useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data)  IV.
Signature:  IV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1161, 22. April, Wien
Herzog Heinrich II. von Österreich erneuert für die von ihm gegründete Benedictiner-Abtei in Wien den Stiftungsbrief.
Source Regest: Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. IV. , S. 22
 

ed.
Current repository
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. IV. , S. 22

    Graphics: 
    x

    IV.

    In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ego Heinricus Dei gracia dux Austrie. Quoniam de conscientie securitate tamquam de proprie mentis innocentie presumere nullatenus audemus, ad ora- tiones sanctorum utpote certissima huius mundane patrocinia pere grination is indubitanter confugimus. Inde est, quod inter ceteras nostri patrocinatus ecclesias, quas uel nostrorum piissima deuntio predecessorum fundauit, uel nostre munimine auetoritatis protegen- das conservandasque reliquit, abbatiam ad honorem dei et in venera- tione gioriosissime uirginis marie, et in comemoratione beati Gregorii fundauimus in predio nostro, in territorio uidelicet Fauie, que a mo- dernis wienna nuneupatur. Qua in re deuotionis nostre intentionisque propositum et eiusdem nostri propositi formam uolumus minime latere presentium seu futurorum fidelium universitatem et precipue nostro rum dilectionem successorum.quod, cum ex diuersarum gentium mori- bus diversis non modicam sepenumero contingat surrepere multifor- mitatem animorum et ex eadem dissensiones, nos in istius nouelle institutione plantationis tortiones, inuidie et murmurationum collisio nes, monastice unanimitati penitus inimicas, omnimodis preuenire uolentes, solos elegimus scottos, eo quod et nostra experientia et religiosorum potissimum relatione, noucrimus laudabilem eorundem simplicitatem, quos Deo fauente domini Eberhardi salzeburgensis archiepiscopi ac domini et fratris nostri Cönradi uenerabilis pataui- ensis episcopi beneplacito in supra nominato loco deo et beatissime

    uirgini Marie et sancto Gregorio sub regula monastice professionis in perpetuum famulari stabiliter immutabiliterque nostre robore auc- toritatis statuimus. Hunc itaque locum tradimus cum omni legittime plenitudine potestatis et integra potestate libere ordinationis possi- dendum atque regendum, cum uniuersis mobilibus et immobilibus, cultis et incultis, que ad usus et prouideatiam scottorum a nobis siue ab aliis fidelibus concessa sunt uel concedenda , Sanctino scotto uenerabili abbati, neenon et religiosísimo scottorum monachorum conuentui, nulla penitus interposita conditione, pertinente ad peticio nen! seu preceptum fundatoris, de electione abbatis siue substitutione monachorum uel fratrum uel de exteriori ordinatione reddituum seu prediorum siue ofTiciorum uel officinarum, uerum sicut omnis interio- rum, ita et exteriorum tota prouidentia in scottorum abbatis uidelicet et monachorum arbitrio et libera ordinandi potestas in perpetuum consistat. Porro, ne uel cuiuspiam temeritas uel se aliquatenus inge- rens obliuio hunc nostre institutionis donationisque tenorem ualeat immutare, eum per paginam presentem nostra roboratam impressione notum facimus posteritati. Si quis uero predicte traditionis ordinatio- nisque modo contraire temptauerit, publice proscriptionis animad- versioni subiaceat. Data wienne anno ab incarnatione domini mille- simo centesimo sexagesimo primo, decimo kalendas maii, testibus adhi- bitis de ordine nobilium, Engilberto comite de Gorz, Liutoldo comite de Blaien, Udalrico de Bernec, Adilberto de Berga, Walchuno de Chlamm, Diedrico de Adilgerspach, Werinhardo de lulbach et Hein- rico filio suo, Ott one de Rehberch, Dietmare de Agist. — De ordine uero ministerialium Лйегоие de Bur char destorf, Heinrico de Mistel bach, Werinhardo de Lanzendorf\ Werinhardo de Rabenstein, Vdal- rico de Tribaneswinchel, Kadilhoho de Tulbingen et fratribus eius Alberone et lrenfriilo, Heinrico de Цацe, Ortolfo camerario. — De ordine capellanorum Marchwardo preposito de Niumburch, Röpberto preposito de Munstiur, Peregrino de Zwetil, Herrando de Draschir- chen, Heinrico de Polan, ßiedrico de Mistelbach% Philippo, Petro. Facta autem sunt hec Theodora uenerabili ducissa fauente, annuenti- bus quoque filiis eius Liuppoldo et Heinrico neenon et filia ipsius Agneta.

    Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Siegel. — Ludwig, Rel. IV, 244, Nr. 3. — Pez, Thesaur. VI, I, 435, Nr. 162. — Hormayr, Wien, Ab theil. I, Bd. I, Urkunden pag. 23, Nr. 7.

    S

    8

    1170. — Herzog Heinrieh IL von Österreich beurkundet und bestätigt die von Berthold, Pfarrer zu Fischamend, dem Schottenkloster zu Wien gemachte Schen kung seiner sämmtlichen Besitzungen.

    In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Heinricus Dei gracia dux Austrie uniuersis fidelibus presentibus et futuris salutem in domino. Quoniam divina prouidentia ceteris prefecit potentes, dum mitiusprouident subditos, opprimunt potenter (sic). Intelligimus autem, talibus necessarium esse, ut per alimoniam prouideant fini, ne forte tormenta potenter patiantur. Hac nimirum prouidentia de gente sim- plici et humili elegimus atque collegimus monachos hybernienses, ex quibus abbatiam fundauimus in territorio nostro wiennensi. Huic autem noue plantationi nostre de bonis nostris tam mobilibus quam immobilibus facultatem, prout potuimus, ad prebendas et officinas collocandas contulimus. Contulerunt etiam et alii exemple nostro et auctoritate, et uineas, et agros, inter quos dominus Berchtoldus de Phissenmunt plebanvs predia uniuersa, que tune possidebat, super altare beate Marie prefato monasterio nostro absque omni contra- dictione libere dedit ac delegauit, hoc interposito tenore, ut idem Berchtoldus et alius duntaxat solus successor ipsivs predicta pre dia, quamdiv 111ï duo uiuerent, possiderent et talentum vnum annua- tim pro eisdem prediis monasterio redderent, quibus duobus defunc- tis predia supradicta libere et expedite et remota omni reclamatione transirent in possessionem et usus monasterii nostri. Nos autem bec omnia, recognoscente illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie, prefatam donationem ac delegationem cum prediis suscepi- mus in perpetuam protectionem ac patrocinium nostrum et successo- rum nostrorum in presentia hominum et ministerialium nostrorum. Huius autem rei testes sunt. Comes Heinricus de Schala. Comes Cänradus de Pilstain. Comes Leupolaus\Az Pleigen. Otto de Len- ginbach. Vlricus de Asparn. Otto de Aschaim. Heberhardus deRud- nich. Albero de Cunringen et filius eius Hademarus et fratres (sic) eius Raboto castellanus de Medelich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharstorf. Wernhardus de Rawanstain. Vlricus dapifer. Berh- toldus de ¡transtal. Heinricus de Mistelbach. Hirimfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi. Hanc autem supradicte donationis

    ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri inpres- sione corroborauimus, ne uel is, qui dedit ac delegauit, uel alius, quod in presentia nostra factum est, mutare audeat uel retractare. Acta sunt autem hec anno ab Incarnatione domini M° C° LXX° Indic- tione Ill'- Original auf PergameDt mit Siegel. — Peí, Thesaur. VI, II, 3, Nr. i. — Hormayr, loe. cit. Urkunden pag. 34, Nr. 12.

    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.