Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 204, S. 476
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 204, S. 476


In nomine patrie et filii et Spiritus saneti. Ego Johannes dei gratia Tre- uirorum archiepiscopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Notum esse uolumus tarn futuris quam presentibus. quod ob honorem saneti ac gloriosi Mathie apostoli et propter debitam reuerenciam beati Eucharii patris et pa- troni nostri uenerabiliumque sociorum eius Valerii et Materni. pie proapicere uolentes utilitati fratrum in ecclesia predictorum sanctorum deo et Sanctis eius deuote seruiencium contulimus tres ccclcsias pastorales, unam que dici- tur pellinc. aliam que dicitur hemptre. terciam ad sanctum Medardum pre- dicte ecclesie s. Eucharii dono perpetuo possidendam. Eo modo et forma, quod abbas illius loci locet ibi uicarios discretos et ydoneos. saluo tarnen iure archiepiscopi et archidyaconi ipsisque vicariis competens Stipendium as- signabit. undo ipsi competenter et honeste possint .sustentan. Ànniuersarium quoque nostrum fratres eiusdem ecclesie de prouentibus illarum ecclesiarum sollempniter et deuote celebrabunt et in ipso anniuersario die abbas refectio- nem fratribus in refectorio de eisdem prouentibus dabit et duo maldra sili- ginis pauperibus érogabit. Item cum eidem monasterio sit concessum a bone
243
memorie adelberone nato Wilhelmi comitis de lucenburch prepósito s. paulini et stabili testamento confirmatum ut nullus heredum seu successorum suorum in uillis Hemptre et Lampeidem et ipsarum attinentiis uel pertinentiis aliquid iuris uel aliquam iurisdictionem uel etiam infra términos banni sibi ualeat usurpare, aut uendicare présumât. Hoc solum excepto, quod quelibet domus . predictarum uillarum uiduis exclusis dimidium maldrum auene ad Castrum nostrum ¡n SarburcJ) singulis annis dare teneatur. Licet uenerabilis prede cessor noster Albero archiepiscopus Treueremis in dietis uillis ef earum at tinentiis de qualibet domo tarn uiduarum quam coniugatorum dimidium mal drum auene propter multa bella et guerras grauissimas quas tunc habeb'at in dyocesi Treverensi. abbate Bevtholfo uiro religioso et sanctissimo contra- dicente. et parum proficiente receperit contra iusticiam. Nos uero deum ha- bentes pre oculis et iusticiam. et propter mérita gloriosa b. Eucharii et socio- rum eius Valerii et Materni. et propter gloriosa mérite b. Matine apostoli. qui erit consessor et iudex cum Christo, cum aliis diseipulis Christi in die iudicü restituimus et remittimus dimidium maldrum auene de qualibet domo uiduarum. ita quod de cetero aliqua uidua in uillis predictis. et earum atti- neneüs nichil persoluat. Ordinauimus etiam de nostro proprio duas ampul- les olci. unam coram altari s. Mathie apostoli. et aliam in cripta coram al- tari bb. Evcharii Valerü et Materni et aliorum sanctorum ibi quiescentium. ut indesinenter ardeant. Eo modo et forma, quod quicumque prior eiusdem loci merit prouideat bonis ad idem oleum pertinentibus et inde amministra- bit oleum, quod ibi ardcat in perpetuum. Eidem etiam ecclesie de proprio nostro contulimus. unde empta est domus in ciuitate treverensi. de cuius censu emetur oleum, unde predicte ampulle luccant in perpetuum. Ne uero iam dicta ecelesia s. Evcharii super restitutione. donacione. et ordinatione ista a nostris successoribus uel ab archidiaconibus et successoribus eorum seu a pra- uorum inquietan posait uersucia. presentem paginam nostri sigilli inpressione et episcopalis banni confirmatione corroborauimus.
Яив bem mbä^tigen Original im fpv. = Ягф. Фае ©iegel tying an ñntm gribftibenen gabrnbünbel.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 204, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierII/a60c04b6-ab6d-4bfc-91b8-06b2edba9619/charter>, accessed 2025-07-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success