Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 564, S. 491
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 564, S. 491


Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 564, S. 491
Nos Emicho Dei gratia Spirensis episcopus, tenore prae- sentium profitemur, quod omnia pacta et conditiones initas inter nobilem virum quondam Heinricum, comitem de Gemi- noponte et honorabiles viros, decanos et capitula majoris et sancti Germani ecclesiarum Spirensium super passagio novo in Utenheim non instaurando, ratificamus et approba- mus et ea omnia et singula nos inviolabiliter observaturos, sicut in instrumentis super hoc confectis plenius continetur,' promittimus per praesentes. In cujus rei testimonium sigil- lum nostrum praesentibus duximus appendendum. Datum anno Domini MCCCXVl. sabbato proximo ante festum beati Mat- thiae apostoli.
INfos Emicho Dei gratia episcopus Spirensis. Ad universo- rum notitiam volumus pervenire, quod accedens nostram prae-
Remling'5 Urkundenbucb. 31
482 1316 december 1?.
sentiam fidelis dilectus, miles uoster Theoderious de Kirwi- ler, nobis supplieavit precibus instantivis, quod Waltherum militem, nostrum fidelem dilectum de Schiverstat ac Frideri- cum de VenDingen armigerum, filium materterae dicti Theo- derici, feodi sui videlicet quartae partis castri nostri in Kir- wiler ac omnium bonorum suorum feudalium a nobis et ab ecclesia nostra Spirensi dependentium, participes efficere ac eosdem una cum ipso in possessionem dicti feodi mittere dignaremur. Attendentes, quod dum vota fidelium nostro- rum benigno favore prosequimur, decus nostri ac ecclesiae nostrae attollimus et ipsorum mentes ad nostra servitia fer- ventius incitamus: nos dicti Theoderici petitioni inclinati Waltberum ac Fridericum praedictos dicti feodi participes efficimus ac eisdem idem feodum concedimus, recepto ab eis fidelitatis ac homagii sacramento, quo nobis iidem, quem- admodum dictus Theodericus, erunt et sunt ratione saepe- dicti feodi colligati. In cujus rei testimonium sigillum nos- trum praesentibus est appensum. Datum anno Domini MCCCXVI. feria sexta ante festum beati Tbomae apostoli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 564, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5bd013f7-e6fd-405a-984d-072872db7012/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success