useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis CMLXXXIV
Signature: CMLXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1041
  
x
In nomine domini hanno vicesimo quarto principatus salerni domni nostri guaimari glorioso princeps, et quarto anno principatus eius capue, quam et tertio anno ducatus illius amalfi et sirrentum, mense octuber, decima indictione. Ideoque hego stefanus qui dicitur fusculum, filius quondam mari qui fuit de cicola, et qui sum commanenti in eodem locum barvaianu pertinentia nucerie, et qui fuit affiliato quondam petri clerici, clarefacio ego iamdictus stefanus, quoniam pro firma carta affiliationis a parte ipsius predicti petri clerici socero meus mihi est pertinentes avere una pecia de terra cum arbustis vitatis et cum alia pomifera, quod abemus in eodem locum barvazanum, ubi proprio rusticiano vocatur; et ideo ego iamdictus stefanus quam et ego petrus, qui sumus amboque socerum et generum et filii quondam petri, de sicut nobis congruum est, vone nostre voluntatis per anc carta ante vonorum ominibus qui subter scripti sunt, benumdedimus, ideoque ad semper avendum confirmavimus tivi miri iudici filio quondam mirandi clerici inclita ipsa iamdicta pecia de terra cum arbustum et cum alia pomifera, quod avemus in eodem locum rusticianum...., tamen ipsa iamdicta pecia de terra de duobus partibus, que est a meridie et ab occidente fine via publica, sunt inde passi octuaginta unum: ad oriente fine de eredes achenardi, sicut inde sepe discernit, sunt inde passi sexaginta duo: a septemtrione fine de consortibus nostris, inde avet passi quinquaginta: tota suprascripta mensurata ad iuxto passu omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra de predicto locum per supradicte finis et mensuria, cum omnia infra se aventibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de ipse vie inclita medietate in pars occidentis nos qui supra stefanus et petrus tivi nominato miro iudici benumdedimus; unde de ipsa iamdicta medietate ipsa predicta, sicut diximus, a parte occidentis coniunctum ad ipse vie, nec nobis qui supra stefanus et petrus socerum et generum, nec quarte regande uxori mee, qui supra stefanus, et neque quarte sikelgaite uxori qui supra petrus, nec ad nostris eredibus, vel in quavis partibus nulla exinde rextitit, nec dicimus inde remanere sortionem, set, sicut diximus, inclita medietate predicte mensurie tivi qui supra miro iudici integrum benumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper omni tempore tu qui supra miro iudicem, quam et tuis eredibus, illut eos avendum, dominandum, possidendum, exinde faciendum quod volueritis, sine omni nostra qui supra stefanus et petrus, seu de ipsis uxoribus nostre, vel de nostris eredibus, aut cuiquam ominibus contrarietate vel requisitionem. Unde pro confirmanda et staviliscenda supradicta nostra vindictionem, nunc a presentis nos qui supra stefanus et petrus in communi ter recepimus a te qui supra miro iudice hemtori nostro statutum pretium, idest aurei tari boni numerum viginti quadtuor in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit, finitum est pretium ipsum aput nos ea ratione. Unde pro taliter per vona convenientia a nos qui supra stefanus et petrus guadia tivi qui supra, miro iudici dedimus, et mediatorem tivi posuimus petrus filius quondam romoaldi et nos ipsis; et per ipsa guadia obligamus nos et nostris eredibus amodo et semper omni tempore antistandum et defensandum tivi tuique eredibus inclita supradicta nostra vindictione ha omnis homines omnique partibus, et cum bice de vie sue. quando tu qui supra miro iudicem et tuis eredibus per vos ipsis volueritis inde exet auctores et defensores, licentiam et potestatem aveatis vice nostra, cum ista carta et cum omnis alia monimine et ratione quas inde avere potueritis, omnimodis inde causare et finem facere, qualiter melius potueritis, et ipsa rebus nobis defensetis; nam, quando nos et nostris eredibus quesieritis inde avere auctores et defensores, nos aut nostris eredibus semper illut tu tuique eredibus defensemus da omines omnique partibus, seu et de pars ipsius uxori mee et cum bice de ipse bie; quod si taliter, ut superius legitur, illut tivi tuique credibus non defensaverimus, aut si nos, seu ipse uxoribus nostre, vel nostris eredibus, quomodocumque pro qualecumque ratione illut vel exinde tivi tuique eredidus tollere aut contrare quesierimus pro quavis rationibus, ideo per supradicta guadia obbligamus nos et nostris eredibus ad componendum tivi qui supra miro iudicem et ad tuis eredibus, seu cui cartula ista vice nostra in manu paruerit, biginti solidos aurei constantiniani, et questio et causatio nostra et de nostris eredibus adversus vos et vestris eredibus sit exinde tacita et vacua, et, sicut superius legitur, illut vobis defensemus et omnia vobis vestrisque eredibus adimpleamus per supradicta guadia et obbligata pena, quam te henim truppoaldus clericus et notarius scrivere rogavimus, actum uius nucerie. + Ego amatus + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 169-170, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.