useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 915, S. 35-37
Signature: Nr. 915, S. 35-37
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. März 1155, Lateran
Papst Hadrian IV. bestätigt wie sein Vorgänger Eugen III. die Gründung des Stifts Ittingen, nimmt es in seinen Schutz und privilegiert es.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 915, S. 35 (Jaffé-L., Reg. Pont. Rom. II, 10023. - UB Zürich I,307.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen TTT.2 Nr. 3.

  • Seal Bleibulle an gelb/roten Seidenfäden.
  • Material: Pergament
  • Condition: durch Mäusefrass beschädigt.
  • Dimensions: 56/69 cm
    • notes extra sigillum
      • Rückvermerk (15./16. Jh.): Ytingen.
    Graphics: 
    x
    + Adrianus episcopus servus servorum dei dilectis filiis Adelberto preposito sancti Laurentii de Tingen1 eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum. + Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. || Quocirca dilecti in domino filii Alberte presbyter, Bertolde et Vodalrice et Kelpfrat2, attendentes, q[u]alitera) amore supernorum accensi suscepto religionis habitu a venerabili fratre nostro Hermanno || Constantiensi episcopo impetrastis, ut in castro vestro de Tingen ecclesia edificaretur, in qua [re]ligiosia) fratres una vobiscum ad dei servitium ponerentur, et tam personas vestras quam prefatum castrum ipsi ecclesie pio devotionis intuitu contulistis, nos etiam id sancte recordationis [. . .]a) Eugenii vestigiis inherentes auctoritate sedis apostolice co[nfi]rmamusa) et perpetuis temporibus hoc pietatis opus inconcussum et stabile permanere decernimus. Et ideo dilec[ti in domino filii]a) Alb[erte]b) preposite ceterique fratres ibidem in nomine domini congregati vestris precibus annuentes, ecclesiam ipsam [sub be]atic) Petri et nostra protectione sususcip[imusd) et presentis scripti privilegio commu]nimusa), inprimis siquidem sta[tuentes]a), ut ordo canonicus, qui secundum dei timorem et beati Augustini regulam in ipso loco auctore domino institu[tus esse di]noscitura), perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia inpresentiarum iuste et canonice possidet aut [in futur]uma) concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestantee) domino poteris adipiscif), firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus he˛c propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam, que vocatur Vselingen, et curam ipsius, cuius ecclesie etiam curam venerabilis frater noster Constantiensis episcopus pia devotione concessit, ius, quod habetis in villag), que˛ vocatur Amciswilare, ius, quod habetis apud villam, que˛ appellatur Matenhus, et ius, quod habetis in villa, que˛ nuncupatur Hagenouo, et ius, quod habetis in villa Williberc3 et in villa Truchtelincofen4 et in villa Elma5 et in villa Gutolsuilare6. Ad he˛c, quoniam per advocatorum malitiam multa interdum e˛cclesie˛ gravamina et molestias patiuntur, constituimus, ut decedente nobili viro Hartmanno comite de Wiburg7, quem vobis advocatum propria voluntate elegistis, nullus ibi advocatus ereditario iure violentia seu astutia qualibet ordinetur, nisi quem eiusdem loci prepositus, qui pro tempore fuerit, cum suorum fratrum assensu voluntate propria decreverintd) ordinandum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conservent[ur]a) eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa s[u]nta), usibus omnimodis profutura salva nimirum [sedis]a) apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica [ius]titiaa). Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam s[cie]nsa) contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignit[at]ea) careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia e˛terne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.||
    (R)h) Ego Adrianus catholice˛ e˛cclesie˛ episcopus subscripsi. (BV).||
    + Ego Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi||
    + Ego Gregorius Sabin[ensis]a) episcopus8 subscripsi.
    ||
    (Kolonne links neben den Bischöfen:)||
    + Ego Guido presbyter cardinalis tituli sancti Grisogoni9 subscripsi.||
    + Ego Hvbaldus presbyter cardinalis tituli sancte Praxedis10 subscripsi.||
    + Ego Octauianus presbyter cardinalis tituli sancte Cecilie11 subscripsi.||
    + Ego Astaldus presbyter cardinalis tituli sancte Prisce12 subscripsi.||
    + Ego Johannes sanctorum Johannis et P.13 presbyter cardinalis tituli Pamachii subscripsi.||
    + Ego Johannes presbyter cardmalis tituli sanctorum Siluestri et Martini14 subscripsi.
    ||
    (Kolonne rechts neben den Bischöfen:)||
    + Ego Rodulfus diaconus cardinalis sancte˛ Lucie˛ in Septasolis subscripsi.||
    + Ego Johannes diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi subscripsi.||
    +Ego Odo diaconus cardinalis sancti Nicholai in Carcere Tulliano15 subscripsi.||
    Dat. Laterani per manum Rolandi sancte Romane ecclesie˛ presbyteri cardinalis et cancellarii16, III. kl. aprelis. indictione IIIa. incarnationis dominice anno M°.C°.L°.V°. pontificatus vero domni Adriani pape IIII. anno I.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 915, S. 35-37.

    Original dating clauseIII. kl. aprelis.

    Editions
    • UB St. Gallen III, S. 695, zu Anhang 14. - Thurg. UB II,41.

    Comment

    Zur Sache und zu den Namen vgl. Nr. 906.$$Verfasst unter Benützung von Nr. 906. Wichtigste Änderungen: neben den drei Brüdern ein weiterer Chorherr genannt, weitere Güter, die offenbar inzwischen dazugekommen sind, und die Kapelle Üßlingen von 1152 nun als ecclesia bezeichnet.


    LanguageLatein

    Notes
    a) Loch im Pg., ergänzt nach Nr. 906. - b) Loch im Pg., die Oberlängen von Alb sichtbar. - c) Loch im Pg., die Oberlängen von s, b und b sichtbar. - d) A. - e)prante mit Kürzungszeichen. - f)a korr. aus p. - g) Am Ende der Zeile uil, auf neuer Zeile villa. - h) Devise in Rota: Oculi mei semper ad dominum. - 1 Verschrieben für Illingen, Augustinerpropstei, Gem. Warth, Bez. Frauenfeld TG. - 2 In Nr. 906 noch nicht genannt. Laienbruder, vgl. Nr. 914. - 3 Wohl Wildberg, Bez. Pfäffikon ZH. - 4 Trüttlikon, Gem. Buch, Bez. Frauenfeld TG. - 5 Sicher verschrieben, nicht identifiziert (viell. Illnau?). - 6 Wohl Gutenswil, Gem. Volketswil, Bez. Uster ZH. - 7 Verschrieben für Kyburg. - 8 Gregor, 1154-1162 Kardinalbischof v. Sabina. - 9 Guido, 1139-1157 Kardinalpriester v. S. Grisogono. - 10 Hubald, 1141-1158 Kardinalpriester v. S. Prassede. - 11 Octavian, 1151-1159 Kardinalpriester v. S. Cecilia. - 12 Astald, 1151-1161 Kardinalpriester v. SS. Prisca e Aquila. - 13 Johann, 1151-1158 Kardinalpriester v. SS. Giovanni e Paolo. - 14 Johann, 1152-1164 Kardinalpriester v. SS. Martino e Silvestro. - 15 Oddo, 1152-1174 Kardinaldiakon v. S. Nicolao in Carcere Tulliano. - 16 Roland Bandinelli, 1153 Kanzler, 1151-1159 Kardinalpriester v. S. Marco.
    Places
    • Lateran
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.