Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXLIII
Signature: DCXLIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1011
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri waimari gloriosi principis, mense magius, nona indictione. Memoratorium factu me urso atrianensi filio quondam lupeni, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia sublaxavi iohanni atrianensi filio ursi de dumeti et mulieri nomine maru uxori sue ambo ipse clusurie de terris cum vineis, quod per firma cartula preteritis diebus ipsi vir et uxor michi venumdederunt, sicut ipsa mea cartula, continet scripta per roderisius notarius, unde et illis similem abunt, et sunt ambo ipse clusurie in locum veteri: ea ratione ambo predicte clusurie eorum sublaxavi, ut ipsa clusuria, hubi ambo ipse case fravite sunt et palmenta teneant ipsi vir et uxor amodo et usque tribus frudia recollecta, et illut perfectum laborent et operent, ut proficiant et non dispereant, et omnis vinum et frugens exinde sibi tollant et abeant; post ipsa tribus frudia recollecta inclitum illut remittad ad potestate mea et de meis eredibus, ad abendum et faciendum quod voluerimus, sicut ipsa mea cartula emtionis continet, quod illis inde michi emiserunt; tantum ipsa casa minore exinde ipso palmentum minore exinde ipsi vir et uxor teneant diebus vite sue; post suum hobitum ad nostra rebertat potestate. Ipsa alia clusuria sublaxavi eorum in ea ratione, ut diebus vite ipsorum vir et uxor sue potestatis eos teneant, et perfectum illut laborent, et operent, et cultent, ut proficiant et non dispereant, et quantum vinum, fruges et labores inde tollere vel habere potuerint, totum sue sint potestatis: ad ovitum ipsorum vir et uxor integra ipsa clusuria rebertad ad potestate mea et de meis eredibus, sicut ipsa nostra cartula emtionis continet, faciendum quod voluerimus; de qua per vona combenientia ipsi vir et uxor commune consensu guadia michi dederunt, et mediatore michi posuerunt iannaci atrianensem filium ligori; et per eadem guadia etc. Statuta multa quinquaginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scribsi ego superius dictus roderisius notarius qui interfui. + Ego ioannaci. + Ego roderisius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXLIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc643/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success