Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 35, S. 310
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 35, S. 310



In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Arnoldus dei gratia treuirortim humilie minister uniuersis Christi fidelibus imperpetuum. Quoniam témpora prctereuiit more fluentis aque. et mens humana proeliuis est ad obliuionem et capax est ignorantie. recte ad consulendum buic imbccillitati usus littera
77
rum ¡nuentus est. ut per eum ad notitiam et memoriam reuocctur. quod longo temporum spatio antiquatum sine scripture adminiculo facilius a cog- nitione hominis elaberetur. Inde est qtiod presens factum quia nec a ratione exorbitat. nec a bona consuetudine deuiat. ratum inconuulsumque permanere uolentes presentí pagina ad notitiam tarn presentium quam futuromm trans- mittimus quod ad preces domini Lodov in'ahbath Epternacensis. consentiente quoque eiusdem ccclcsie conuentu pro seruitio quarti anni. quod idem abbas nobis et ecclesie nostre de ecclesia que est in Croire soluere tenebatur. quia iñcerta fuit estimatio illius seruitii et aliquando plus aliquando minus exige- batur. sub tali compositione et certitudine conuenimus. quod idem abbas et eeclesia sua mutua recompensatione quicquid iuris habuit in Yffeninga cum bominibus. censu et decimis et locatione cuiusdam partis ecclesie integral i ter nobis assignauit et in perpetuum tenendum tradidit. Item eadem ecclesia Epternacensis pro se et pro cottidianis ministerialibus suis, qui coltidie ec clesie illi deseruiunt. iure thelonei ecclesie nostre singulis annis persoluere solebat vel bouem unum vel estimationem eius scilicet dimidiam maream. pro quo idem abbas iterum cum consensu eonucntus sui nobis quicquid iuris ipse habuit in Geuerode cum hominibus tribus. Reginboldo. Qodefrido et Hermanno. et censu. cuius estimatio ascendit ad quinqué solidos et duos denarios annuatim. et ex altera parte ad tres solidos et sex denarius et cum sexta parte décime perpetualiter assignauit. ut de cetero predicta ecclesia cum ministerialibus suis sieut iam diximus cottidianis nullam a Trevirensibus teloneariis iniuriam uel inquietationem sustineant. Cauctur autem hoc scripto ne in dampnum Epternacensis ecclesie cedat si quocunque casu hcc que pro theloneo predicto et pro seruitio quarti anni data sunt detcriorata siue mino- rata uel penitus alienata fuerint. quia hec mutua recompcnsatio satis rationa- bilis est et esse uidetur et a prima origine institutionis huius summa summe salis equipollenter respondit. Ut igitur hee rata maneant et inconuulsa pre- sentem paginam Seriem ueritatis continontem sigilli nostri impressione mu- nitam conscribi feeimus. testibus armotatis qui interfuerunt. Si quis autem huic facto contraire temptauerit siue eeclcsiastica persona fucrit siue se- cularis indignationem omnipotentis dei ineurrat et in extremo examine di- stricte ultioni subiaceat. Testes huius rei sunt. Rudolphus mnior preposi- tus. Johannes maior decanus. Folmarus archidiaconus. Godinus proposi tus Monasterii. Gerardus propositus Palatioli. Fridericus et Theodericus canonici s. Petri, abbates. Reginbaldus de s. Maria. Oliuerus de s. Mar- tino. liberi. Hugo de Uagene et Boxio de Nenn eche, ministeriales s. Petri. Wilhelmus de Helpenstein et filius eius Johannes. Walterus et Reinems de Palatio. Jacobus scultetus. Theodericus de Sarburg, scabini ciuitatis. Ar- noldus. Lodouicus. Herbordus. Philippus, et alii quamplurcs. Acta sunt hec Treuiri publiée anno dominice incarnationis .M.C.LXX.Villi,
Ии« btm gotbnen 33ut§ ber Slbtei Cf^tevna{§, fol. 80.
78
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 35, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierII/21afd3ca-e711-4c27-8d9d-f9058ea3cca5/charter>, accessed 2025-06-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success