useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data)  LXIII.
Signature:  LXIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1288, 25. November, Wien. — Heinrich Weinhauser und sein Schwager Berthold von Ebcrgassing verkaufen dem RiIIer Grifo von Wien ihren Hof nächst dem Chore der Capelle zu St. Ulrich und die Vogteiherrlichkeil über Zaiemansprunn.
Source Regest: Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXIII. , S. 95
 

ed.
Current repository
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXIII. , S. 95

    Graphics: 
    x

    LXIII.

    Ego Heinricus dictus Weinhuser, filius Chvnegvndis deRingel- berch, et vxor mea Levkardis et ego Chvnegvndis de Ringelberch, mater prenominati Heinrici, et ego Perchtoldn s de Ewergoxzinge et vxor mea Jivtta, filia prefate Chvnegvndis, confitemur coram pre- sentibus etfuturis, ad quos presentes littere peruenerint, quod nos spontanea uoluntate, deliberato consilio et consensu amicorum nostro- rum accedente, honesto militi domino Griffoni, residenti Wienne prope ecclesiam sanete Marie in Littore, et omnibus heredibus suis aream nostram, sitam circa chorum ad sanctum Vdalricum apud Zaiz- mansprvnne, cui fvndus, in quo predieta capella saneti Vdalrici apud Zaizmansprvnn fvndata est, dinoscitur attinere, et advocatiam, quam habuimus apud Zaizmansprvnn , cum omnibus pertinentiis suis, que omnia titulo possedimus proprietatis, cum vniuersitate iuris, quod nobis conpetiit in premissis, prout illa in nos per mortem quondam Ditrici, dicti dez Reichen, bone memorie sunt legittime deriuata, vendidimus pro XV talentis Wiennensis monete, de quibus nos esse pagatos vo- camus, assignantes predictis, domino Griffoni ac suis heredibus, pre- fatam aream prope chorum saneti Vdalrici apud Zaizmansprvnne et aduocatiam apud Zaizmansprvnne per nos habitam et possessam ad habendum, tenendum et tam possessionis comodo quam proprietatis dominio perpetuo possidendum. Renuntiamus insuper omni iuri et actioni simpliciter et precise, que nobis in premissis, area etaduocatia, competunt vel possint competere in futurum , admitientes et conce- dentes liberaliter, ut, si quid de premissaaduocatia et iuribus pertinen

    80

    tibus ad iHam est vendilum, alienatum uel districtum, quomodocnmque et quibuscumque, memoratus dominus Griffo et sui heredes redimant, solium tot recuperent et simili iure possideant cum aduocatia predicta. Et ut premissa in debito robore perseuerent, promittimus per presen tes predicto domino Griffoni et suis heredibus predictam aream et aduocatiam defendere in iure et de euictione cauere secundum terre Australis consuetndinem generalem. In cuius rei perpetuum testimo nium nos Heinricus dictus Weinhavser et Perchtoldus de Ebergoz- zinge, vxoribus nostris et Chvnegunde matre mei Heinrici sigillis carentibus set in hoc consentientibus, presentes nostris sigillis duxi- mus roborandas. Testes sunt dominus Heinricus plebanus de Zaiz- mansprvnne, dominus Wernhardus capellanus de sancto Nicoiao prope Cannas, dominus Reimboto magister hubarum, dominus Wern hardus de Htlden. Jacobus de Hoy , Chvnradus Harmarchtarius, Vlrieus filius Chvnonis, dominus Heinricus de Hekkinge, dominus Wolfkerua de Ow, Otto, Vlrieus, Rvgerus List, Sifridus, Fridericus et plures alii fide digni. Datum et actum Wienne anno domini M°. ducentesimo octogesimo octauo in die sanete Katerine.

    Original auf Pergament mit zwei Siegeln. — Hormayr, Wien, Abtheil. 1, Bd. II, Urkunden pag. 59, Nr. 61.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.