useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXIX
Signature: DCXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1011
  
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari glorioso princeps, mense martius, nona indictione. Memoratorium factum a me grimoaidus castaldus filius quondam roffrit, eo quod ante supscripti testes per bonam combenientia vice mea et vice balsame uxori mee coniuntus sum cum petrus castaldus filius ydem petri tutoni et cum ladenolfus filius ydem landenolfi, qui sunt thio et nepotes, propter at dibidendum inter nos terris nostre bacibe, que nos nominati vir et uxor comune cum illis abemus in locum tuscianu ista pars ipso flubio, hubi propio cippitu dicitur, salernitane finibus, et fecit exinde ego tres sortis, una fecit esset in pars orientis, et alia in pars occidentis, et ipsa halia in medium inter ambe ipse sortis; ipsa sortione da oriente est per hec finis et mensuria. A pars septemtrionis fine archiepiscopio salernitano, sicut termiti ficti sunt, et inde passi centum quadtuor. A pars orientis fine bia pulbica, et rebolbente in pars occidentis per fine ipsius archiepiscopii et coniungente at ipsa sortione mediana. A pars occidentis fine ipsa mediana sorte; ipsa sortione ab ipsa pars occidentis per hec finis et mensuria. A pars septemtrionis fine ipsius archiepiscopii, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi nonaginta octo: a pars meridie fine ipsius archiepiscopii, et inde rectum mensuratum passi nonaginta sex; ipsa sortione mediana per hec finis et mensuria. A pars septemtrionis fine ipsius archiepiscopii, sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi centum duodecim; a pars meridie fine ipsius archiepiscopii mensuratum rectum, inde passi centum triginta sex de longitudo: tote ipse sortis sunt unasquisque da fine ipsius archiepiscopii qui est in pars orientis, et usque ipsa halia fine ipsius archiepiscopii qui est in pars occidentis, et reserbabimus bia comuniter inter nos et nostris eredibus omni tempore .... per tote ipse sortis in pars meridie erga ipsa fine ipsius archiepiscopii, da ipsa bia pulbica qui est in pars orientis, usque in ipso ballimonio ad ingrediendum et regrediendum nos et nostris eredibus exinde cum omnis nostre congruitatis iusta rationem, quantes vices boluerimus. Unde ipsi thio et nepotes comuniter, quomodo sortiones in eadem rebus abunt, compreenserunt in sorte ipsa sortione ab ipsa pars orientis, et ipsa halia sortione ab ipsa pars occidentis per iamdicte finis et mensurie, et illis pro taliter vice mea et vice balsame uxori mee tradiderunt nobis in sorte ipsa sortione mediana per iamdicte finis et mensurie: hec sortis inter nos fecimus, sicut per partes inter nobis complacuit, et illut inter nos tradidimus, qualiter superius dictum est, cum bice de bia ipsa que inter nos comune dimisimus, at securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum unusquisque de sua sortione, qualiter ille compreense abemus, omnia quod boluerimus, apsque omni contrarietate vel requisitione de una pars altera inter nos et nostris eredibus, aut cuiquam ominibus, cum bice de ipsa bia sua. Unde pro taliter per bona combenientia vice mea et vice de ipsa uxore mea guadia mihi ipsi petrus et landenolfus dederunt, et mediatorem mihi posuerunt iaquintus filius potefrit; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta solidorum auri constantinianorum. et hec sortis inter nos et nostris eredibus omni tempore firme et stabile permanead, sicut superius diximus. Verumtamen oc memoramus, omnis suprascripta mensuria mensurata fuit ad iusto passum omini. Et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui interfui. + Ego Maio + Ego lando + Ego petrus comes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.