Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 302, S. 253
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 302, S. 253

Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 302, S. 253
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis,... decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam bene- dictionem. Etsi ex meritis ' veniatur ad premia, ut tamen Christi fideles ad merita per premia invitentur, eos ad com- placendum Domino quasi quibusdam illectivis premiis, indul- genciis scilicet et remissionibus inducere nitimur, ut exinde reddantur divine gracie apciores. Cupientes igitur, ut ec- clesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus peni- tentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festo sancti Stephani, pape et martyris, venerabiliter visitarunt de om- nipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apo- stolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de in- iunctis sibi penitenciis, annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, X. kal. marcii, pontificatus nostri anno septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 302, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/9faddce7-870a-4240-be8c-f8b90fcbe910/charter>, accessed 2025-07-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success