Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XIII. , S. 116
Current repository:
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XIII. , S. 116


CAP. XIII.
In parochiis multaj sunt ecclesiaj constitutae, quae a fideli- bus factae aut paucum aut nihil de rebus videntur habere. Sacerdotali ergo decreto presbytero uni plures extant com-
mis-
a Hoc est: Quorum ecclesi* affluentibus potitur redditibus. b Scilicet: prout uniuscujusque ecclesite redditus patiantur.
CONCILIORUM HISPANLE. iai
missae, unde cavendumest, ne occujruente paupertate ordo ibidem non impleatnr Missae: Proindc salubri deliberatione censemus, ut pro singulis quibusque ecclesiis, in quibus presbyter jussus fuerit per sui episcopi ordinationem prae- esse, pro singulis diebus Dominicis sacrificium Deo pro- curet offerre , et eorum nomina a quibus eas ecclesias con- stat esse constructas, vel qui aliquid his sanctis ecclesiis vi- dentur aut visi sunt contulisse , si viventes in corpore sunt, ante altare recitentur tempore Missse: quod si ab hac decesserint aut discesserint luce , nomina eorum cum defun- cYis fidelibus recitentur a suo in ordine. Si quis hanc insti- tutionem presbyter implere neglexerit, dum talis caussa per quemlibet ad aures sui episcopi pervenerit, presbyter illc excommunicationis sententia feriendus erit.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/0297b07f-9b33-463a-9617-bdef416b60c4/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success