useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0064
Signature: 0064
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
868, Salerni
  
x
[0064][A. D. 868.]+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi regnante domno lodoyco imperatore agustoAnno deo propitio eius imperii vicesimo mense novembris secunda indictione. Ego Guayferiusdivina gratia princeps filius bone memorie dauferi, divino auxilio me adiuvante, intus hanc salernitanamcivitatem a super ipsa fistula propinquo casa mea a fundamine usque ad culmen ecclesiadei edificavi in honore et vocabulo beati sancti maximi confessoris domini nostri ihesu cristi.Nunc autem quoque dominus largitus est michi ipsius ecclesie per hanc offertionem devotementis offerre desidero, unde credimus ad dei omnipotentis misericordiam pervenire. Primumquidem offero ipsius ecclesie ad deserviendum et laudem domini reddendum pueros hos, quisubter legitur: hi sunt nomina eorum, iohannes diaconus filius ursiperti de balentino, et aliusiohannes subdiaconus filius leonis, liusprandus subdiaconus de liburie filius liuperti, emepertusclericus filius sindeperti, ursus filius mauri de saltu, lupus clericus quem datum habui da filiiaunefrit, et amipertus clericus de liburie filius carunci. In simul et de rebus meis ibi obtuli, quesubter legitur, idest terram per circuitum ipsius ecclesie et case, qualiter modo edificate suntcum curte sua, et terra baciva a super ipsa ecclesia uno teniente, que habet fines da subtus ergapariete de ipso viridario nostro duos pedes ab eodem pariete cessante, et perexiente in plateaque deducit ad portam de rispizzii; abinde saliente a capite de ipsa casa, quod gualpertusservus noster ibi edificavit per latere erga ipsa via, que deducit ad casa de rotense, et ceterisqui illuc habitant, quomodo ipse terminus discernit, et saliente sub casa de filii auderami, etrevolvente per ipsa via et saliente usque sub casa filiperti filii felessuni, qualiter modo case nostreibi edificate sunt et sepe erga ipsa via et ferolatum factum est, et de superna parte da ipsomonte fine idem anditus a casa ipsius filiperti et madelmi filii donadei et gaudiosi, et lamfritfilii laduli, sicut et inde sepe discernit et ferolatum factum fuit; de alio vero latere discedendosub ipso andito a casa ipsius lamfridi, quomodo modo ibi sepe est, et derictum in ipso parieteque nos misimus retro ipsa absida de ipsa ecclesia sancti maximi, et inde qualiter ipse parieteedificata est per derictum descendente usque in ipsa priore fine de ipso pariete, qui venit da ipsoviridario nostro a super ipsa fistula cessante, inde duo pedes. Infra has autem fines in integrumterram illam cum casis sue et cum ipso pariete retro ipsa absida in ipsa ecclesia offerui; illavero terram et vacive et cum edificio suo, qui est da ista parte de ipso pariete, qui retro ipsaabsida est, in nostra vel de nostris heredibus reservavimus potestate; introitum quidem habeatipsa ecclesia et sacerdotes illius da parte ipsa de ipsa platea, ubi ipsi cancelli positi sunt, et noset nostris heredibus liceat introire in ipsa ecclesia da ista parte de ipsa casa nostra, ubi ipseanditus modo est usque ad ipsa regiam, que in ipsa ecclesia edificata est in ipsa subdita subtanade ipsa ecclesia, ubi altario in onore sancti bartholomei apostoli edificatum est. Simulque etper villis offerimus ibique terram, que appellatur da pandula, ad ipse quertie capientem seminationemmodiorum quatuor, est ibi arbustum vitatum, Alia pecia ad ayra moderasu, Alia terra dalapesone de modiis duo que est casattina, Alia terra, que nominatur da rosola modiorum duodecim,et est arbusto et castanetum et quertietum, seu avellanietum, Alia terra, que nominatur casamaurose et alia terra, que fuit da domninu que est arbusto vitatu modio uno; sunt in simul seminationede fasuli modia viginti et est circo casa amabile, quam et integrum ipso casale de casaamabile uno teniente, quantum modo ibidem habeo, aut in antea ibi adquisiero cum ipso servunostrum nomine palumbu cum uxore et filiis et filiabus et pertinentia sua, quod mihi dedit leode alexandria: hec omnia est in finibus sarnensis; in simul et integram rem illam, que est inlocum qui vocatur malianum salernitane fine, qui discernit inter hec rebus et rebus que fuitalerissi. infra iste fines in integrum cum ipsa casa, que intus hanc posita est, Cum omnia infrase habentibus ibique obtulit et quantum ibi adhuc paravero, et insuper ista offertio offertum permaneat;quam et si dei vocatio michi evenerit ubique et aliter modo de rebus mea non pareatiudicatum, per istam offertionem volumus atque statuimus, ut pro salutis anime mee eveniatintegram portionem meam de rebus substantiis meis per diversis locis in prefata ecclesia sanctimaximi, que ad filii nostri reliquimus, ut talem portionem inde percipiant rectores ipsius ecclesiein possessione ipsius ecclesie, quale unus de meis filiis absque servis et ancillis, qui continuntin ipsa mea portione, quod volumus ut liberi vadant pro salutis anime nostre, qui habuerintcispite cum suo cispite, et qui cispite non habuerint, sufficiant illis libertate sua: tali ordine suprascriptenostre ecclesie sancti maximi ea que prelegitur omnia offeruit, ut ex ea semper ibiospitium et elemosina esset debeat per paupere et vidue ac debiles per sacerdote illo, que ego ibiordinavero. Et post defunctionem nostram licentiam habeant heredes nostris ibi ordinationemfacere post obitum illorum sacerdotum, que nos ibi reliquerimus ordinati; nam non quod filiiaut heredes mea inde aliquid tollere aut subtrahere possit aut cuilibet per quamcumque rationemdandi aut alienandi, Nisi tantum ut ordinationem ibi faciat de sacerdote, qui bonum habeat testimonium,ut semper ibi elemosina et ospitium esse debeat de debiles et pauperibus et viduis promee salutis anime. Et si pontifex huius salernitane sedis ecclesie ista nostra ecclesia legibusadvincere potuerit, volo enim, ut tantum ipsa ecclesiam cum suis parietibus habeat; nam nullamaliud, quod supra legitur quod ibi modo dedimus aut in antea dederimus, set neque anditus ibiad ingrediendum habeat, set tantum ospitium elemosinarum fiat inde semper adimpletum deomnia, que ibi modo dedimus aut in antea dederimus. Et si heredes nostri hoc non adimpleverint,aut si inde aliquid subtraxerint, vel si a parte palatii illorum fuerit contratum aut tultum,volo, ut veniat in potestate abbatis sancti benedicti, qui in illis diebus fuerit ecclesia ipsa cumomnia, quod supra legitur, tantum ad ordinationem ibi faciendum de sacerdote bonam famamhabente, qualiter semper elemosina et ospitium, qui supra legitur, adimpletum fiat; nam non quodexinde subtrahere aliquid possit neque in vicaria dandum vel per quodlibet ingenium, quomodohomo cogitare potuerit, tollendum aut dandum. Et si abbas monasterii sancti benedicti ea, quesupra legitur, non adimpleverit et aliquid inde tollere aut minuare presumpserit, volo enim, ut inea ratione, quomodo superius legitur, eveniat in potestate abbatis qui in die illo fuerit monasteriisancti vincentii, ut ipse ibi ordinent, qualiter superius legitur, bonum sacerdotem qui, ut supradictum est, adimplere debeat; nam non quod aliquid exinde subtrahere, aut minuare per quamcumquerationem possit. Et si abbas ipsius monasterii hec non adimpleverit, vel si aliquid indeminuaverit per quemcumque modo, tunc in integrum omnia, que supra legitur, revertantur inproprietate ad heredibus meis ad dominandum vel ordinandum, sicut propria sua rebus; nam nonut et ipsi possit ex illa rebus per quencumque modo dare cuicumque aut alienare, nisi semperper ipsorum ordinationem ista merces se adimpleatur, ut fiat inde ospitium et elemosinam, sicutdudum legitur. Nam si pro alio modo heredes mei ea, quod superius legitur, removere quesierintaut contrare presumpserint, vel si exinde alicui dare presumpserit per quodlibet modo, illud quoddatum paruerit sit diruptum et permaneant, sicut superius legitur. Et si contigerit, ut veniant istaecclesia in ordinatione de predicta venerabilia loca per neglegentia de meis heredibus, si observarecontempseris ea que illis statuimus, et dum ipsa venerabilia loca si sic observaverint, sicutsupra nos precepimus et ordinavimus, de ipsa ecclesia et de eius rebus heredes mei non possitinde aliquid subtrahere aut minuare, nisi plicentur secum abbates illo qui fuerit ad ordinandumibi sacerdotem, qui adimpleatur suprascripta nostra precepta; et si amplius inde contrarepresumpseris aut tollere quesierint, iam nullam ibi habeat potestatem ordinandi aut dominandi,et ubi illorum scriptum iste per duobus aut tribus vicem ante iudicem puplicum ostensum etrelectum fuerit et in antea inde perseveraverit causandum, centum beneventanos solidos sit culpabiliscomponendum illorum abbati, in cuius in illis diebus fuerit dominatio. Et in antea indetaciti maneant an expositum, ne forte agatur custodibus suprascripte venerabilia loca ea que nossuper detestabimus, ut illos perdere debeas et revertantur ad meis heredibus: si factum fuerit, sicutsupra legitur, ista fiat, et omnes laborationes que adhuc fecerimus, quantum est infra iste fineserga ipsa ecclesia, in prefata ecclesia permaneat prior: hec omnia, que supra legitur, iudicavi, utdum ego qui supra guayferius evixero, in mea sint potestate omnia faciendum quod voluero etin aliis modis iudicandi, qualiter michi placuerit, et quod in aliis modis per quamcumque rationemexinde iudicavero, stabilis et firmum permaneat. Nam si aliter a nobis iudicatum non fuerit,predicta omnia cum fines et viis sui in ipsa ecclesia permaneat. Quam et huic confirmo, ut sitoti filii nostri absque filios vel filias de legitime sue uxori defuncti fuerint et rebus, que illorumreliquerimus, iniudicatum reliquerint, omnis enim illa rebus absque servis et ancillis pro illorumet nostre salutis anime eveniat in ista ecclesia sancti maximi; servis vero et ancillis cum suapertinentiam qui habuerit, vadant liberi, et qui non habuerit, habeat libertate sua; et hoc tinorete totonem notarium sic scribere rogavi, ut hec offertio michi reddas, ut ex ea faciat quod michi placuerit. Actu salerno mense et indictione suprascripta.+ Ego sikembardus teste sum+ Ego sicardus me supscripsi+ Ego lademari me subscripsi+ Ego adelchisi filio beroni me subscripsi+ Ego gaydo me subscripsi+ Ego lando gastaldus+ Ego alays filius alays teste subscripsi+ Ego grimoald me subscripsi+ Ego petrus teste sum+ Ego raduni teste sunt+ Ego benedictus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 79-84, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • totonem
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.