Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. CLXXXVI. , S. 226
Current repository:
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. CLXXXVI. , S. 226



CLXXXVI.
211
Hum de clementissima eius maiestate sperancium tunc benigno preci pue fauore prosequitur, cum denota ipsorum humilitas sanctorum mentis et precibus adiuuatur. Cupientes igitur, ut capella sancti Pauli in monasterio Scottorum de Vienna dyocesis Patauiensis cón- gruis honoribus frequentetur et a Christi fidelibus iugiter ueneretur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad dictam capellam in omnibus sancti Pauli apostoli festiuitatibus ac in aliis festis infra- scriptis , uidelicet natalis domini, circumcisionis , epiphanie, para- sceues, pasche, ascensionis, pentecostes, trinitatis, corporis Christi et inuencionis et exaltacionis sanete crucis, in omnibus et singulis festis beate Marie uirginis , sancti Michaelis archangeli, in festis sancti lohannis baptiste ac Petri et Pauli et omnium apostolorum et euan- gelistarom, sanctorum quoque Stephani, Laurencii, Martini, Nicholai, Gregorii confessorum, sanctarum quoque Marie Magdalene, Katerine, Margarete, Cecilie, Lucie uirginum, in commemoracione omnium sanctorum et animarum et per octauas dictarum festiuitatum octauas habencium, singulis quoque diebus dominicis et sabbatis causa deuo- cionis, oracionis aut peregrinacionis accesserint, seu qui missis, predi- cacionibus, matutinis, uesperis aut aliis quibuscumque diuinis officiis ibidem interfuerint, seu in serotina pulsacione campane secundum mo- dum curie Romane genibus flexis ter aue Maria dixerint, nec non, qui ad fabricam, luminaria, ornamenta aut queuis alia dicte capelle neces- saria manus porrexerint adiutrices, vel qui in eorum testamentis aut extra aurum, argentum, uestimentum aut aliquod aliud caritativnm sub- sidium dicte capelle donauerint, legauerint aut procurauerint, et qui pro anima Conradi defuncti, cuius corpus ante altare in Christo requiescit vmatum, et pro uita Elisabeth, quondam eius uxoris, dum uixerit, et pro anima eius, cum ab hoc seculo migrauerit, deum exorauerint, quocienscunque, quandocunque et ubicunque premissa uel aliquid premissorum deuote fecerint, de omnipotentis dei misericordia et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate eonlisi singuli no strum quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus , dummodo dyocesani uoluntas ad id accesserit et consensus. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum iussimus appensione muniri. Datum Aui- nioni XV. die Maii, anno domini M°. CCCa. XXXVIIa. et pontificals domini Benedictr pape XII. anuo tercio.
14»
212
(Mit anderer Schrift ist weiter beigefügt) : Et nos Albertus, dei gratia Patauiensis episcopus, suprascriptas indulgencias, prout prouide concesse sunt, ratas et gratas habentes et quadraginta dies indulgenciarum auctoritate nostra ordinaria addicientes eas, quantum de iure eificacius possumus, cum appensione sigilli nostri confirma- mus sub anno domini millesimo tricentesimo tricesimo septimo, octauo ydus Septembris.
Original tuf Pergament mit vierzehn Siegelresten.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) CLXXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/b0ad78cb-608b-4b96-a31f-bef8873aef91/charter>, accessed 2025-07-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success