useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 102
Signature: 102

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
105. $p<# Siemens III. betätigt alle ©efifeungett, Я№$�?'ад**фгМ* legten beê ÄlefterS gen. Claustrum (§tmmciobc). ^¡m Satevan ben 4. gum; 1190.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 102, S. 377
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 102, S. 377

    Graphics: 
    x

    Clemens episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis Herrn anno abbat! monasterii de Claustro eiusque fratribus tarn presentibus quam futuris regu lärem uitam professis in perpetuum. Religiösem nîtam eligenribus apostoli- cum debet adesse presidium, ne forte euiuslibet temeritatis íncursus aut cos a proposito reuocet aut robur. quod absit. sacre religionis infringat. Eaprop- ter dilecti in domino filii. uestris iustis postulationibus clementer annulmus

    144

    et prefatum monasterium de Claustro, in quo diuino estis obsequio mancipati. ad instar felicis recordations Lucii pape predecessoris nostri. sub b. Petri et nostra protectione suscipimus et presentís scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum deum et b. Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem mo nasterio dinoscitur esse institutus. perpctuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque posscssiones. quecunque bona idem monas terium in presentiarum iuste et canonice possidct. aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum. oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et ¡Ilibata permancant. in quibus bee propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus perti- nentiis suis. Decimales censuum pactiones. a Treuirorum arehiepiscopis Al- berone. Hillino. Amoldo uobis confirmâtes, archidiaconorum et pastorum qui tunc temporis illis ecclesiis pretuerunt. communi et uoluntario assensu. sicut canonice facte sunt ratas babemus. Predium in Langescheit cum iure patronatus in Grandestorp et quicquid babetis in locis illic pertinentibus. cum capella s. Nicholai. que memoratus archiepiscopus Arnoldvs a quibus- dam nobilibus Gerlaco et Henriço de Isenborch. iusta emptione rebus pro priis comparauit et pro salute anime sue monasterio uestro pia et perpetua donatione liberum concessit et scripto proprio confirmauit. sicut ipse illud ante donationem uobis factum .X. annis liberum et absolutum absque advo- catia quiete possedit. Terras et usuaria que Gerardus de Rocei per totum territorium de Lideka uobis dedit et siluam quam filius eius Hesso uobis donauit. et confirmauit per manum A. aichiepiscopi supradicti. Grangiam de Winterbach cum piscatione sua usque in MoseUam. et omnibus appendi- tiis suis ex utraque parte Kiele. Grangiam que Harth appellatur. cuius partem bone memorie Albero et HiUinus Treuiremes archiepiscopi uobis con- tulerunt. usque ad stratam Treuerensem. reliquam uero partem ultra stratam uidelicet Stuphelenberch cum omnibus appendieiis suis, que predictus archi episcopus Arnoldus sub annuo censu triginta modiorum siliginis et .XXX. auene. sibi et suis successoribus persoluendis. de assensu ecclesie Treuirensis uobis donauit perpetuo possidenda. sicut in autentico scripto ipsius archiepis copi plenius continetur. Grangias de Beüocampo. de Molbach, de Geueles- dorp. de Yrsowe. de Modenbosch, de Hemenrod. de Vallibus. de Septemfonti- tibus cum omnibus appenditiis earum. terras quas sepedictus archiepiscopus Arnoldus rebus propriis comparauit. cum molendinis apud Marank et Burch. quos monasterio uestro donauit. Terras et siluas quas Hermannm de Carne uobis dedit apud Vilare. vineas. terras, domos, agros, que habetis Rimage. Ludensdorp. Confluentie. Logensten. MettricJie. Einkerka. Yrzeka. Ra- teka Celtanc. Graka. Kestente. K<')netam. Treuer is. domos, et terras, quas ibidem habetis intra ciuitatem. et extra. Prefatas uero grangias et pos- sessiones cum omnibus pertinentiis earum in bosco et plano, in pratis et pas- cuis et omnibus aliis libertatibus ad eas pertinentibus. uobis liberas confir. mamus, eo excepto, quod dc grangia de Winterbach pastori sex denarios

    145

    annuatim exsoluitis. de grangia de Hemenrod pastori ecclcsie de Lidike sex denarios. de grangia de liodenbos pastori sex denarios. de grangia Septem- fontium tres amas uini. de grangia de Hait pastori modium unum siligiuis et alium auene. de grangia de Vallibus pastori modium unum siliginie. et alium auene. et unam amam uini. De his que in terminis de Grandesdorp ha- betis pastori septem modios siliginis. de grangia de Bellocmnpo et quibusdam c'ampis apud Winterbach pastori duos solidos. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum. nullus a uobis décimas exigere uel extorquere présumât. Liceat quoque uobis elericos uel laicos Jiberos et absolutos e scculo rugientes ad conuersionem re- cipere et eos sine contradictione aliqua retiñere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem aliqua leui- tate sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco disccdcre. discedentcm uero sine litterarum communium �?аиЧопе nullus audeat retiñere. Auctoritate quoque apostólica districtius prohibemus. ne terras siue aliquod beneficium eeclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari. siue alio modo alienan', absque consensu uestro uel maioris partis capituli uestri. Si que uero dona- tiones uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint. eas irritas esse censemus. Ad hec ctiam prohibemus. ne aliquie monaclius siue conuersus sub professione domus uestre astrictus sine assensu abbatis et lieentia et ma ioris partis capituli uestri pro aliquo fide iubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo aeeipiat ultra pretium capituli uestri prouidentia constitutum, nisi prop ter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si faceré presumpserit. non teneatur conuentus pro Iiis aliquatenus responderé. Licitum preterea uobis sit in causis propriis siue ciuilem siue criminaleni eontineant qnestionem fra trum uestrorum testimoniis uti. ne pro defectu testium ius uestrum possit in aliquo deperire. hisuper auctoritate apostólica prohibemus. ut nullus epis- copus neque quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de propria substantia uel possession!bus subiacere com- pellat. nee ad domus uestras causa ordines celebrandi. causas tractandi uel aliquos públicos conuentus conuocandi uenire présumât, пе�? regulärem electi- oncra abbatis uestri impediat. aut de instituendo aut remoliendo eo qui pro tempore fuerit contra instituía Cistcrciensis ordinis et auetoritatem priuilcgi- orum uestrorum se ullatenus intromittat. Si uero episcopus in cuius parrochia fundata domus uestra cum humilitate et deuotione qua conuenit requisitus. substitutum abbatem benediecre. et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre renucrit. licitum sit eidem abbati si tarnen sacerdus fuerit. proprios nouitios benediecre. et alia que ad officium suum pertinent exercere. et uobis omnia ab alio episcopo pereipere. que a uestro indebite fuerint de- negata. Preterea adicientes statuimus ut in reeipiendis professionalis que a benedictis uel benedicendis abbatibus ea sint episcopi forma et expressione contenti. que ab origine ordinis noscitur instituía, et hactenus obseruaia. ul scilicet abbales. saluo ordine suo profiieri debeant. et contra slaiuta ordinis apostolice sedis priuilegio roborata. nullam professionem faceré compellantur. Quod si sedes diocesani episcopi forte uaeauerit. interim omnia eeclesiastica '¿BUt(lt$«iiiif$c« Hrtuntínl'U$. к. 10

    146

    sacramenta a uicinis epîscopîs libere recipere et absque eontradictione recipere possitis. sic tarnen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum prciudi- cium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si quem episcopum de quo plcnam notitiam habeatis per uos transiré contigerit. ab illo benedictiones uasorum et uestium. consecrationes altarium. monachorum ordines recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasteria uestra uel personas inibi constitutes, siue in mercenarios uestros pro eo quod décimas non soluitis uel aliqua oc- casione comm. que ab apostólica benignitate uobis indulta sunt, seu bene factores uestros eo quod aliqua uobis beneficia uel obsequia prestiterint. sus pensions, excommunicationis. uel interdicti sententiam promulgauerint. ean- dem sententiam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam decernimus irritandam. nec littere ulle firmitatem habeant quas tácito ordine Cistertiensi constiterit impetratas. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatana ecclesiam temeré perturbare, aut eius possessiones auferre. uel ablatas retiñere, minuere. scu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruen- tur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salua in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, banc nostre constitutions paginam sciens contra earn temeré uenire tcmptauerit. secundo tertioue com- monita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. potestatis honoris- que sui dignitate careat. reamque se diuino iudicio existere. de perpctrata iniquîtate cognoscat. et a sacratissimo corpore, а�? sanguine dei et domni re- demptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruanlibus. sit pax domini nostri Jhesv Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Bene válete.

    Ego Clemens catholice ecclcsie episcopus. s.

    Ego Albinus Albanensis episcopus. s.

    Ego Octauianus Hostiensis et Velletrensis episcopus. s.

    Ego Johannes presb. cardin. tt. s. Marci. s.

    Ego Pandulfus basilice .XII. apostolorum presb. cardin. s.

    Ego Petrus presb. cardin. tt. s. Cecilie s.

    Ego Petrus presb. card. tt. s. Laurentii in Dámaso, s.

    Ego Petrus presb. card. s. Petri ad uincula tt. Eudoxie. s.

    Ego Jordanus s. Pudentiane tt. Pastoris presb. card. s.

    Ego Johannes tt. s. Clcmentis cardin. Tuscanus episcop. s.

    Ego Johannes Felix tt. s. Susanne presb. cardin. s.

    Ego Jacobus diac. cardin. s. Marie in Cosmidin. s.

    Ego Oratianu» ss. Cosme et Damiani diac. cardin. s.

    Ego Soffredus s. Marie in via lata diac. cardin. s.

    Ego Gregorius s. Marie in porticu diacon. cardin. s.

    Ego Johannes s. Thcoderici diac. cardin. s.

    Ego Gregwim s. Marie in Aquino diac. cardin. s.

    147

    Data Laterani per manum Moysi s. Rom. ecclosîe subdiaconi. uieem agcntis cancellarii .II. Non. Juny. indict. VIII. incarnationis dominico anno .M.C.XC. pontificatus uero dorani dementi*, pape .III. anno .III.

    Síiií bon Dri¡i¡noI itn фг. = 91тф.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.