Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXLIII. , S. 312
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXLIII. , S. 312


CXLIII.
Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae, fideli- bus suis, discretis viris, Capitulo Ecclesiae Sancti Martini'confessoria de Scepus, saluíem etgratiam. Nouerit fidelitas vestra, quod inuigilantes super eo, vt montanae nostrae Smulnuchbanya et Gylnuch- banya vocatae non destruantur scd recuperentur : possessiones infrascriptas in metis ipsarum monta- narum existentes, -videlicet tres Svedler vocatas, quae erant; Nicolai, et Georgii, filiorum Corrardi, et Thomae, filii Frank, ac Laurentii, filii Nico lai, item possessionem Remethe vocatam, quae er.it similiter praedictorum Nicolai et Georgii, fi liorum Corrudi j ac Laurentii filii Nicolai praeno- minati, eisdem montanis, sen ciuitatibus nostris iure perpetuo et irreuocabiliter dedimus, donauimus , et contulimus ex certa scientia. Assumsimus au- tem praedictis Nobilibus in concambium dictarum possessionum eorum, seu pro possessionibussuis da re possessiones tales, sicut decet et conuenit, prout consuetudo regni nostri, abantiquo appvobata expo- scitet requirit. Quapropter fidelitati vestraefirmiter praecipiendo damns inmandatis, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, coram
309
quo Paulus,Plebanus deZeleus specialis capellanus noster — easdem — eisdem montanis, seu ciui- tatibus nostris statuat perpetuo possideudas. — Da tum in Wissegrad, in festo Natiuitatis B. loannis Baptistae. Anno Domini MCCCXXXVIH."
Es anal. Dipl. Wagnerio-lankouics Tom. V. nro!30. p. 103.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/3fe85640-0112-4df1-98fe-f8d4f6c551b4/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success