versitatis studii generalis Cracoviensis data atque statuta, ordinationes, donationes et incorporationes in se continentia, approbat.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XLYII. , S. 103
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XLYII. , S. 103







Iohannes episcopus serrus servorum Dei, Ad futuram rei memoriam. Dum at- tentae considerationis indagine perscrutamur, quod per literarum studia, cooperante fflо, a quo omnium carismatum dona manant, viri efficiuntui' scientiis eruditi, rudes ad altiora concrescunt et fides catholica roboratur, libenter non solum loca, ubi hu- iusmodi pollent studia, et studentes in eis gratiis ac libertatibus honoramus , sed etiam illa, quae pro huiusmodi studiorum subsistentia et favore provide facta sunt, ut illibata persistant, cum a nobis petitur, prout rationis ordo dictat ac suadet iu- stitia, apostolicae confirmationis munimine roboramus. Sane petitio carissimi in Chri sto filii nostri Wladislai Regis Poloniae illustris nobis nuper exhibita continebat, quod olim ipse postquam aeterni Regis dispositione ineffabili, qui cuncta perpetua ratione gubernat et per quem Reges regnant, cooperante, de gentilitatis errore, quo tunc obvolutus erat, ad sacri baptismatis gratiam pervenerat et successive ad regalis dignitatis fastigium sublimatus extiterat, sedula meditatione ad haec suorum propo- sitorum studia direxit, ut sui Principatus Lytwaniae indigenas, eius subditos, quos antequam ipsius sacri baptismatis unda renatus extiterat, vetusti erroris caligine etiam obumbratos habebat socios tenebrarum, divina favente clementia, per assue- factionem et habitudinem piorum operum, sine quibus fides ipsa vacua est, in filios lucis converteret, prout demum opere pariter et opera quorundam eximiorum virorum in diversis scientiis expertonun et quorum animos sapientiae atque doctrinae pleni- tudo decorabat, in hoc sibi suffragantium effecerat, considerans quod per huiusmodi et aliorum prudentum virorum salutaria consilia throni regii roborentur et ex eorum virtuosis actibus semper reipublicae stabilitas salubribus proficeret incrementis; dul- cescebat nempe in auribus suis crebrius repetita memoria quorundam devotorum Principum, qui olim in diversis mundi partibus, videlicet in aliis regnis sive tenis ipsis subiectis, procurabant Studia generalia fieri et habere, ut doctorum virorum in Sacra Theologia, nec non in utroque Iure ac Medicina et Artibus liberalibus eorum regna sive terrae huiusmodi etiam irradiata fulgore in eisdem scientiis cho- ruscarent; et ad hoc potissime praefatus Rex regni sui Poloniae recepisset diadema, ut sic ignorantiae tenebras ab eodem regno et aliis partibus eius ditioni subiectis posset avellere, illaque aliis regionibus, in quibus Studia vigent generalia, per mul- torum etiam in ipso regno Poloniae legentium pro tempore Magistrorum atque Do ctorum, nec non aliorum graduatorum scientiis coaequare, non dubitans Rex prae fatus illud subditis et regno Poloniae, nec non aliis terris suae ditioni subiectis hu iusmodi non mediocriter profuturum: unde regali providentia censuit et annuit, quod
sicuti olim felicis recordationis Urbanus Papa V. praedecessor noster ad clarae me moriae Kazimiri Regis Poloniae, eiusdem Wladislai Regis praedecessoris, devotam supplicationem Studium generale in civitate Cracoviensi tanquam omnibus aliis ci- vitatibus et locis dicti regni Poloniae ad illud (h)abiliori seu magis idonea, aucto- íitate apostolica instituit ac fieri voluit, ut deinceps in eisdem Sacra Theologia, utroque Iure, Medicina et Artibus et quibuslibet aliis licitis facultatibus perpetuis temporibus vigeret huiusmodi Studium generale, ibique scaturiret doctrinarum fons irriguus, de cuius plenitudine haurirent nniversi, qui literalibus cuperent imbui do- cumentis. Unde praefatus Wladislaus Rex ad decus regni et terrarum suarum hu iusmodi clarius instaurandum decrevit dictum Studium in eadem civitate Cracoviensi, ut praemittitur, instauratum, per incrementa felicia, scilicet privilegia, libertates et innnunitates ante omnia multifarie ampliare, atque per hoc etiam aliarum regionum longe lateque ab ipso regno Poloniae distantium incolas allicere, ut ad ipsum Stu dium Cracoviense catervatim ruerent, ac ibidem in eisdem scientiis seu facultatibus sedulo laborarent. Quam ob rem promisit universis et singulis clericis Scolaribus et laicis, cuiuscumque ordinis, conditionis et status existerent, et singulariter Docto- ribus, Magistris, Baccalariis et aliis graduatis, nec non studentibus in eisdem scien tiis ac etiam Scriptoribus, Stationariis et Bidellis ac eorum familiaribus quibuscun- que, qui gratia studendi in eadem civitate Cracoviensi ad illam se conferrent et ibidem moram traherent, velle in eorum iuribus, privilegiis, libertatibus, immunita- tibus, statutis, gratiis et consuetudinibus, quae alibi in Studiis generalibus teneren- tur et observarentur, etiam servare, tenere, defensare, pariter et tueri; necnonipsos Scolares clericos et laicos , qui ad eandem civitatem causa studii huiusmodi pro tempore accederent, in accessu ad illam et in recessu ab eadem, cum omnibus eo rum rebus, scilicet equis, libris, vestimentis, lectisterniis, utensilibus, pecuniis et su- pellectilibus, nec non ab omnibus dationibus, solutionibus, passibus, pontibus, ca- stris, custodiis, gabellis, pedagiis pedalibus, decimis et aliis oneribus, quocunque nomine censerentur, ex certa eius scientia prorsus exemit et auctoritate regia libe- ravit, volens etiam, quod a praedictis Scolaribus sive studentibus, qui sibi per se ipsos, vel per amicos aut per quascunque alias personas provisiones facere vellent in esulentis et poculentis atque victualibus ad usus vitae spectantibus, in bladis, fru- mentis, farina, brasio, martiali et quacunque alia ceruisia, nec non vino et aliis potionibus, lignis et aliis necessariis per aquas et terras, quas regni Poloniae prae- dicti et aliorum dominiorum suorum complectitur amplitudo, nulla penitus theolonea et prorsus nullae decimae aut donationes requirerentur, nec eos carnifices, pistores et molendinarii aggravarent seu perturbarent, ab ipsis Scolaribus et studentibus pro macellis, emolumentis et pistrinis plus quam a civibus et incolis civitatis Craco- viensis exigere et extorquere praesumerent. Et ne habitu vel nomine studentium a mercatoribus vel aliis fraus in praemissis committi valeret, addidit et voluit Rex praefatus, ut iuxta qualitatem personarum iuramento ipsarum crederetur, si a du- centibus provisionem huiusmodi merito visum foret exigendum, vel testimonia lite- ralia Rectoris, qui esset pro tempore Universitatis dicti Studii Cracoviensis et ab ipso reciperentur, quibus eo casu fidem ab omnibus dictus Rex voluit plenarie ad- hiberi. Praeterea si aliquis studentium vel Scolarium praedictorum ad eandem civi tatem ratione studii praedicti proficiscens, in terris eiusdem regni Poloniae per prae- dones seu maleficos spoliatus aut damnificatus existeret in rebus et bonis suis qui
buscunque publice vel occulte, cum plena et totali diligentia Rex ipse operam vel- let apponere et apponi facere, quod dicti praedones et malefici per officiales dicti regni existentes pro tempore inquirerentur et ablata ab eis repeterentur, ipsi prae dones et malefici per eosdem officiales, prout adesset possibilitas, corrigerentur. Et ut ordo debitus et rigor ordinatus in eadem Universitate per eius Scolares et ibi dem studentes pro tempore illibate observarentur, voluit etiam idem Rex, quod om- nes ipsi Scolares et studentes, seu qui causa studiorum in eadem civitate moraren- tur, proprium Rectorem haberent, qui in causis civüibus ipsos iudicaret, haberetque iurisdictionem ordinariam super omnes studentes huiusmodi seu Scolares, cui quidem Rectori sub onere iuramenti praedicti Scolares obedire ac honorem exbibere debi- tum tenerentur, et nullus unquam in eisdem civilibus causis studentes et Scolares huiusmodi coram alio iudice ecclesiastico vel saeculari auderet convenire, a senten- tia dicti Rectoris nullus appellare valeret vel supplicare, aut restitutionem in inte grum petere, et si appellatum foret, eius appellatio non reciperetur, nec appellans per aliquem iudicem ecclesiasticum vel saecularem audiretur, sed eiusdem Rectoris sententia in suis clausulis inviolabiliter observan deberet. Sed si eiusdem Rectoris sententia de nullitate vel iniustitia argueretur, tunc per consiliarios dictae Univer- sitatis, qui essent pro tempore, de ipsius sententiae iuribus et iustitia cognosceretur, et quod iuridicum foret, per ipsos decerneretur in eadem. Praeterea praefatus Rector eosdem Scolares et studentes in causis criminalibus levioribus, ut puta pro capilla- tione et offensione cum palma aut pugno usque ad effusionem sanguinis, ac con- tentione qualibet non enormi, haberet iudicium, nec ob hoc ipsi Scolares et studen tes vel eorum familiares atque servi ad extranea iudicia evocarentur et traherentur. Si autem, quod absit, Scolaris aut studens ibidem in furto, adulterio, stupro, ho micidio aut aliquo crimine capitali et ignominioso notorie deprehensus existeret, il- lius cognitio non deberet ad eundem Rectorem pertinere, sed taliter deprehensus Scolaris huiusmodi statim, si clericus ad episcopale iudicium mitteretur, si vero laicus esset, Regis iudicio subiaceret; et quilibet Scolaris laicus, Bidellus et Statio- narius de Universitate praefata, aut ipsorum familiaris, si de crimine homicidii, in- cendii, adulterii, membrorum mutilatione aut letali vulnere vel quocunque nefario excessu foret accusatus, extunc non secundum consuetudinem patriae aut regni Po- loniae praedicti, nec secundum Statuta ipsius regni, sed leges per dictum Regem aut eius iudicem per eum deputatum taliter accusatus deberet iudicari, quinimo per proborum hominum attestationes ad expurgation em commissi criminis admittentur. Porro si aliquis studens vel Scolaris, aut quicunque praedictorum, pro quocunque crimine aut excessu magno sive parvo foret inculpatus, nullus propterea capere ip- sum vel detinere auderet, nisi cum praedicti Rectoris familia et de ipsius requisi- tione speciali. Item si Rector ipse contra aliquem studentem vel Scolarem de sua iurisdictione iuste processisset et secundum formam Statutorum praedictae Universi- tatis ipsum de Universitate praefata repulisset ac ipsius commodis privasset, ille privatus ad requisitionem dicti Rectoris de Cracoviensi praedicta et Kazimiriensi ei adiuncta civitatibus, et aliis locis sive burgis eisdem civitatibus adiungendis forsitan in futurum postea, per Advocatos, cives et incolas earundem protinus expelleretur, nullusque talem in suo hospitio aut mansione seu domicilio recolligere et fovere, vel sibi de necessariis vitae in victu et amictu aliquid ministrare praesumeret. Si autem praedicti Scolares vel studentes vel alius sententiae vel mandato praefati
12
Rectoris non pareret, aut eidem Rectori suo contumax existeret et rebellis, extunc ad requisitionem praedicti Rectoris tenerentur Advocati et Consules civitatum prae- dictarum eorum familiam mittere ad dicti rebellis pertinaciam compescendam. Quae quidem Statuta Rex ipse sub certa pecuniaria poena tunc expressa, eidem Univer sitati applicanda, statuit firmiter obseiTanda, et qua quidem poena ipsorum Statuto- nun puniri duntaxat voluit transgressores. Statuit etiam praefatus Rex, ut quotiens- cunque aliquos Scolares in qualibet facultate per Doctores sen Magistros ad priva tum examen more consueto poni contingeret, super illos Cancellarius ipsius Regis, qui esset pro tempore, tanquam summus approbandi ipsum examen haberet omni- modam potestatem. Multa etiam alia rationabilia circa haec edidit sive statuit et ordinavit Rex praefatus pro bono statu Universitatis et in eadem studentium prae- dictorum, similiter tunc expressa. Et quia praedictum Studium, ut eidem Regi vide- batur, diu in eadem civitate feliciter persistere non valeret, nisi Magistri et Docto res ac alii graduati, qui in ipsis scientiis legerent, seque exercerent pro tempore in Universitate praedicta, bonis spiritualibus et etiam temporalibus congrue munirentur: unde pro maiori eiusdem Studii stabilimento, pro Collegio seu habitatione eorun- dem Magistrorum ac Doctorum communi, ac quotidiano congressu studentium et Scolarium praedictorum in ipso Collegio habendo, domum protunc regiam Stephani Panchyrz nuncupatam, sitam in platea Sanctae Annae in civitate praedicta, prout in eius latitudine et amplitudine limitata est et distincta, decrevit Universitati hu- iusmodi assignandam, quam ab omnibus solutionibus, dationibus, tributis, conviciniis, exactionibus, iuribus et consuetudinibus, impositionibus onerum et angariarum libe rando, Universitati praedictae donavit, appropriavit et incorporavit ac adiunxit per petuo et in aevum, nihil in ea iuris et domini i pro se, suisque successoribus reser vando, quamque cum ipsius iuribus, libertatibus et gratiis et signanter in libertate fugitivorum et aliis immunitatibus, quibus dedicatae fruuntur ecclesiae. uti frui vo luit et gaudere, per ipsos Magistros ac Doctores et alios Collegiatos, qui residerent pro tempore in ipso Collegio, tenendam, babendam et perpetuis temporibus possi- dendam. Dignum arbitrans etiam Rex ipse hos ex eisdem Magistris et Doctoribus atque aliis Collegiatis, qui labores et oliera suffenmt. non debere a mercede repelli: unde ipsis Magistris, Doctoribus ac caeteris Collegiatis centum marchas monetae et numeri Polonicalis ratione salarii anno quolibet certis temporibus de quibusdam re- ditibus regalibus etiam tunc expressis efficaciter voluit assignari. Nec non huius- modi privilegiorum, immunitatum et libertatum, ut eo flrmius observarentur, Episco- pum Cracoviensem, qui esset pro tempore, constituit conservatorem, dans ei (potesta tem) tuendi easdem libellates, illas quoque in rebelles et malefactores exequendi, et poenas, quas tam vigore earundem ordinationum Regis praefati, quam etiam secun dum leges et Canones aut Statuta municipalia locorum mererentur, ipsorum trans gressores et eorum exigentibus maleficiis atque contumacia ratione praevia decla- randi, nec non etiam cum ipso Rectore Universitatis eiusdem salarium pro praefatis Magistris et Doctoribus collegiatis, et alia commoda in eodem Collegio iuxta exi- gentiam status et meriti cuiuslibet eorundem Magistrorum et Doctorum pariter dis- tribuendi. Insuper donavit, contulit, ascripsit, adiunxit et incorporavit praefatus Rex quantum in eo erat, iuspatronatus omnium et singulorum Canonicatuum et praeben- darum ac dignitatum, personatuum et officiorum ecclesiae Sancti Floriani in subur bio dictae civitatis, et omnium beneficiorum ecclesiasticorum in eadem ecclesia con
sistentium, quod quidem ius ex privilegio speciali Sedis Apostolicae ratione prae- fati regni ad eum pertinebat, Praepositura et Custodia eiusdem ecclesiae cum certis villis et terris etiam ad ipsam ecclesiam pertinentibus, duntaxat exceptis, ita tamen quod in huiusmodi Canonicatibus et praebendis, dignitatibus, personatibus et officiis, nec non beneficiis assequendis, ffle in eadem Theologia Professor seu Magister aut Doctor, qui pro tempore prior existeret, potior esset in iure, et qui onus diei et aestus praeferret, primus commodum reciperet et honorem, dummodo caeterae virtu- tes suffragarentur eidem. Et etiam inspatronatus in quibusdam aliis dignitatibus, Cancellariis nuncupatis, tunc etiam expressis, quod tunc similiter ad ipsum Regem ratione dicti regni sui pertinebat, Universitati praedictae regia liberalitate donavit, et circa haec etiam alia multa rationabilia et salubria fieri voluit et mandavit, prout in diversis literis inde confectis, praedicti Regis sigillis munitis dicitur plenius contineri. Quare pro parte dicti Regis nobis fuit lnuniliter supplicatum, ut Statutis, ordinationibus, donationibus, appropriationibus, incorporationibus et omnibus aliis praemissis robur apostolicae confirmationis adiicere speciali gratia dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, Statuta, ordinationes, donationes, appro priationes et incorporationes huiusmodi et omnia alia praemissa, nec non quaecun- que inde secuta, rata habentes et grata, ea auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostrae confirmationis et communitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatonun Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Bononiae, v. Ca lendas Augusti, Pontificatus nostri anno primo.
(Signaturae ad latus et in dorso:)
(Ex archetypo membranaceo. Sigillum pensile avulsum; restant tantummo- do tili serici colorís flavi et rosei.— Nr. Archiv. Univ. 12,505.)
XL VIH.
Ioannes XXIII. Papa incorporationem duorum Canonicatuinn ecclesiae cathedralis Cracoviensis, duarum praebendarum in capellis S. Adalberti et S. Mariae Magda- lenae, nee non parochialis ecclesiae in Luhorzyca Universitati studii generalis Cra coviensis faetam approbat.
Romae, Anno 1411, die 28 mensis Septembris.
Iohannes episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Dum attentae considerations indagine perscrutamur, quod per literarum studia, cooperante
illo, a quo omnium carismatum dona proveniunt, viri efficiuntur scientiis eruditi, in- struuntur rudes, provecti ad altiora concrescunt et fides catholica roboratur, libenter non solum loca, ubi huiusmodi pollent studia, sed etiam studentes in ipsis eos po- tissime, qui scolasticis laboribus et sudoribus diutius insudantes, demum graduum seu honorum titulis in eisdem insigniri meruerunt, spiritualibus et temporalibus an- tidotis sive bonis, prout nobis ex Alto permittitur, curamus allicere et instanter no- strae sollicitudinis affectus extendere, ut ipsi quodam laborum emolimento seu bra vio liberalitate apostolica recreati, scientiis quibus clarent, indoctos erudiant, ipsis- que scientiarum gTata seminaria pandere studiosius elaborent. Cum itaque in civi- tate Cracoviensi Literarum Studium in qualibet licita facultate ex concessione et dispositione Sedis Apostolicae vigeat generale, quod etiam carissimus in Christo filius noster Wladislaus Rex Poloniae illustris, sicut accepimus, pro incremento fidei catholicae antedictae et ut regnum suum Poloniae atque partes circumvicinae multis polleant viris pro tempore literatis, varus privilegiis et gratiis communivit, ipsique Studio quasi noviter instituto, pro Magistris, Doctoribus et aliis gradiiatis, qui in diversis scientiis legant in illo pro tempore collegialiter, de bonis temporalibus sal tem sufficienter aut competeuter nondum sit provisum, pro parte eiusdem Regis no bis bumiliter fuit supplicatum, ut ad effectum quod dictum Collegium etiam pro tem pore floreat spiritualibus incrementis, ac in eisdem scientiis eruditi atque idonei ad legendum et se scolasticis actibus exercendum pro tempore pro instructione Scola- rium, qui de Universitate dicti Studii erunt et illic studebunt, in scientiis et facul- tatibus licitis et consuetis ferventius anhelent, duos Canonicatus et praebendas eccle- siae Cracoviensis, illos videlicet quos dilecti filii Iohannes Saffranecz et Subigneus Subignei actu obtinent, nec non Sancti Adalberti et Sanctae Mariae Magdalenae Cracovienses capellas sine cura, ac parochialem ecclesiam in Luborzicza Cracovien sis diocesis, ad collationem Episcopi Cracoviensis pro tempore existentis pertinentes, quorum omnium centum et septuaginta eidem Collegio, cuius etiam centum et sep- tuaginta march arum argenti puri fructus, reditus et proventus secundum communem extimationem valorem annuum, ut asseritur, non excedunt, in perpetuum unire, an- nectere et incorporare de benignitate apostolica dignaremur. Kos igitur praefati Re gis , ut eo amplius eius devotio, quam ad nos et Romanam gerit Ecclesiam, augea- tur, quo petitiones suas per nos sentiat favorabilius exauditas, piis votis grato con sensu in hac parte occurrere cupientes, Canonicatus et praebendas ac capellas et parochialem ecclesiam praedictas cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Collegio auctoritate apostolica in perpetuum unimus, an- nectimus et incorporamus ita, quod cedentibus vel decedentibus Iohanne et Subig- neo praedictis, nec non capellarum et parochialis ecclesiae eanmdem rectoribus, qui nunc sunt, aut Canonicatus et praebendas aut capellas et parochialem ecclesiam lmiusmodi quomodolibet dimittentibus, liceat eisdem Magistris et Doctoribus coîle- giatis per se vel alium seu alios corporalem possessionem Canonicatuum et prae- bendarum ac capellarum et parochialis ecclesiae, iuriumque et pertinentiarum prae- dictorum auctoritate propria, cuiuscunque licentia super hoc minime requisita, libere apprehendere, nec non in eorum praedicti Collegii usu sub hac modificatione per petuo retinere, videlicet quod nisi quinque Magistri vel Doctores aut Licentiati vel Baccalarii in Sacra Theologia aut Iure canonico seu in Artibus Magistri actu le- gentes et regentes in ipso Studio per caeteros Collegiatos praefato Episcopo pro
tempore existenti ad illos, singuli videlicet eorum ad singulos huiusmodi Canonicatus et praebendas ac capellas et parochialem ecclesiam, quotienscunque illos vacare con- tigerit, praesententur, et si sint alias idonei, instituantur in ipsis; sed huiusmodi fructus, reditus et proventus praesertim Canonicatuum et praebendarum ac paro- ehialis ecclesiae praedictorum in tres partes dividantur, quarum singuli praesentati et instituti huiusmodi tertiam partem recipiant, de qua etiam episcopalia iura sol vere et alia incumbentia eis onera ratione ipsorum singulorum teneantur integre supportare, et aliae duae partes indivisae cedere debeant in communi Collegiatis antedictis. Non obstantibus quibuscunque constitutionibus et ordinationibus apostoli- cis, nec non Statutis et consuetudinibus ipsius ecclesiae Cracoviensis contrariis, iu- ramento, confirmatione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, aut si ali- qui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia Cracoviensi in Canoni cos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi facien- dis de Canonicatibus et praebendis eiusdem ecclesiae Cracoviensis ac huiusmodi spe ciales, vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dictae Sedis vel Legatorum eius literas impetrarint, etiamsi per eas ad mhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum; quas quidem literas et processus earum auctoritate habitos seu habendos, ad Canonicatus et praebendas, nec non ca pellas et parochialem ecclesiam praedictos volumus non extendi, sed nullum per hoc eis, quo ad assecutionem Canonicatuum et praebendarum aut beneficiorum aliorum praeiudicium generali, et quibuslibet privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis ge- neralibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta, effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris literis mentio specialis. Volumus autem, quod in Cracoviensi et parochiali ecclesiis ac capellis praedictis divinus cultus propterea non minuatur, et in ipsa pa rochiali ecclesia animarum cura diligenter exerceatur, quodque Magistri siquidem graduati huiusmodi, qui Canonicatus et praebendas ac capellas et parochialem ec clesiam antedictos obtinebunt pro tempore, nec non caeteri Collegiati huiusmodi ad legendum et exercendum se in dicto Studio, ut praeferhu\ diligenter intendere de beant ac teneantur. Et insuper exnunc irritum deceniimus et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae unionis, annexionis, incorpora- tionis, voluntatis et constitution^ infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanc tum Petrum iiij. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.
(Signaturae ad latus et in dorso:)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XLYII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/4e7a1c65-6e8a-4df6-9e22-bbc94328ee1e/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success