Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. XXXIV. , S. 118
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. XXXIV. , S. 118



XXXIV.
Colomanus Praepositus et Capitulum Sanctae Strigoniens. Omnibus Christi Hdelibus, tam prae- sentibus, quam futuris, praesentium notitiam ha- bituris, salutem in omnium Saluatore. Ad vni- uersorum notitiam harum serie volumus perueni- re : quod venerabilis in Christo pater Dominus Cha- nadinus, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopus Strigonien. eiusdemque loci comes perpetuus, Prae
' 115
latus noster, in nostri praesentia personaljter com parendo, -viuae vocis ministerio est confessus in hunc modum: Quod quia venerabilis in Christo Pater, Dominus frater Vitus, eadem gratia Epi- scopus Nitriensis, quasdam terras seu possessiones Episcopales et Episcopatus Nitriensis Ecclesiae, vnam Weky vocatam, quae existeret iuxta vil- lam ipsius Domini Archiepiscopi Vdvord voca- tam, a parte Septemtrionali ; item aliam terram similiter Episcopatus Nitriensis, Ivankateleke vocatam, iuxta villam eiusdem Domini Archie piscopi Tardaskeddi nominatam existentem; ter- tiam vero Perbete vocatam, villae eiusdem Domini Archiepiscopi Perbete nominatae vicinam, et con- tiguam, quae quidem terrae seu possessessiones ipsis villis Archiepiscopalibus multum vtiles et neces- sariae existerent, cum omnibus ipsarum vtilitati- bus et pertinentiis vniuersis sub metis et terminis , quibus dictae terrae seu possessiones per dictum Dominum Episcopum Nitriensem et Episcopatum hactenus habitae fuerant, et possessae, dedisset, donasset et contulisset de beneplacito fratrum suo- rum, videlicet Capituli Nitriensis, ipsi Domino Ar- chiepiscopo, Praelato nostro f Archiepiscopatui iure perpetuo possidendas, tenendas et habendas ; quatenus etiam villarum de Vdvord et de Perbete, villarum Archiepiscopalium, quas ex donatione Archiepiscoporum Strigoniensium mediantibus vi- gorosis instrumentas eorumdem A. Episcoporum ha- buisset, renunciasset, dando ipsi Domino Archie- piscopo eo modo, cuicunque voluerit conferendi facultatem de eisdem. E conuerso idem Dominus Archiepiscopus, Praelatus noster, decimas quarum- dam villarum dicti Domini Episcopi Nitriensis,
8 *
116
Ludan, G a r m e n , С h y t a r, et vtrarumque B o- d a k vocatarum, in Comitatu Nitriensi habitarum, exceptis decimis portion um Nobilium, quas haberent vel habent iu eisdeui, et quart is magistralibus , Magistro quartarmn persoluendis, sa luis remanentibus , per Excelleutissimum Princi pe ni , Dominum Carolum, Dei gratia , regem Hun- gariae, in concambium sibi datarum, quarum de- cimae immediate ad ipsum Dominum Archiepisco- pum Strigoniensem pertinebant, ipsi Domino Epi- scopo Nitriensi dedit, donauit et contulit, de nu- stro consensu et beneplacito , in concambium et permutationem possessionum supradictarum simili ter perpetuo et irreuoeabiliter possidendas, tenen- das et habendas, per ipsum Dominum Episcopum Ecclesiamet Episcopatum Nitriens. pacifice et quie te; totum ius decimarumpraedictarum et dominium in. ipsum Dominum Episcopum transferendo. In cuius rei testimonium, et perpetuae stabilitatis fir- mitatem praeseutes concessimus litteras, sigilli uo- stri munimine roboratas. Datum per manus discre- ti viri Magistri Ladislai, Lectoris Ecclesiae nostrae praedictae in festo beaiorum Cosmae et Damiani Martyrum. Anno Domini MCCCXXXV."
E Tabulario Primatiali. Heueneai Tomo LX]. p.'207-8.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) XXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/209f8421-121c-46c4-8eec-c1b018e452c0/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success