useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1288 IX 28
Signature: 1288 IX 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. September 1288, Konstanz
Rudolf von Rheineck verkauft dem Domdekan zuhanden des Nikolausaltars im Münster zu Konstanz eine Schuppose in Tägerwilen.
Source Regest: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2201, S. 328 (Reg. ep. Const. I, 2694. - RSQ I/1, 778.).
 

orig.
Current repository
GeneralLA Karlsruhe 5/713.

2 Siegel, fehlen.Material: Pergament
Dimensions: 46,5/21 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (13./14. Jh.): Ista litera pertinet ad sanctum Nicolaum secus monasterium; (andere Hand): Scupoza in Tegerwile.
x
Omnibus presentem litteram inspecturis Růdolfus de Rinegge1 miles subscriptorum noticiam cum salute. Ut contractus bone fidei consensu mutuo celebrati sub stabilitate incommuta||bili perseverent, scripturarum indiciis tenaci et incommutabili debent memorie commendari. Noverint igitur universi tam posteri quam presentes, quod ego pro extenuacione debitorum meorum, || quibus sum involutus, possessiones meas infrascriptas videlicet schůpůzzam dictam des Webers hůbe sitam in villa Tegerwille2 prope ripam ibidem vendicionis decrevi titulo exponendas. Et cum || inter alios emptores honorabilis dominus Růdolfus decanus ecclesie Constantiensis3 vice et nomine altaris sancti Nycolai sitoa) prope ambitum ecclesie Constantiensis predicte michi pro eadem schůpůzza maius et utilius precium obtulisset, eo quod ipse dominus decanus eandem schůpůzzam predicto altari sancti Nycolai intendidita) empcionis titulo conparare, receptis ab eodem domino decano sex marcis argenti puri et legalis ponderis Constantiensis possessiones easdem videlicet schůpůzzam predictam cum suis iuribus et pertinenciis universis cum consensu et auctoritate venerabilis patris et domini Růdolfi dei gracia episcopi ecclesie Constantiensis4, a quo eandem schůpůzzam cum suis pertinenciis et iuribus universis titulo feodi tenui et possedi, antedicto domino decano nomine et vice altaris sancti Nycolai predicti vendidi rite et legittime pro eisdem, ipsamque schůpůzzam cum omnibus suis iuribus et pertinenciis universis in eundem dominum decanum nomine altaris predicti et in ipsum altare sancti Nycolai per manus domini mei R. dei gracia episcopi predicti iusto vendicionis titulo per verborum legittimam stipulacionem transtuli et transfero presencium per tenorem, adhibitis per me in dicta vendicione sive translacione verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et conswetis, dictam scůpůzzam cum suis pertinenciis a predicto domino decano nomine memorati altaris et ab ipso altare habendam tenendam et perpetuo pacifice et quiete sine cuiusvis contradictionis obice libere possidendam, peccuniam autem supradictam me a predicto domino decano nomine dicti altaris recepisse et in utilitatem meam fore versam confiteor per presentes, renuncians pro me meisque heredibus, cuiuscumque sexus fuerint aut condicionis, presentibus et futuris circa premissa et quodlibet eorundem beneficio restitucionis in integrum, litteris a sede apostolica vel aliunde impetratis aut eciam impetrandis, ex cepcioni doli, defensioni non adhibite sollempnitatis, conswetudini generali yel particulari, auxilio iuris canonici vel civilis et generaliter omni suffragio, quo mediante ea, que premissa sunt, possent cassari impediri irritari aut quocumque tempore violari. Et in evidenciam omnium premissorum ipsorumque perpetuam et indubitabilem firmitatem presens instrumentum predicto domino decano nomine et vice altaris predicti et ipsi altari tradidi sigillorum venerabilis patris et domini R. dei gracia episcopi predicti et mei robore communitum. Nos Růd. dei gracia episcopus predictus hiis, que premissa sunt, factis et racionabiliter consummatis per Růd. de Rinegge militem antedictum consensum nostrum et auctoritatem scriptis presentibus impertimur et ea, que predicta sunt, ratificamus et tenore presencium approbamus et ad maiorem securitatem predicto altari faciendam recepta resignacioneb) antedictarum possessionum ab ipso milite easdem possessiones et ipsarum proprietatem supradicto decano ecclesie nostre nomine prefati altaris et ipsi altari sancti Nycolai ad ipsius militis peticionem per manus nostras tradimus sollempniter et donamus habendas et perpetuo possidendas. Et in evidenciam premissorum ipsorumque perpetuam firmitatem presens instrumentum unâ cum appensione sigilli prefati militis sigilli nostri robore fecimus communiri. Datum Constantie, anno domini M°.CC°.LXXX°VIII°. IIII°. kal. octobr.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2201, S. 328-329.

Original dating clauseIIII°. kal. octobr.

Editions
  • Thurg. UB III, 789.


LanguageLatein

Notes
a) A. - b)resing-, n durch untergesetzten Punkt getilgt. - 1 Rudolf I. v. Rheineck (Bez. Unterrheintal), 1260-1296. - 2 Tägerwilen, Bez. Kreuzungen TG. - 3 Rudolf v. Hewen, 1287-1315 Domdekan. - 4 Rudolf I. v. Habsburg-Laufenburg, 1274-1293.
Places
  • Konstanz
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.