useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090128
Signature: 090128
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072
  
x
+ In nomine Domini. Tricesimo anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis iunius decima indictione. Nos vir et mulieribus qui sumus mater et filii, quorum nominati sumus Petrus filius quondam Iaquinto et Rendene, que fuit uxor eidem Iaquinto, et Maria sorore eiusdem Petri, una cum nostro advocator et mundoald nostrum coniuncti sumus in combenientiam cum domno Petrus abbas monasterii Sancti Archangeli. et nos iam nominati viri et mulieribus profitemur abere rebus a predicto Iaquinto in locum Camella et per locora eidem locis et Cilenti, et per combenientia tradidimus integras nostras res, qualiter nobis pertinet michi Rendene per quarta pars a predicto viro meus et nobis iamdictis frater et sorore sicut dictum est ab ipso nostro genitore, in ipso monasterio Sancti Archangeli. in eo tinore ut omni tempore sint ipsa res in potestatem prefata ecclesia, set tamen, usque nos et nostris heredibus voluerimus ibidem residere et lavorare, liceat nos ibidem omnis nostre utilitatis facere et quicquid laborem exinde abere potuerimus nostre sint potestati et in ipso monasterio rationem retdamus; et si de ipsa res exire voluerimus, licentiam abeamus cum omni nostra mobilia pergere ubi voluerimus, ipsas vero rebus in ipsa sancta ecclesia permaneat; et si usque triennium rebersi fuerimus hic ad abitandum, ipsas res nobis nostrisque heredibus redeat potestatem ad frudiandum et ad pars ipsum monasterium rationem retdendum. unde pro taliter adimplendum nos iamdicta mater cum filiis, qualiter nomine computati sumus, una cum ipso nostro advocatori et mundoald nostrum gudiam tibi domno Petrus abbas et Lando advocatore eidem monasterio dedimus coram vonorum hominum subscribendi testes, et fideiussorem posuimus Iohanne Musuricla filium quondam Petrus Musureccla; et per ipsam gudiam obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum scripta res ad pars prefatum monasterium da omnes homines; et quando pars ipsum monasterium exinde voluerit exinde esse autores et defensores, licentiam et potestatem habeant cum omni monimine et ratione quas inde abuerint qualiter voluerint. et si sicut scriptum vel ex eis quicquam remobere qualiter diximus voluerimus, nos et nostris heredibus vel per nostra apposita persona aut aliquit ex eis contradicere voluerimus, per ipsam gudiam obligamus nos qui supra nominati vir et mulieribus et nostris eredibus componere tibi domno Petrus abbas tuosque posteros et ad pars ipsi prefatum monasterium vel cui scriptum istum pro vice eadem ecclesia in manus paruerit viginti solidi aurei costantini, et que supra legitur in predicto hordine firmiter permaneat et hubi super positum est nostrisque heredibus ita est. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S. + Ego Alferi. + Signum manum Guidolfio filio quondam Alechisi clerici.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 375-376, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.