useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCI
Signature: DCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe, mense aprelis, sexta indictione. memoratorium factu a me amore filio petri, et sum ministeriale maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, qui situm est intus salernitanam civitatem, eo quod ante presentia ipsius maioni presbiteri et abbati, et ibidem adstantibus subscripti testes, et una cum ipsum abbas adesset romoaldus comes, qui est unum de dominii ipsius ecclesie, per bona combenientia et per iussione ipsius abbati tradidi ego iaquinti et petri et iohanni germani filii sellicti per absolutionem ipsius sellicti et maioni filii madelmi de rebus pertinentes ipsius ecclesie sancti maximi, que sunt due pecie de terra, una cum aliquantis castanei et alia cum aliquantis aliis arboribus in locum agella finibus nucerie: per ec fini videtur esse ambo ipse pecie de terra: da ex omni parte fine ipsius ecclesie, et est per mensuria ipsa pecia, ubi ipsi castanei sunt, a meridie et a septemtrionis latitudo passi triginta tres, et longitudo ab oriente et ab occidente ana passi quinquaginta; ipsa alia pecia est per mensuria, per longitudo ab oriente et ab occidente ana passi triginta sex, et per latitudo a septemtrionis et a meridie ana passi quadtuordecim, totum ad iusto passum homini est mensuratum. hec vero duabus pecie de terra per iamdicte finis et mensurie ego illut ipsorum iaquinti, et petri, et iohanni, et maioni tradidi per demandationem ipsius abbati; unde ad ipsi germani tradidi inde due sortis, et ipsius maioni tradidi inde una sorte quod est tertiam partem, tali ordine illut eorum trado, ut amodo et semper omni tempore licead illis et suis eredibus eos sue potestatis tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem inde facere, et liceant illis ipsi castanei inde ascidere, et pastenare in ipsa prima pecia, ubi ipsi castanei sunt, abellanietum et insertitum, et in ipsa alia pecia pastenare abellanietum et arbustum; sic tamen, ut amodo usque tridecim anni totum illut per ipse finis et mensurie abeant illut factum, et cultatum, et clusum, et operatum, sicut meruerit, secundum consuetudinem loci illius, et sicut de tantos annos esse meruerit, et da ipsi tridecim anni completi in antea in omnibus illis et suis eredibus licead illis eos tenere et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem facere, et annualiter aptis temporibus lavorare et cultare illut de super et de suptus, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread lavoratum et cultatum et clusum; et quantum vinum vel quodcumque fruges et lavores inde tollere, vel abere potuerint amodo usque decem anni completi, totum illut sivi habere et nullam sortionem ad pars ipsius ecclesie inde deant. preter tantum, dum ipsi castanei ibi fuerint, ipse castanee quod inde collexerint, et quante inserte inde exierint, tote ille debeant seccare, sicut meruerit, et illis tollant inde due sortis, et pars eidem ecclesie tollant inde tertiam partem; et da ipsi decem anni in antea omni tempore de quantum vinum et abellane et inserte inde exierit, pars ipsius ecclesie tollat inde tertiam partem, et illis et suis eredibus tollant due sortis; tamen ipse abellane et inserte debeant illis eas seccare, et sic ille inter se dividere per iamdicto ordine aptis temporibus; et per tempore vindemie ipsi nominati omnes supradicti et suis eredibus faciant scire pars ipsius ecclesie, ut dirigad ibidem missum eius, et pars ipsius ecclesie adsignet illorum organeum bonum da vinum, et illis et suis eredibus annualiter conciare et studiare illum, sicut meruerit, ad cellarium, quod pars eidem ecclesie habuerit ad ipsi pariti; et si pars ipsius ecclesie voluerit ipsum organeum ponere in casa illorum, tunc illis et suis eredibus ipsum organeum ponant intus casa sua quod abuerint, in alia rebus eidem ecclesie quod illis modo retinunt, et ipso vinum annualiter salvum faciant, donec pars ipsius ecclesie illut inde tulerit, absque degenerationem et igne et mures; et si voluerint pars ipsius ecclesie ipsum organeum et ipso vinum reponere ad ipso cellarium suum, tunc illis et suis heredibus debeant portare ipsa sortione de ipso vinum, quod ad pars ipsius ecclesie inde evenerit, ad ipso cellarium; et dum ibidem steterit ipso missum ipsius per vindemie pro recipiendum ipsa sortionem sua de ipso vinum, illis eum nutrire secundum suam possivilitatem, et deant ei palmentatica iuxta rationem, et de quod in ipsa rebus seminaverint amodo et semper, deant inde terraticum secundum consuetudinem de ipso locum ad pars ipsius ecclesie; et si da ipsi tridecim anni noluerint illis rebus ipsa tenere et lavorare, liceant illis et suis eredibus inde tollere omnia causa sua quod ibi abuerint, et ipsa rebus operata, et cultata, et clusa remittat ad potestatem de predicta ecclesia, et illis et suis eredibus absoluti inde maneant a partibus ipsius ecclesie. Unde per bona combenientia guadia michi ipsi nominati iaquintus, et petrus, et iohannes, et maio dederunt, et mediatorem michi posuerunt, pro pars et vice ipsius ecclesie, iaquintus filius mirandi de eodem locum nucerie; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum. Verumtamen et hoc recordamus, ut a quo inde inserte inde exierit, per iamdicto ordine illut inter nos dividamus: illis et suis eredibus tollant inde due sortis, et pars predicte ecclesie tollat inde tertiam partem. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + Ego iohannes me subscripsi + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego lolegrimo + Ego balsamu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.