useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1351, S. 284
Signature: Nr. 1351, S. 284
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
undatiert (ca. Mitte Oktober 1244)
Propst und Scholaster von Strassburg teilen Abt Walter von St. Gallen mit, dass sie den Prozess bis 18. November vertagt haben und sich inzwischen um eine gütliche Lösung bemühen wollen.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1351, S. 284 (UB St. Gallen IV, S. 983).
 

cop.
Abschr. (B), 13. Jh., Stiftsarchiv St. Gallen, FF.4.B.43, Nr. 30.

    x
    Venerabili domino et consanguineo suo W. dei gratia abbati sancti Galli A. prepositus1 et magister C. scolasticus Argent(inenses) cum sinceritate debita devotum semper ac promptum ad omnia famulatum. Monet nos sinceritas et affectio naturalis, ut personam vestram diligere debeamus pariter et honorem gratum ibi, ubi possumus, semper obsequium impensuri. Hinc est igitur, quod cum magister R. vester clericus et procurator ad nos accessisset gesturus negocia vestra coram iudicibus a sede apostolica contra vos ex parte domine abbatisse et conventus de Oberrieth impetratis, nos ad bonum pacis inter vos et dominas antedictas partes nostras interponere cupientes terminum ipsum cum universo negotio usque ad octavam beati Martini de consensu predicti magistri[. . .]a) procuratoris vestri et beneplacito partis adverse duximus omnimodis suspendentes, ut videlicet nichil interim [a par]tea) alterutra innovetur, salvo tunc utrique parti omni iure, quod et nunc competere videretur. Nos vero sin[. . .]a) nostrum medio tempore ad presentiam vestram dante domino disponemus accedere, ut, si aliquo modo[. . . .]imusa), pacem inter vos et dominas sepedictas vobis honorificem reformemus, alioquin tunc alterutra pars negocium suum, ut potuerit, prosequatur, nulla citatione deinceps aliquatenus expectanda.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1351, S. 284.

    Comment

    Vgl. die Vorbemerkung zu Nr. 1291.$$Zu den Namen vgl. Nr. 1304.$$Zum Datum: Etwa auf Mitte Oktober anzusetzen, vielleicht etwas früher, wenn man mit einer Frist von ca. einem Monat für gütliche Verhandlungen rechnet.


    LanguageLatein

    Notes
    a) Pg. am linken Rand beschädigt. - 1 Arnold v. Bürglen, 1240-1249 Dompropst.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.