Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. X. , S. 796
Current repository:
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. X. , S. 796

CAP. X.
■ •
Hoc itaque propter ampliandam Fidei catholica; disci- plinam elegimus definiendum vel tenendum , ut si qui viri ac mulieres divinatores, quos dicunt esse caragios a atque sorticularios in cujuscumque domo gothi , romani, syri , graeci , vel, judaei fuerint inventi , aut quis au- sus fuerit amodo in eorum vana carmina * interrogare, et non publice hoc voluerit annuntiare , pro hoc quod pra> sumsit, non solum ab ecclesia suspendatur , sed etiam sex auri uncias comiti civitatis inferat c. Illi vero qui tali iniquitate repleti sunt, et sortes et divinationes faciunt et populum praevaricando seducunt, ubi inventi vel inventae fuerint, seu liberi, seu servi, vel ancillae sint, gravissime publice fustigentur, venundentur, et pretia ipsorum pau- peribus erogentur.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. X. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/a621eb03-0fbc-48c2-91ff-e1fbc5dd423e/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success