useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1239
Signature: 1239
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1239, Krems
Piligrim, Abt von Baumgartenberg, überlässt dem Lederer Heinrich, seiner Gattin Jutta und Tochter Gisela einen Hof in Krems auf ihre Lebenszeit gegen einen jährlichen Zins von einem Pfund Pfenning.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 74-75, Nr. 68
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    P. dei gratia dictus abbas in Pomgartinberge feliciter amen. Ne super gestis mortalium posteris calumpniandi materia uel litis occasio prebeatur, per testes et litterarum apices instauratur memorie perpetis certitudo. Nouerit igitur omnium fidelium tam presentia modernorum quam industria futurorum, quod nos Heinrico coriario et uxori eius Jutte et filie ipsius Gisele curtem quandam in Chremse iure ciuili, quam diu uixerint uel etiam successiue, contulimus eo pacto, ut nobis singulis annis talentum denariorum, medium uidelicet in natiuitate Christi et residuum in festo Pentecostes, ex integro persolvant occasione qualibet pretermissa. Si qua uero necessaria fuerint ad structuram in lignis seu aliis utensilibus, de suis sumptibus comparabunt et edificabunt etiam diruta de proprio restaurando. Quod si dictam pensionem de premissa curte statutis diebus persolvere neglexerint, ipsis exclusis ad nos cum omni iure libera revertetur. Verum ne presens contractus per maliciam hominum vel obliuionis rubigine immutetur, factum et facti ordinem plenius exprimemus. Prefatus itaque Heinricus cum coniuge sua Jutta et filia sua Gisila hee tres persone diebus uite sue sepedictam curtem cum omni integritate tenebunt et quiete pro suo commodo possidebunt. Post decessum uero trium personarum nec soboles earum, quas ante presentem contractum vel postmodum genuerunt, seu ipsarum nepotuli nil sibi iuris dicent aut uendicabunt in curte sepius memorata, sed absque omni dubietatis scrupulo cum omnibus edificiis ante et post inibi constructis nullo resistente plane et plene ad nostram ecclesiam reuoluetur. Vt autem hec rata permaneant, nomina illorum annotari fecimus, qui facto, dum fieret, astiterunt, Gepzo, Leo, Cristianus, Heinricus monachi, laici Conradus, Ditmarus, Geroldus faber, Brunwart. Acta sunt hec in Chremse anno gratie millesimo CC. XXXIX. feliciter Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 74-75, Nr. 68


    LanguageLatein
    Places
    • Krems
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.