Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 175. , S. 200
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 175. , S. 200


Qvoniam humani generis memoria constat esse labilis et caduca, necesse est ut gesta hominum que debent reseruari illibata in poste- rum, tam lingua testium quam testimonio perhennentur litterarum. Nos igitur Bruno dei gracia Brixinensis ecclesie episcopus vniuersis Christi fidelibus protestando notum facimus tam presentibus quam futuris, quod dum inter dominum Chunradum venerabilem patrem Frisingensem episcopum et nos orta esset contentionis discordia super iure patronatus quod se et suam Frisingensem ecclesiam habere auctoritate papalis autentici piofitebatur in vniuersis eccle- siis sitis in fundo Yticinensis prouintie que ad ipsam Frisingensem ecclesiam iure proprietario noscitur pertinere, ambo de communi consensu in dilectos in Christo fratres videlicet Chunradum prepo- situm, Hainricum decanum et in Alhertum canonicum Brixinensis ecclesie et in dilectum nobis et fidelem Arnoldum seniorem de Rod- nich taliter compromisimus, quod isti pre t'a ta m contentionem nostram deberent sacramento prestito dirimere atque diiudicare. Qui non solum ex fama quam a longe retroactis temporibus ab antiquioribus plurimum fidedignis audierant, immo etiam ex tenore cuiusdam papalis autentici quod tune ab ipso domino Frisingensi in medium produce- batur, sufficienter informati sub eorum iuramenti uinculo ius patro natus in memoratis ecclesiis ipsi domino Frisingensi episcopo et eius svecessoribus omnimodis adiudicauerunt, et ita prelibatus Frisingensis episcopus coram nobis et capitulo nostro et ministerialibus Brixinen sis ecclesie prefatas ecclesias in fundo Yticinensis prouintie suas tam per papale autenticum quam per dicta dictorum testium optinuit et euicit. Ne autem huiusmodi optentio uel euictio valeat in posterum
175
per nos uel nostros successores in dubium reuocari, sepedicto domino Frisingensi episcopo in testimonium sue optentionis et euictionis presentem tradidimus paginam nostri et chori Brixinensis ecclesie sigilli munimine roboratam. Acta sunt hec coram nobis et capitulo et ministeriaiibus nostris apud Brixinam in ecclesia maiori, anno domini M. CC. LIIII., indictione XII., VIH. kal. Decembris.
Orig., Pgt., 2 anghgte. Sigel abgefallen, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/2, 43.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 175. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/d38898d4-4db2-4111-9382-a29f7fc9b82f/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success