Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCVIII
Signature: DCCVIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1018
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimari, et tertio anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosis principibus, mense agustus, prima indictione. Ideoque nos grimoaldus filius ursi, et urso et ademari germani filii citri, et maraldus et iohannes germani filii ademari, et petrus et citro germani fllii sillicti, clarefacimus, quoniam comuniter abuimus cum aliis nostris consortibus una pecia de terra cum arbusto bitatum in locum nuceria propinquo ipso castellum beterem, que nobis est pertinentes in pars ipsorum genitoribus nostris; modo bero congruum est nobis ipsa nostra sortionem exinde benumdaret litti filio idem litti, qui est unus de ipsi consortibus nostris, et tunc ante subscripti testes ostedimus unum brebem quod ibidem relectum fuit: erat continentes, qualiter frampertus, qui fuit abio ipsius litti, et maraldus, qui fuit abio meumque grimoaldi et bisabio nostrumque ursi et ademari, et maraldi, et iohanni, et petri, et citri, et fuerunt germani filii godelperti, compreenserat ad pastenandum in partionem da landenolfus filius idem landenolfi, bice sua et pro bice de filii adenolfi germani sui, seu et da lando nepote eius, tam pro se quam et pro bice landenolfi germani sui, terra illorum quam abuerat in locum nucerie propinquo ipso castellum, que abet finis: de uno capite fine bia puplica, et de uno latere fine iohanni filii trasiperti et fine laudati filii lupi, et de alio capite fine alia bia, et de alio latere fine supradicti genitori ipsorum framperti et maraldi et iohanni barbani eorum; de ec bero terra, qualiter superius finis posite sunt, totum illut compreenserat ipsi nominati frampertus et maraldus ad pastenandum in partionem: istut continebat ipse brebem et aliut; et dum infra suprascripte finis pertinet nobis, exinde aberet inclita quartam partem, interea nos superius nominati grimoaldus et urso, et ademari, et maraldus, et iohannes, et petrus, et citro, qui sumus thio et nepotes, sicut nobis congruum est, nostre bone boluntatis ante eodem subscripti testes per anc cartulam benumdedimus tibi predicti litti tota et inclita nostra sortionem de supradicta rebus de suprascripto locum, quod est quartam partem infra superscripte finis, unde de ipsa quartam parte quod tibi benumdedimus, nec nobis qui supra nominato thio et nepote, neque a nostris eredibus, neque a nullus quemqua ominibus nichil exinde reserbabimus portionem, set tota et inclita ipsa quartam parte, qualiter superius dicta est, tibi predicti litti exinde benumdedimus, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum ipsum brebem quod superius declarabimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod bolueritis, et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostram bindictionem da presenti recepimus a te predictus litto statutum pretium, idest auri tari boni numerum octo, sicut inter nos combenit, finitoque pretium ipso aput nos; de qua per bona combenientiam guadia tibi predicti litti dedimus, et mediatorem tibi posuimus urso presbiter filius andree abitator de locum bantianum11Bantia, in Lucania.; et per eadem 1Bantia, in Lucania. guadia obligamus nos et nostris eredibus antistandum et defensandum tibi tuique eredibus tota et inclita suprascripta nostra bindictionem da partibus uxoribus nostre et da illi ominibus et partibus, cui per vos illut vel exinde datum, vel obligatum, seu manifestatum esset paruerit; de aliis bero ominibus non queratis nos inde auctores et defensores, set cum ista cartula et cum istum brebem, quod superius declarabimus, et cum quale alia monimen et rationem inde abere potueritis, licentiam et potestatem abeatis bice nostra in omnibus inde causare et finem facere, sicut vultis, et vobis illut abeatis et per vos ipsis illut vobis defensatis; si autem, sicut dictum est, nos et nostris eredibus semper taliter tibi tuique eredibus illut non defensaberimus, vel si nos nostrisque eredibus quomodocumque per qualecumque rationem illut vel exinde tibi tuique eredibus tollere aut contrare quesierimus, et quodcumque causationes vobis inde preposuerimus, ante omnia questio et causatio nostra tacita et bacua sit, et obligamus nos et nostris eredibus componere tibi tuique eredibus biginti auri solidi constantini, et illut vobis per inbitis defensemus per illo ordine, sicut superius dictum est: tantum, si aliquando tempore exurserit eredes ipsorum superscripti landenolfi, et adenolfi, et landoni, et landolfi, aut quiscumque pro eorum partibus, et emiserit nobis de supradicta rebus qualiscumque causationes, unde nobis occasionem preponere possat, sibe de illut dibidendum secundum ipsum brebem de ipsa pastenationem, sibe per qualecumque ordinem pro ipsa pastenationem, ut cuniungatis vos uniter nobiscum vos et vestris eredibus nobiscum et cum nostris eredibus ..... ipsum brebem de ipsa pastenationem usque ad beram legem, et uniter adque communiter inde causemus usque ad beram et diffinitam legem, et in quale parte ipsa quarta nobis perbenerit quod vobis benumdedimus, talem inde abeatis vos et vestris eredibus omni tempore per ipsa cartula per supradicto ordinem; set, ut ipsa cartula per aliis modis non fiat trasmutatam, ipsa cartula vobis emisimus, et alia tale inde nobis retinemus, et taliter scribere rogabimus te iso presbiter et notarius, actum montorum. + Ego grimu + Ego amatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc708/charter>, accessed 2025-06-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success