useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXX
Signature: MCCLXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D.1058
  
x
+ In nomine domini, vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis mense december, duodecima indictione …………………………… quartam partem de ipsa rebus, quod vos emtam habetis ab ateoderaci abbas …. ursi quartam partem ibidem habuit pertinentem, et minutus serbum meum genero ipsius wise, quarta ipsius wise de ipsa rebus adbincui a te nominatus stefano pro vice uxori sue, cuius ipsa quartam est pertinentem, et nunc autem, sicut diximus, tota et inclita quarta ipsa de iamdictam rem tibi nominato stefani donabimus cum vice de bia sua ad securiter hac firmiter amodo et semper vos et vestris heredibus illut habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni contrarietate vel requisitione nostra vel de nostris heredibus aut cuiqua hominibus. et per confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem, nunc a presentis recepimus secundum legem launegilt camiso unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. finitoque vero launegilt aput nos ea ratione per hanc cartulam obligo me qui supra waiferius comes et meis heredibus tibi nominato stefani, quam et ad tuis heredibus omni tempore predictam rem, quod est ipsa quarta, antistandum et defensandum cum vice de bia sua da illis hominibus qui pro nostra parte vel pro partibus ipsius minutoli serbum meum et de uxore sua emiserit vobis vel ad vestris heredibus quacumque calumnie querendo aliquit exinde vobis tollere aut habere pro quabis ratione. si tum, sicut dictum est, vobis non defensaberimus, aut si nos ipsis aliquit exinde vobis tollere aut contrare quesierimus, tunc ante omnia questio nostra modis omnibus sint exinde tacita et vacua, et decem auri solidos constantinos nos nostrisque heredibus componere obligabimus tibi et ad tuis heredibus, et per imbitis, sicut dictum est, illut vobis defensemus. et tali ordine te romoaldus notarius scribere rogabimus. actum Salerno. + Ego qui supra waiferius comes. + Ego radoaldus. + Ego roffrit.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.