useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data)  378.
Signature:  378.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 378. , S. 427
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 378. , S. 427

    Graphics: 
    x

    378.

    Acta iudiciorum et alia quelibet negocia que tractantur in tem pore, ne labantur cum tempore, lingua debent testium et litterarum testimonio perennari propter memoriam hominum que Iabilis est et caduca. Nos igitur Emcho dei gracia ecclesie Frisingensis episcopus ad audienciaih presencium et ad noticiam deducimus futuorum, quod

    Fontes. Abtb. II. Bd. XXXI. 26

    402

    materia questionis que inter nos ex parte vna et inter nobilem domi num Alhaidim de Reinsperch ex altera vertebatur super quodam predio in Haberuelt et super restitucione hincinde ablatorum, est taliter terminata, videlicet quod nos et eadem domina de Reinsperch de pari et vnauimi voluntate in nobilem virum dominum Fridericum de Hausek tanquam in arbitrum siue amicabilem compositorem com- promisimus, prominentes ratum et firmnm tenere quicquid super pre- missis idem Hausekkarius duxerit statucndum, qui communicato pru- dentum consilio de nostra et dicte domine Alhaidis bona voluntate proximam feriam terciam ante festum beati Andree apostoli pro ter mino peremptorio apuil Waidhoven habendo statuit et prefixit in omnem euentum. Arbitratus est etiam idem Hausekarius quod medio tempore deberent ablata restitui hinc et inde. Adueniente vero huiusmodi termino peremptorio multisque nobilibus. Frisingensis ecclesie ministerialibus et vasallis in simul aput Waidhouen congre- gatis personaliter comparuimus, expectantes per totam eandem feriam terciam vsque post crepusculum noctis aduentum domine memorate que tandem sub noctis caligine coram nobis et dictis nobilibus com- paruit, allegans quod esset parata testes producere ad probandum quod ex collacione et infeudacione pie memorie domini Friderici olim episcopi Frisingensis nostri predecessors deberet dictum predium in Haberuelt tanquam feudum personale pro vite sue temporibus possidere. Nos vero in contrarium allegantes diximus, quod ad hoc nobis et ipsi domine terminus peremptorius fuisset deputatus quod post litis contestacionem primitus in iudicio lactam deberent cum aliis clausulis que in vero et integro iudicio requi- runtur, probaciones recipi et testes, et hanc nostram excepcionem factam in subsequentis diei circa horam terciam probauimus per testes ydoneos necnon fidedignos, videlicet per dilectos fideles nostros Ekhardum de Vihdorf et Albertum Protarium milites qui iurati et interrogati dixerunt sub religione prestiti sacramenti, quod vidissent et audiuissent atque personaliter interfuissent vbi pre t'a tus dominus Hausekkarius aput Waidhouen inter nos et pre- dictam dominam de Reinsperch statuisset terminum in omnem euentum peremptorium super litis contestacione facienda et super aliis vniuersis clausulis que in vero el integro iudicio vsque ad finem debitum consueuerunt a iudicibus exerceri, post quorum in- quam dicta testium nobis competeret ad faciendum qui omnes con

    403

    i'orditer in vnam sentenciam concordauerunt, dicentes sentencialiter et pronunciantes sub sacramento, quod ex eorundem productorum testium legalium dictis racionabilibus et probabilibus nobis et ecclesie Frisin- gensi possessio et proprietas esset adiudicata in predio supradicto et quod prelibate domine de Reinsperch nichil iuris decetero competeret in eadem et quod prelatus dominus de Hauseke tamquam verus fideiussor deberet nostrum colonum in eodem predio residentem in omuibus et per omnia inilempnem reddere quantum ad integralem restitucionem ablatorum et super aliis dampuis et violenciis de man dato eiusdem domine sepedicto colono nostro contra debitum iusticie irrogatis. lnsuper coram omnibus supradictis Frisingensis ecclesie ministerialibus et vasallis et in eodem termino probauimus per legit- timum testimonium, quod licet apud Waidhouen in aula nostra preli- batam dominam de Reinspercb de omnibus feodis personalibus secun dum predecessorum nostrorum litterarum continenciam pro tempori- . bus vite sue inuestiti fuissemus, tamen sub publica protestacione memoratum predium in Habervelt et colonum in eodem predio resi dentem cum silvis, pratis, pascuis et viarum exitibus et aliis vniuersis eidem predio attinentibus excepimus et exclusimus viua voce, alle gantes pariter et dicentes quod predecessor noster pie memorie dominus Fridericus olim episcopus Frisingensis sine consensu capi- tuli sui dictum predium in Haberuelt ab autiquo ad episcopalem men- sam pertinens nec eidem eidem domine, nec alicui alteri homini poterat ab ecclesia Frisingensi aliquateuus alienare, nisi pro tempori- luis vite sue et non illius qui buiusmodi fevdum personale reciperet ab eodem. Verum cum hec omnia que supradiximus, a nobis alleganti- bus iura nostra et protestantibus audiuisset et vidisset domina memo- rata, quod secundum eius sinistre iutencionis propositum non posset testes producere sine contestacione litis et iudicii ordinaiii, ordine non seruato statim sub prelibate noctis calligine in qua venerat, trans acto iam prefixo ei termino, tamquam desperata de iure eius quod se habere, in memorato predio credidit, se per contumaciam absen- tauit, cuius absenciam non approbantes coutumacem in eodem termino de speciali gracia vsque in crastinum prorogato, circa subsequentis eiusdem diei horam terciam nostram intencionem quemadmodum supra expressimus, obtinuimus iusticia mediante. Ne igitur buiusmodi acta iudiciorum que racionabiliter sunt congesta, possent in dubium uel in irritum reuocari, presentem paginam in indicio conscriptam.

    404

    tam nostro quam karissimi fmtris nos tri comitis (Hugonis) canonici Maguntini et dilecti in Christo fratris magistri Hainrici venerebilis prepositi Werdensis sigillis pendentibus iussimus communiri. Acta sunt liee apud Waydhouen in aula nostra, anno domini M. CC. LXXX. tercio, VIII. kalendas Deecmhris, testihus presentibus subnotatis, videlicet fratre nostro comite Hvgone canonico Maguntino, magistro Hainrico preposito Werdensi, Arnoldo capellano plebano de Vergin, Ottone plebano de Nevnhoven, Gotfrido notario nostro, item Pur- chardo de Wasen et Hainrico eiusdem filio, Ekhardo de Viehdorf, Alberone Protario, Ottone de Mezzeleinsdorf et Ottone filio suo de Sumereke militibus, item Friderico Hallnne, Vlrico Smazone, Nycolao de Lok, Ottone et Alberto fratribus de Viehdorf, Friderico Schaffer- veldario, Nycolao Aychario, Vlrico Puchario, Ditrico chastenano, Jevbardo de Vdmaruelt, item Levpoldo Veri, Weichardo Haesip va- sallis et ministerialibus ecclesie Frisingensis, item Chvnrado notario, Wielando iudice, Rudlino, Mozzone, Alberone fratribus, item Ortolfo . et Wolfero Phlusthardis fratribus ciuibus nostris in Waydhouen et aliis pluribus fide dignis.

    Cod. 191, f. 63', k. Reichsarehiv zu München; Meichelbeck 11/2, 107 Nr. 180.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.