useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1734 XII 31
Signature: 1734 XII 31
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. Dezember 1734,  Prag
Diplom právnické fakulty v Praze. Zacharias Joseph Amende , ordentlicher Professor des weltlichen Rechts und Dekan der Juristischen Fakultät der Karl-Ferdinands-Universität zu Prag ("iuris utriusque doctor in alma caesarea regiaque universitate Carolo-Ferdinandea Pragensi codicis professor regius, publicus ac ordinarius ... necnon in praefata universitate Pragensi facultatis iuridicae pro tempore decanus"), bestätigt dem Böhmen Franz Adam Fritschko von Fürstenmühl aus Budweis ("Franciscus Adamus Fritschko de Fürstenmühl, Bohemus Budvicensis"), dass er für drei akademische Jahre an der Universität für das Studium des Römischen und Kanonischen Rechts eingeschrieben war ("in facultatis nostrae iuridicae album seu matriculam legitime insertum atque in numerum studiosorum iuri utrique studentium relatum") und sowohl an Vorlesungen als auch propädeutischen Kollegien ("tam in publicis quam privatis collegiis") teilgenommen hat. Er bezeugt, dass der Empfänger beim Professor für Kirchenrecht, Wenzel Xaver Neuman von Puchholtz, dem späteren Rektor der Universität ("iuris utriusque doctore ... in praememorata alma universitate Pragensi sacrorum canonum professore regio, publico ac ordinario ... et supradictae almae universitatis nunc rectore magnifico"), im akademischen Jahr 1723 eine Vorlesung über den ersten Teil des kanonischen Rechts gehört habe und bei ihm selbst ab dem 11. November 1722 über einen Zeitraum von drei Jahren collegia privata zu den Institutionen und Digesten des ‚Corpus iuris civilis‘ besucht sowie die damit verbundene Prüfungen mit Erfolg absolviert habe. Es folgt Ankündigung der Beglaubigungsmittel. – "Pragae in magno collegio Carolino die trigesima prima mensis Decembris anno salutis millesimo septingentesimo trigesimo quarto."
Source Regest: Archivschule Marburg, 52. Fachhochschulkurs, Leitung: Gregor Patt
 



    Graphics: 
    x
    1 Zacharias Iosephus Amende||
    2 iuris utriusque doctor||
    3 in alma caesarea regiaque universitate Carolo-Ferdinandea Pragen-||
    4 si codicis professor regius, publicus ac ordinarius, reverendissimi archiepisco-||
    5 palis consistorii Pragensis assessor et in inclyto Bohemiae regno advocatus iura-||
    6 tus necnon in praefata universitate Pragensi facultatis iuridicae pro tempore||
    7 decanus,||
    8 lecturis respective observantiam et salutem.||
    9 Et si ea virtutis ac sapientiae sit conditio, ut quorum se oculis illius obtulerit pulchritudo, eorum animos in amo-||
    10 rem ac sui aestimationem per se se rapiat, iustis tamen de causis publica nonnunquam luce et commendatione palam testata fieri cu-||
    11 pit; idque etiam iustitiae et aequitatis ratio postulat, ut eos, qui in hac alma caesarea regiaque universitate Carolo-Ferdinandea||
    12 Pragensi cum honore et laude vixerunt, omni favore et benevolentia prosequamur. Cum itaque a nobis praenobilis dominus||
    13 Franciscus Adamus Fritschko de Fürstenmühl, Bohemus Budvicensis, virtutis suorumque in praefata alma univer-||
    14 sitate Pragensi per actorum studiorum iuris testes literas decenti ac legitima requisitione postulasset, iustissimo eius animi desiderio||
    15 pro munere, quo in dicta universitate fungimur, non potuimus non libenter suffragari. Testamur itaque et fidem facimus tenore praesen-||
    16 tium publicam praememoratum dominum Franciscum Adamum Fritschko de Fürstenmühl in facultatis nostrae iuridicae al-||
    17 bum seu matriculam legitime insertum atque in numerum studiosorum iuri utrique studentium relatum, eidem iuris utriusque studio tam in pub-||
    18 licis quam privatis collegiis per tres annos scholasticos magna cum assiduitate se se impendisse; et quidem quantum lectiones publicas concer-||
    19 nit, testamur eum illas sub praenobili, generoso, carissimo ac consultissimo viro, domino Wenceslav Xaverio Neuman de Puchholtz, iuris utriusque||
    20 doctore, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario, in praememorata alma universitate Pragensi sacrorum canonum professore regio, publico ac||
    21 ordinario, in inclyto Bohemiae regno regii fisci adiuncto et advocato iurato facultatis nostrae iuridicae seniore et supradictae almae univer-||
    22 sitatis nunc rectore magnifico, in auditorio iuridico magnae aulae Carolinae huius almae universitatis in primam partem iuris canonici||
    23 anno millesimo septingentesimo vigesimo tertio per integrum spatium eiusdem anni scholastici assidue frequentasse; quod vero colle-||
    24 gia privata attinet, ista sub me supra nominato professore Zacharia Iosepho Amende a festo sancti Martini anni 1722 per praefatum trien-||
    25 niium constanti diligentia audivisse, et in iis institutiones imperiales divi Iustiniani imperatoris eiusdemque utramque partem di-||
    26 gestorum magna assiduitate et vigilantia excepisse et in consuetis examinibus pulchra ingenii et talentorum suorum specimina edidisse.||
    27 Praeterea toto eo, quo huic studio incubuit tempore tam exemplares semper mores praesetulisse, ut ab omnibus tam ratione acquisitae iurium||
    28 notitiae, quam etiam virtutum magnopere commendatus haberi mereatur; prout eundem omnibus et singulis cuiuscunque existimationis||
    29 praeminentiae aut dignitatis sint, nostro et facultatis nostrae iuridicae nomine obnixe commendamus. Nos vicissim omnibus pro||
    30 cuius vis dignitate respective omnem observantiam ac benemerendi studium promptissima obsequia nostramque operam pol-||
    31 licemur.||
    32 In quorum plenius robur ac evidentiorem fidem hasce testimoniales publicas nostra necnon almae univer-||
    33 sitatis syndici et notarii iurati manu subscriptas sigilloque facultatis nostrae iuridicae maiori munitas ei dedimus. Pragae in ma-||
    34 gno collegio Carolino die trigesima prima mensis Decembris anno salutis millesimo septingentesimo trigesimo quarto.||
    35 Zacharias Iosephus Amende||
    36 facultatis iuridicae pro tempore decanus||
    37 Wenceslaus Maximilianus Lochowerky (?)||
    38 supra dictae almae universitatis||
    39 syndicus et notarius iuratus.
    Source Fulltext: Archivschule Marburg, 52. Fachhochschulkurs, Leitung: Gregor Patt

    Comment

     Bei der Transkription blieben die Paraphen der an der Ausstellung beteiligten Personen unberücksichtigt.
    Places
    • Budweis
      • Regular Form:  České Budějovice
    • Karl-Ferdinands-Universität zu Prag
      • Regular Form: Univerzita Karlova v Praze
    •  Prag
      • Regular Form: Praha
    Persons
    • Franz Adam Fritschko von Fürstenmühl
      • Wenzel Xaver Neuman von Puchholtz
        • Regular Form: Neumann von Puchholtz, Wenceslas Xavier; Jurist, Hochschullehrer, 1670 - 1743 | 115548904
      • Zacharias Joseph Amende 
        • Regular Form: Am Ende, Zacharias Joseph; Jurist | 130507547
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.