useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXVIII
Signature: MCXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ ln nomine domini tricesimo primo anno principatus salerni domni nostri Guaymarii Glorioso principis, et undecimo anno ducatus amalfi, et decimo anno illius syrrenti, et octavo anno suprascriptorum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense maius, secunda indictione. Ante me iaquintus bicecomes coniuncti sunt in combenientia andrea monachus et abbas ecclesie sancti magni, qui fundatus esse dinoscitur in locum lustra, et golferii filius quondam radoaldi de predicto lustra de ipsa cartula, quam communiter habunt, unde pertinet in ipso monasterio sortione iohanni germani eidem golferii, quod est de nobem sortionibus hunam, quod ipse abbas expetutum abet da sacro palatio per brebem sigillatum, et ipsa predicta cartula commune habuit ipso andrea abbas; et fecerunt exinde ante nos vohna combenientia, ut ipsa cartula haberet golferi et eius heredibus, que continet sortionem, que fuit predicti iohanni, eo tinore, ut quando necesse fuerit iamdicta cartula ad ipsum abbatem et ad eius successoribus, ut ipse golferi et suos heredes detur eis ipsa cartula usque in triginta diebus, et post constitutum ipsa cartula ad golferi et ad eius heredibus redeat potestati, et ista predicta cartula communiter est cum alii consorti, et de rebus, que persicitu dicitur. Unde per eadem combenientia guadiam ipso golferi ad predictum abbatem dedit, et fideiussorem ei posuit grisu iohannes presbiter filius comituu, ut si ipsum golferi et suos heredibus omnia suprascripta combenientia minime adimpleberit ad ipsum abbatem et ad eius successoribus, ydeo obligat se suisque heredibus componere solidos quinquaginta per eadem guadia et predicta medietate, et omnia suprascripta firma et stabile permaneat: Similiter vero, si ipso abbas et eius successoribus ipsa predicta carta salbam ad ipso golferi et ad suos eredibus minime dare boluerit, componere se obligat et suos successores alii quinquaginta solidos auri constantini; et ipsa carta cum ipsa compositio ad ipsum golferi et ad eius heredibus inlesam restituat per ipsam guadiam et predictum mediatorem; et ipsum predictus mediator est de loco qui dicitur castanieta, quod scribere iussimus te landus presbiter et noster notarius. Actum cilento. + Ego qui supra iaquintus bicecomes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.