useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Pfäfers (861-1500) 0000.162
Signature: 0000.162
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. März 1221, Trani
Kaiser Friedrich II. nimmt das Kloster Pfäfers in seinen Schutz und befreit es von der Vogtei der Herren von Sax.
Source Regest: 
UB der südl. Teile des Kantons St. Gallen I/4, Nr. 320, S. 248.
 

orig.

Current repository
StA Pfäfers.

Goldene Bulle verloren, hing an purpurner Seidenschnur. Beschreibung nach B: litteras . . . aureo sigillo in filis sericis rubei coloris pendenti sigillatas, in quo quidem sigillo regalis ymago apparuit ac apparet, hiis in dextera manu sceptrum regale, in sinistra vero manu signum et globum sue maiestatis cruce quoque signatum, in circumferentia vero eiusdem sigilli karakteribus fuit et est scriptum: FRIDERICVS. DEI. GRA. ROMANOR. IMP. SEMPER. AVG. ET. REX. SICILIE. Nachzeichnung in B2. Die Abb. in B3 ist frei erfunden.
Material: südl. Pergament
Dimensions: 33 x 29 cm.
    Graphics: 

    cop.
    Abschr. (B) ebd. Vidimus vom 2. Jan. 1394 ausgestellt durch das geistliche Gericht Chur. - Abschr. (B) ebd. Hs. XXVI (Miscellanea I) f. 402 (15. Jh.) nach A.
      x
      + Fridericus secundus + divina favente dementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Inter cetera opera caritatis illa in conspectu altissimi grata potissime reputamus, que ecclesiis et locis deo dicatis domino inspirante largimur. Eapropter notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, quod nos attendentes puram fidem et sinceram devotionem, quam Lodoycus1 venerabilis abbas monasterii Fauariensis et conventus eiusdem ad nostram excellentiam habuerunt fideliter et devote, consciderantesa) quoque divina obsequia, que in eodem monasterio deo iugiter ministrantur, pro remedio anime nostre ac divorum augustorum parentum nostrorum, ipsum abbatem conventum et ecclesiam suam in personis ac rebus cum omni iure hominibus possessionibus villis et cum omnibus suisb) pertinenciis et bonis in integrum tam mobilibus quam inmobilibus, que nunc iuste et rati[ona]biliterc) possident vel que in posterum pre[stante]d) domino poterint iusto titulo adipisci, sub speciali protectione et defensione nostre recepimus magestatis, liberantes et eximentes ipsam ecclesiam, ex certa scientia de speciali gratia nostra, ab omni iurisdictione patronatus advocatie seu cuiuslibet subiectionis officiis, specialiter autem ab Henrico de Saxo et Alberto filio suo et heredibus eorundem in perpetuum. Et ipsam cum omnibus bonis suis ad specialem nostram defensionem tantum assumimus nobis et imperio perpetuo retinendam, non obstante concessione aliqua ab aliis edita vel a nobis, quam omnino cassamus et decernimus||
      penitus non teneree). Et hec omnia tibi abbati Lodoyce tuisque successoribus iuste et canonice institutis ex certa scientia concedimus et imperiali auctoritate perpetuo confirmamus statuentes et firmiter precipientes, ut de cetero nullus dux nullus marchio nullus comes vicecomes capitaneus seu quilibet exactor de ipsis causam teneat ius dicat vel se aliquatenus intromittat, set in omnibus et per omnia predicta sint memorato abbati suisque successoribus imperiali edicto perpetuo confirmata, sicut in sue ecclesie privilegiis noscitur plenius contineri. Si quis autem contra huius nostre protectionis concessionis et confirmationis paginam venire presumpserit, indignationem nostram se noverit gravite[r]f) incursurum et pro pena sue temeritatis centum libras auri optimi soluturum, medietatem quidem camere nostre, aliam medietatem passis iniuriam. Ad cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentem paginam scribi et sigillo nostre celsitudinis iussimus inferius roborari. Huius rei testes sunt: Olricus Patauensis2 episcopus, Albertus Tridentinus3 electus, Diupoldus marchio de Foburghg)4, Gunerradush) comes de Elfensteine5, Bertoldus comes de Monte sacro6, Gotefridus comes de Blandrato7, Rainaldus dux Spoleti8, Anselmus marescalchus de Justingini)9, Conradus camerarius de Werde10, Fridericus pincerna de Stophenk11. Datuml) Trani12, millesimo ducentesimo XXI, quinto non. marcii, indictione nona.
      Source Fulltext: UB der südl. Teile des Kantons St. Gallen I/4, Nr. 320, S. 249.

      Original dating clausequinto non. marcii

      Editions
      • UB Süd 320. - Weg. 67. - Eichhorn, Episcopatus Curiensis, cod. prob., n. 70 nach A = Huillard-Breholles, Hist. dipl. Friderici secundi IIII, S. 137. - BU. 2, n. 618 nach A.

      Comment

      Kopial: Abschr. (B3) Heider, Vidimus, ebd. Hs. 15, f. 10 und Hs. 16, f. 8 nach A. - Abschr. (C1) ebd. Hs. XXVII (Miscellanea II) f. 135' (um 1590). - Abschr. (C2) Stöcklin, Antiquitates Fabarienses, ebd. Hs. 106, f. 128 f. und Kantonsbibliothek Aarau, Muri-Hs. 36, S. 365. - Abschr. (C3) Widmer, Transsumpt, ebd. Hs. 17, S. 140. - Abschr. (C4) Suiter, Annales Fabarienses, ebd. Hs. 107, S. 294. - Weitere Abschr.: Good, ebd. Hs. 22, f. 79 f.; Vits, ebd. Hs. 27, S. 360; ebd. S. 380 ff.; ebd. Hs. 35d, S. 73; Hs. 36, S. 178f.; Hs. 37, S. 56, 59, 219; Mappe III 14 c, n. 1, S. 20-22; III 14 d, S. 27; III 27 a; V 31 c; V 32 abc; V 33 abc; V 34 ab; V 39 b.$$Regest: Mohr, CD. I, n. 190; Wegelin, Reg. Pfävers, n. 67; Böhmer-Ficker-Winkelmann, Reg. Imp. V/1, n. 1294.$$Erw. bei Winkelmann, Jahrbücher 45 der dt. Geschichte, Philipp v. Schwaben u. Otto IV., Bd. 2, S. 138, Anm. 3.$$Zur Sache vgl. oben n. 243, 251, 274, 287 u. Cod. aur. Fabar. f. 37': Obligata prenotata advocatia dominus Albertus curiam imperatoris predicti tali accesserat intentione quasi dicte advocacie deliberacionem, quam procedere timuit et eidem sensit obesse, sua vellet peticione pariter et differre; et tamen imperatoris memorati preaentiam excellentissimam frequentius effugebat propter iniuriam et incommoda plurima, quae dictis claustralibus et eorum monasterio intulit . . . Tatsächlich erscheint Albert von Sax, wie die folg. Urkunden zeigen, in Messina beim Kaiser. Schlußendlich behielten die v. Sax Vogtei Pfävers und Burg Wartenstein bis 1257.


      LanguageLatein

      Notes
      1a) A. - b)omnibus suis in A verblaßt. - c) kleiner Riß A. - d) Riß A, ergänzt nach B1, B2. - e)tene A, tenere B1, B2. - f) Riß A, ergänzt nach B1, B2. - g)Foburgh. A, Froburg B1, B2 und in den weiteren Abschriften. - h) A statt Euuerradus, Hiverardus, Everardus. - i)Justing. mit Kürzungsstrich über g A. - k)Stoph'. A. - l) eigene Datumzeile. - 1 Abt Ludwig von Pfävers, ersch. 1221-1232. Vgl. Perret, ZSKG. 1950, S. 278. - 2 Ulrich von Andechs, Bischof von Passau 1215-1221. - 3 Albert von Ravenstein, Bischof von Trient 1219-1223. - 4 Diebold von Vohburg (BA. Pfaffenhofen, Oberbayern). - 5 Eberhard von Helfenstein (Württemberg. O.-A. Geislingen)1207-1229. - 6 Berthold von Heiligenberg (bad. Bez. Pfullendorf). - 7 Gottfried von Biandrate (ital. Prov. Novara). - 8 Rainald von Spoleto (ital. Prov. Perugia). - 9 Anselm von Justingen (Württemberg. O.-A. Münsingen). - 10 Konrad von Donauwörth. - 11 Friedrich von Staufen (Amt Staufen, bei Freiburg, Baden). - 12 Trani, ital. Prov. Bari.
      Places
      • Trani
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.