes donacionem, tradicionem, resignacionem ac ordinacionem predictas ab eo factas super redditibus et sacerdote preficiendo dicto altari totumque tenorem carte predicte prout de verbo ad verbum presentibus est insertus presentis scripti munimine roboramus et confirmamus et volumus sub anathematis vincul… perpetue firmitatis et confirmacionis habere. Nulli ergo subditorum nostrorum liceat hanc nostre confirmacionis paginam infringere aut aliquatenus ausu temerario contraire. Si qui vero hoc facere scienter presumpserint omnipotentis Dei indignacionem et anathematis vinculum, quod conta tales in hiis scriptis ferimus se sciant dampnabiliter incursuros. In cuius rei testimonium et firmitatem sigillis dicti Danielis, .. abbatisse et conventus predicarum presentibus appensis, hanc nostre confirmacionis paginam nostri .. decani et capituli Coloniensis sigillorum munimine perpetuo iussimus roborari. Nos vero Theodor decanus et capitulum Coloniense memorati ad mandatum reverendi patris et domini nostri Sifridi archiepiscopi Coloniensem prefati presenti sue confirmacionis pagine sigilla nostra duximus apponenda. Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, XI. Kal. Marcii.
      abstracts
      • Schäfer, S. 11, Nr. 39; REK III, S. 134, Nr. 2982.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen: „Num. 564“ (unterstrichen); „Num. 3, capsola 14“ (gestrichen).
      Dorsalvermerk: „Archiepiscopi Siffridi confirmatio ac privilegium de erectione altaris beatae Mariae Magdalenae und dessen renth von 10 mark aus zwey hausser, eins geleg(en) auff Malsbüggel und das ander aufm Eysermark de anno 1282“ (18. Jh.)
      Dorsalvermerk: „Altare b. Maria Magdalena“
      Bearbeiterin: Lena-Marie Schüren (2019)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.