Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCCXI. , S. 613
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCCXI. , S. 613



CCCXI.
Conuentus Cruciferorum domus hospitalis Ec- clesiae Sancti regis Stephani de Strigonio. Omni bus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futu ris, praesentes litteras inspecturis, salutem in sa- lutis largitore. Ad vuiuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire : quod Lukachius, filius Moth de Na- dasd, de Pouincia Hontensi , ab vna parte, item Stephanus , filius Nicolai de Lythas , de eadem prouincio Hontensi, pro se et pro Stephano filio Sadur, de eadem Lythas fratre suo, cum litteris procuratoriis conuentus de Saagh, item Thomas Alychk, filius Stephani , dicti lleghzus de Bor- feüy, proximi eorumdem, Stephani filii Nicolai, ac alterius Stephani, filii Zadur pro se similiter et pro Bekе , et Zomor fratribus ipsorum cum sufficienti procuratorio praedicti Conuentus deSagh ab altera , coram nobis personaliter constituti , sunt confessi ministerio vi иaе vocis: Quod cum' causa , quae inter ipsos super facto metarum Pos- sossionum Nadasd et Lythas. vocatarum, mota fuis- Tom. VIII. Vol. IV. 39
610
set et exorta, super quo partes se ad doellum de uenisse affirmabant, tandem vero per composition ni'iu et ordinationem proborum virorumNobilium taliter se dixerunt concordasse, et concordarunt coram nobis: quod idem Stephanus, filius Nico lai , tam ex sui parte, quam ex parte Stephani filii Zadur, item idem Thomas et Michk , filii Stephani, similiter pro se et pro praedictis fra- tribus ipsorum cum sufficientibus litteris procura- toriis praedicti Conuentus de Saágh ipsam posses sionem Nadasd, quam Moth pater ipsius, et ipse Lukachius cum quibusdam metis , et certis limita- tionibus a possessione Lythas separatam vsque hue possedissent, tenuissent et habuissent, ydem prae dicti Stephanus et filii Stephani dicti Begzes cum eisdem metis et distinctionibus metarum, tain ex sui parte, quam ev parte fratrum suorum ipsam possessionem et metas litigiosas inter Possessionem Nadasd et Lydias habitas pacifice a�? perpetuo ¡psi Lukachio et suis haeredibus permiserunt possiden- dam. Cuius quidem terrae metae incipiuntur a terra Ecclesiae de Saagh, Dalmad vocata, a parte meridionali in superior! parte vnius valiis Koacsi vocatae ; inde vadit directe ad partem septemtrio- nalem, et ibi venit ad vnam vallem similiter Kva- chy vocatam, inde transit vnum Berchi, et vadit ad ipsam vallem, vbi ipsa possessio Lythas est, et vnum fontem ilerezthkutha vocatam, et Ber chi, qui est penes vnum pratum; inde vadit per modicum spatium ad arbores pirorum, et ibi cir ca ipsas arbores pirorum, penes viam magnam, ad Baat h transeuntem , est vna meta de terra erecta, et ibi vadit ad ipsam viam, et vadit supra per ipsam viam , et veniet penes ipsam viam ad
611
mêtas Ha r haz, et ibi terminantur, quae metae ante dictae a parte orientali separant possessionem JNadasd, et a parte occidental! Possessionem Ly- thas. In super dictae partes ad hoc coram nobis se obligarunt: quod si qua partium in praeseute ordi- natione non staret, ex tunc pars hoc faciens contra partem alteram, secundum olWigamen literarum conuentus de Saagh in succubitu duelli facti po- tentialis conuinceretur eo facto ; ad quod facien dum dictae partes spontanea coram nobis se obli garunt voluntate. In cuius rei testimonium, per- petuamque firmitatem, partium praedictarum ad instantiam, praesentes litteras duximus concedendas appeusione sigilli nostri munimine roboratas, et al- phabeto intercisas. Datum feria tertia proxima post festum Beati Michaelis Archangeli. Anno Domini MCCCXLU."
Ex authographo familiae Rajcsányi MSS. T. Xf. 78.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CCCXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/1f2fd838-3979-4f0a-a2ca-5968cd7bf465/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success