Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 247, S. 218
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 247, S. 218


Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 247, S. 218
Universis Christi fidelibus, ad quos presens litera perve- nerit, E. decanus, C. prepositus, totusque Augiensis ecclesie conventus salutem in eo, qui salus est omnium. Cum humane condicionis status malorum fraude pocius quam innocencium pietate ducatur, opportet profecto, ut eis que certa lege ge- runtur taliter succurratur, ne rabje malignancium postmodum concuciantur. Presencium igitur tenore singulis et universis
1336 iuni 1.
ad quos hec litera pervenerit, constare volumus profltentes et protestantes, quod nos tradidimus in proprium ecclesie Spirensi predium et ius patronatus ecclesie in Meggenheim cum omni utilitate sua, quocunque nomine censeri poterit, quod a nobis comes de Zolre iure feodali bactenus tenuisse et nunc in manus nostras resignasse dinoscitur, sme contra- dictione qualibet et difficultate peipetuo possidenduui, privi- legiis super iure dicti predii habitis et habendis renunciantes. Ut autem ecclesia prefata nullum in bac nostra donacione impedimentum senciat aut gravamen, presentem literam in testimonium veritatis conscriptam sibi sigillo nostro dedimus communitam. Acta sunt hec Augie, anno dominice incarna- cionis MCCXXXVI. kal. iunii, indictione IX. Testes autem qui huic facto intererant suut hii, C. plebanus sancti Iohan- nis, G. canonicus sancti Pelagii, C. nobilis vir de Wartem- berch, H. advocatus de Uridingen, B. dapifer de Craan, E. pincerna de Salwenstein, H. miles de Stechorn, A. miles de Reidern, C. de Badewege, et alii quam plures in Domino, amen,
lfU i> ".: ') -'. . ———————
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 247, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/37108d2a-8316-43e6-bc19-bdc53c95e848/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success