useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 257
Signature: 257

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
260. ©er (Stjbifdjof 3°§atln ÖDn 5W{t beurhinbet ben 93ergid)t bc« ©rafen ©erwarb r>on Sire ouf bie 93ogtetrecbte über bie Slbtei «ааф. 1210.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 257, S. 534
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 257, S. 534

    Graphics: 
    x

    In nomine sánete et indiuidue trinitatie. Johannes dei gratia Treuiren- sis arebiepiscopus. omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Nouerit tarn pre- sens etas quam successura posteritas. quod cum olim Lácense monasterium a bone memorie Henrico comité palatino Reni fuisset fundatum et institu- tum ea libértate, ut abbas et conuentus eiusdem monasterii defensorem ho- minum et bonorum suorum qui uulgo Dinkvoit appellatur. quem ucllent eli- gerent. qui nullum ius exactionis in eos uel in bona eorum haberet. sed eî quando grauamen eis inferret liberam remouendi eundem aliumque instituendi haberent facultatem. sicut eis priuilogiis romanorum pontificum Innocenta et Eugenii nec non Henrici quart i romanorum imperatoris et Uoloniensiwni ar- chiepiscoporum Arnoldi. Phûippi. Adolfi. Brtmonis confirmatum fuit, no- bilem uirum Oerardum comitem de Are sub conditione predicta in dinckcoù elegerunt. Qui cum homines, curtes et bona monasterii contra institutionem memoratam sepius grauasset et ab amministratione tali remoueri meruisset. abbas et conuentus ipsum coram nobis taiiquam iudice spirituali et coram Coloniensi arcliiepiscopo tanquam iudice seculari et patrono traxerunt in cau sam, ubi dictus comes in iure confessus est et non negauit se adeptum fuisse amministrationem ipsam sub conditione supradicta seque iniüriosum negligen- tem grauem usque adeo in ea extitisse. ut ab ea remouori deberet penitus tarn ipse quam sui heredes sine spe recuperandi. et quod liceret abbati et conuentui libere aliam quameunque uellent personam ad hoc eligere. ipsam- que aduocatiam dinckvodie cum omni iure quod in ipso monasterio nec non in curtibus et in hominibus eius uidobatur habere vna cum uxore sua et vniuersis liberie eius in manus nostras pariter et memorati Coloniensis archie- piscopi resignauit fide interposita promittens se suosque heredes nunquam aliquid in prefata aduocatia que dinkvodie dicitur reeepturos. Quod si fidei date obliti predictus comes et sui heredes contra tarn solempnem resigna- tionem et priuilegii nostri libertatem siue Coloniensis archiepiscopi uenire

    301

    presumpserint uel ecclesiam uel homines ecclesie grauauerint. omnia benefi cia et feoda que a b. Petro et Coloniensi archiepiscopo tenent taradiu in ma- nibus arehiepiscopi siue successorum ipsius ciunt. quousque ab illata iniuria monasterio cogantur cessare et archiepiscopo et ecclesio condigne satisfacere. Quapropter monasterium sepedictum in facti huius commemorationem et cor- roborationem allodium suum in Wadenheym. in Curie, in Lorsdorf, in He- mingeshouen. in Arwilre. in WUtpretishouen ecclesie Coloniensi et in manus supramemorati Coloniensis arehiepiscopi contradidit. quod ipse comiti eidem in feodo concessit ab ecclesia Coloniensi in perpetuum iure feodali tenendum. Insuper ipse Coloniensis archiepiscopus allodium eiusdem comitis in Bulges- heim pecunia Lacensis monasterii. uidelicet ducentie .LX. marcis ab ipso co- mite Coloniensi ecclesie comparauit. et hoc etiam in feodo concessit similiter a Coloniensi ecclesia iure feodali in perpetuum tenendum, his recompensando sepedicto comiti aduocatiam que dicitur dinkvodie sua culpa amissam. Ad euidentiam igitur huius facti ne aliquis heredum suorum uel quorumcunque successorum ipsorum aliqua unquam occasione infringere ualeat inposterum. sed perpetuam habeat tirmitatem et ne aliquod grauamen possit oriri de elec tione aduocati dinckvodie. ex petitione et consensu domini Theoderici Colo niensis arehiepiscopi et Alberti abbatis et totius capituli Lacensis inhibemus ipsi abbati et fratribus et omnibus successoribus eorum sub districto anathe- mate et pena officii, ne de cetero aliquem eligant aduocatum. sed habeant tutum refugium ad Coloniensem metropolitanum. quia idem locus cum sit in diócesi Treuirensi legaliter b. Petro est contradictus et ecclesie Coloniensi. Hanc inde paginara conscribi fecimus et sigilli nostri impressione communiri. Acta sunt hec anno uerbi incarnati. millesimo. ducentésimo, décimo, indictione XIII. imperante serenissimo Romanorum imperatore Ottone quarto, anno im perii sui primo, pontificatus uero nostri anno tricésimo primo. Testes huius rei sunt. Conradus propositus maioris ecclesie Trevirensis. Wilhelmus maior decanus eiusdem ecclesie. Ingebrandus propositus Monasterii. Ottwinvs ar- chidiaconus. Theodericus archidiaconus. Johannes cantor maioris ecclesie. Godefridus abbas s. Eucharii. Anselmus abbas s. Maximini. Theodericus ab bas s. Marie. Meynerus abbas de Bumerstorp. Conradus propositus s. Flo- rini in Confluentia. Henricus comes de Seyne. Ilermannus comes de Vir- nenburgh. Gerhardus et Henricus comités de Diez. Kemboldus de Isenburgh. Henricus et Qerlacus de Isenburg. Albertus de Saffenberg. Euerhardus de Arberg. Wemerus et Theodericus. Volmarus de Brûle. Heinricus et Si- bertus de Vlmine. Wilhelmus de Helfenstein. Conradus de Bopardia. Jo hannes de Eitz. Heinricus Lehnherre. et alii quam plures.

    Stiie fiinMiugere ©ommlung.

    302

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.