useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6915.
Signature: 6915.
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. November 1397, Wil
Jodocus Winfelder, Kirchherr von Niederhelfenschwil, schenkt Lütold dem Schenken von Landegg genannte Einkünfte der Kirche, solange er lebt und Kirchherr ist.  

Abschr.(C), Insert in Nr.6921.

    x
    Noverint universi et singuli, quos nosce fuerit oportunum, et presertim hii, quorum interest vel interesse poterit quique sua crediderint interesse et quos presens tangit vel tangere potest negocium nunc vel in futurum, quod ego Jodocus dictus Winfelder rector ecclesie parrochialis in Helfentswile1 Const(anciensis) dyocesis sanus mente et corpore ac bona et matura deliberacione prehabita atque sponte et libere attendens et considerans, quomodo et qualiter a strenuo viro domicello Lutoldo Schenken de Landegg2 armigero hactenus multiplicia bona recepi et de cuius patronatu dicta mea ecclesia existit et quod in officiis cantatis primo loco illis tenemur obnoxii, a quibus beneficia nos congnoscimus recepisse, omnes et singulas oblaciones in dicta mea ecclesia et eius occasione provenientes et eciam omnes et singulos fructus redditus proventus obvenciones et emolumenta ad plebanatum ipsius ecclesie mee spectantes et spectancia et insuper redditus seu decimas dicte mee ecclesie infra designatos seu desingnatas pro mei sustentacione, ad quam eciam sustentacionem et congruam episcopalium iurium solucionem debite hospitalitatis tencionem et aliorum incumbencium onerum supportacionem hec sufficiunt, ymo superhabundant eligo et retinere volo. Et in reconpensam bonorum michi a dicto domicello Lutoldo Schenken inpensorum et in posterum inpendendorum omnes et singulos alios redditus fructus proventus decimas maiores et minores obvenciones et emolumenta quecumque dicte mee ecclesie, in quibuscumque consistant et qualitercumque proveniant vel nominentur, per suprascriptum domicellum Lutoldum Schenken de Landegg et suos heredes integre pacifice et quiete percipiendos levandos inbursandos disponendos locandos ac ordinandos cum omnibus suis iuribus et pertinenciis atque omni iure accione peticione et requisicione michi et dicte mee ecclesie pro ipsis et ad hec conpetentibus et conpetere valentibus donacione perfecta irrevocabili et inter vivos ad omnia illa tempora, quibus supervixero et dicte ecclesie rector fuero, dicto domicello Lutoldo Schenken et suis heredibus donavi et dedi tradidi et concessi et presentibus dono do trado et concedo, promittens quoque premissam donacionem ac omnia et singula supradicta perpetuo rata grata et firma habere et tenere et non contra facere vel venire per me vel alium seu alios de iure vel de facto quibuscumque ingenio seu colore quesitis. Renunciavi eciam et presentibus renuncio excepcioni doli mali quod metus causa debite solempnitatis non adhibite infactum accioni in integrum restitucioni graciis litteris et privilegiis quibuscumque a sede apostolica vel aliunde impetratis vel impetrandis et generaliter omnibus et singulis aliis excepcionibus defensionibus et adiuvencionibus et omni alii iuris canonici civilis et municipalis scripti et non scripti et cuiuscumque conswetudinis auxilio mediantibus, quibus seu per que contra premissa in toto vel in parte facere vel venire possem directe vel indirecte, seu alias qualitercumque et specialiter iuri dicenti generalem renunciacionem non valere, nisi precesserit specialis, adhibitis in premissis omnibus et singulis et circa ea verborum et gestuum solempnitatibus atque cautelis debitis et conswetis. Hii igitur sunt redditus seu decime per me eciam, ut predicitur, electi et retenti. Primo de dote ecclesie in Helfentswile octo maltra frumentorum et duo modii frumentorum spelte et avene frumentorum amborum equaliter mensure Episcopaliszelle3. Item omnem decimam ibidem der brachzehend wulgariter nuncupatam. Item omnem decimam feni ibidem. Item unam decimam in Zukkenriet4 situatam wulgariter daz nuw gerutt nuncupatam. Item unam decimam in Schowingen5 situatam. Item unam decimam in Alberswile6 situatam. Item unam decimam in Amziswile7 situatam. Item unam decimam frumentorum et feni in Moshan8 situatam. In quorum omnium testimonium me presentibus manu mea propria subscripsi in hec verba. Ita factum est Jodocus Winfelder rector ecclesie parrochialis in Helfentswile, et eciam sigillum meum proprium presentibus appendi, et insuper sigillum reverendi in Christo patris ac domini domini Cunonis dei et apostolice sedis gracia abbatis monasterii sancti Galli9 ordinis sancti Benedicti dicte dyocesis instantibus precibus obtinui apponendum, quod eciam nos Cuno abbas prefatus fatemur et sigillum nostrum abbaciale ad instantes preces predicti Jodoci rectoris ac eciam in testimonium omnium premissorum duximus appendendum. Actum presentibus veneralibusa) in Christo dominis Cunrado Talakrer plebano plebis sancti Steffani10, Johanne Risen canonico ecclesie sancti Johannis11 Const(anciensis), Rudolffo de Edeggswile12 sculteto et Vlrico dicto Wirri civibus oppidi in Wil13 eiusdem dyocesis et pluribus aliis fide dingnis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis. Et datum in oppido Wil anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, X kln. mensis decembr. ind. quinta.
    Editions
    • Druck: UB St.Gallen IV, S.542, 2143 (unvollständig).


    Notes
    a) C. 1Niederhelfenschwil, Bez. Wil. 2Lütold III. v. Landegg (Gem. Degersheim, Bez. Untertoggenburg), 1359–1400. 3Bischofszell, Stadt u. Bez. TG. 4Zuckenriet, Gem. Niederhelfenschwil. 5Schaugen, ebd. 6Albertschwil, Gem. u. Bez. Gossau. 7Entetschwil, Gem. Niederhelfenschwil. 8Mosen, ebd. 9Kuno v. Stoffeln, 1379–1411. 10Konrad Talakrer, 1396–1398 Pfarrer v. St.Stephan in Konstanz. 11Chorherrenstift St.Johann in Konstanz. 12Rudolf v. Edagswil (Name abg., Gem. Uzwil, Bez. Untertoggenburg), 1381 u. 1388–1399 Schultheiss. 13Wil, Stadt u. Bez.
    Places
    • Wil
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.