habitatione pauperum studentium Universitatis studii Cracoviensis (Bursa pauperum)
a Ioanne Statschreiber coram Officio consulari Cracoviensi emit.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XLI. , S. 91
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XLI. , S. 91


Nos Michael de Czirla, Caspar Krugil, Petrus Vochsczagil, Georgius Arnsberg, Nicolaus Platener, Petrus Geytan, Iohannës Fredlant et Nicolaus Bottener Consules civitatis Cracoviensis notum facimus praesentibus et futuris, quibus expedit univer- sis: Nos a Serenissimo Principe ac domino domino Wladislao Rege Poloniae, Li- twaniaeque Principe supremo etc. domino nostro gratiosissimo, suis seriosis susce- pisse regalibus in mandatis: quod una cum reverendo viro domino et Magistro Io- hanne Ysneri Sacrae Theologiae digno Professore aliquam domum in dicta civitate Cracoviensi pro habenda mora, immoratione et inhabitatione pauperum ac divitum undecunque, et signanter de regno et partibus Lytwanorum ac Russiae ad studen- dum huc venientium, deberemus inquirere et ad emendum ac comparandum alicubi invenire. Et quia idem Magister Iohannes Ysneri iuste et principalius sui interesse iudicans, diligenti et sollicito inquirendo conatu, domum lapideam in platea Wislensi eundo ad contratam lutifigulorum, in acie circa domum Andreae Brenner fundamen- taliter sitam, pro dictis studentibus tam ex situ locali, quam pro inhabitandorum pace et commodo bene aptam, a provido viro Iohanne Statschreiber emit et effec- tualiter comparavit, nos inquirens et admonens, ut iuxta praefatum domini nostri Regis mandatum, ad dictae domus emptionem nostrum vellemus praebere assensum et in eius resignationem intensius consentire; et quamvis privilegia praescriptae ci vitatis per divos Reges et Principes, et notanter dominum Kazimirum sanctae me moriae quondam Regem Poloniae, data munifice et concessa in se evidenter conti- neant, habundanterque cavent, ne domus et possessiones in civitate existentes qui- busvis personis ecclesiasticis sive religiosis in possessionem perpetuam deberent quo- quomodo resignan: tamen exacta pensantes diligentia, quod non solum hominum il- lorum, qui dicta literarum muniuntur cautela, neque eorum, qui dictas condidisse noscuntur leges, immo verius omnipotentis Dei in hac parte causa agitur, qui omnium statutorum et sacrorum dogmatum conditor est et legum, dignum arbitramur et con- gruum, ut humana divinis, humilia fortioribus et infirma potentioribus cedant in his praesertim, per quae sacra fides Christiana per huiusmodi videlicet studentium habi- litationem et eorum sollicitam et irriguam verbi Dei praedicationem etiam in remo tis infidelium partibus et terris augmentationem suscepit et suscipiet, ut pie credi- mus, in futurum, ac per hoc etiam almae Universitatis studium dilatatur; tum etiam quia praefatus Magister Iohannes, qui dictam persolvit domum, coram nobis suo et successorum suorum nominibus assumpsit bona fide, stipulatione interposita, et promisit, quod platea, praetactam domum circumquaque contingentem, peripsius inhabitat ores, per
purgationem ac fimi et luti eductionem, quotiens per Consules tunc existentes pu blice proclamation et indictum fuerit, munda teneri et more vicinorum suorum ser- vari debeat et purgari; quodque homicidis, furibus, latronibus, pacifractoribus, con- tentiosis, seditiosis, debitorum sive creditorum profugis, proscriptis, relegatis ac qui- busvis dampnatis vel dampnandis, aliisque malitiosis et criminosis nullum in prae- notata domo debet esse refugium, nulla emunitas, nullum quoque conftigium, prae sidium nec asylum; atque si, quod absit, dictae Universitatis studium extra civita- tem praedictam ad alia quaevis loca transferri et a civitate Cracoviensi alienan contingerit, extunc saepedicta domus nulli alteri vendi debet nisi civi Cracoviensi et ius civile legitime possidenti: propter quod cupientes pia devotione, executione- que tideli praefati Serenissimi Principis domini Regis domini nostri gratiosi obedire mandatis, et prout tenemur, iussibus suis salubribus ex debito semper fore confor mes, praescríptae domus emptionem et eius resignationem de nostro et nostrorum eiusdem civitatis Seniorum matura voluntate et consiliis, iuxta dictas conditiones, ar ticulos et limitationes per praescriptum Magistrum Iohannem suo et sequacium suo- rum nominibus nobis et dictae civitatis Consulibus promissos et factos, admittimus, assentimus et per omnia consentimus, per eundem Magistrum et successores legiti mos habendum, tenendum ac quiete et pacifice possidendum. Insuper si inhabitatores dictae domus de communi civitatis fonte uti voluerint et de eisdem aquas pro suis haurire necessitatibus, tunc fontalia, quemadmodum aliae domus vicinae solvunt, solvere tenebuntur. Harum quibus sigillum praetactae civitatis Cracoviensis appen- sum est testimonio literarum. Datum Sabbato ipso die Appoloniae virginis sanctae et martyris, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo nono.
.S.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XLI., in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/9f1c159d-6295-4357-a8e7-115e5e1088a3/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success