useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data)  225.
Signature:  225.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 225. , S. 262
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 225. , S. 262

    Graphics: 
    x

    225.

    Nos Bruno dei gracia Olmuncensis episcopus notum faeimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod ad omnem dissensionis materiam amputandam placuit venerabili in Christo fratri domino Chunradô ecclesie Frisingensis episcopo et domino Wlfingo de Stu- benberch prestita fide vice sacramenti in nos tamquam in arbitrum compromittere sub hac forma, videlicet quiequid super vniuersis dampnis et grauaminibus per ipsum dominum Wlfingum et suos homines in castro Chetz nunc et tunc residentes hominibus eiusdem domini episcopi apud Welz et sanctum Petrum residentibus irrogatis sev etiam irrogaudis iudicaremus sententialiter faciendum, quod illud partes inter se absque cuiuslibet contradictionis obstaculo tenerent ratum pariter atque firmum, nos vero auditis assertionibus partium hinc et inde atque vniuersis dampnis et grauaminibus prelibatis dili- gentissime penes nos discussis, communicato etiam super hiis omni bus 'prudentum consilio talem prntulimus sententiam inter partes, quod uidelicet dictus dominus Wlfingus de Stubenberch et sui here des in recompensacionem premissorum dampnorum et grauaminum debent dare memorato domino episcopo Frisingensi uel suis succes- soribus xxv marcas Gracensium denariorum in beati Michahelis festo nunc venturo et alias residuas xxv marcas eiusdem monete in pro ximo subsequenti festo Purificacionis beate Marie virginis debent dare, pro quibus inquam quinquaginta marcis Gracensium denario rum idem dominus Wlfingus dominos videlicet Chunradum de Sovraw

    237

    et Ortolfum de S tretwich in solid um pro fideiussoribus obligauit ita si secundum distinctionem prelibatam in termino constituto summam supra expressam ipsi domino episcopo uel suis successoribus non persoluerent, quod ex tunc idem dominus episcopus Frisingensis uel sui successores haberent liberam potestatem cohercendi eosdem fideiussores per ablationem pignons donec ad integram memorate pecunie persolutionem. Preterea etiam vniuersas possessiones eccle- sie Frisingensis cum omnibus eorundem attinentiis circa Welz sitas et sanctum Petrum quas videlicet dominus Cbunradus de Sovraw et Chvnzo et Offo et eorundem fratres filii quondam domini Seifridi de Vansdorf et quas Heinricus official's de saneto Petro ab eodem domino Wlfingo in feudum tenuerunt, ipse dominus Wlfingus in reconpensationem omnium grauaminum et dampnorum antedictorum in manus eiusdem domini episcopi Frisingensis secundum prolacio- nem nostri arbitri i libere resignauit, renuncians omni iuri feudali quod habuit in eisdem. Insuper pro euitanda deineeps omnium gra uaminum et dampnorum lesione que in posterum ex parte ipsius domini W'lfingi de Stubenberch aut suorum hominum possent dicto domino episcopo Frisingensi uel suis successoribus aut Frisingensis ecclesie hominibus irrogan, hanc penam sententialiter adiecimus ad cautelam, si videlicet idem dominus Wlfingus et sui homines aliquod dampnum uel grauamen eidem domino episcopo uel suis hominibus irrogarent, et si illud dampnum uel grauamen a die querele sibi facte infra unius mensis spacium non emendaret, neque lesis satisfieret omni remoto malo ingenio atque dolo, quod idem dominus Wlfingus et sui heredes ex tunc essent prefato domino episcopo Frisingensi uel suis successoribus pro tali negligencia sev contumacia in centum marcis denariorum Gracensium legittimi debitores, et quod nichilo- minus tamen eidem domino episcopo Frisingensi et suis successori bus pro huiusmodi dampnis et grauaminibus irrogatis legalis actio competeret contra illos, verum si autem huiusmodi dampnum et gra uamen irrogatum excedit summam sev valorem centum marcarum denariorum Gracensium, ipse dominus Wlfingus et sui heredes erunt debitores sepedicto domino episcopo uel suis successoribus in ducentis marcis illius monete quam supra expressimus, et nichilo- minus ut supradictum est, pro irrogatis dampnis et grauaminibus actio mouebitur contra illos. In huius itaque nostri prolati arbitrii perennem memoriam ex rogatv et consensu utriusque partis pre

    238

    sentem paginam nostri pendentis sigilli munimine iussimus roborari et nichilominus ad maius testimonium nostri arbitrii atque ad maio- rem roboris firmitatem supra memorati domini Wlfingi de Stuben- berch et quorundam testium subscriptorum qui tunc presentes fuerant, apponi sigilla fecimus presenti pagine ut sint euidens testi monium in futurum. Acta sunt hec aput Gretz in domo domini ple- bani, anno domini M. CC. LXIII., septimo ydus Februarii, quo anno et die ac mense domini nostri Ottachrii illustris regis Bocmie vices in partibus Stirie gerebamus. Huic autem nostro prolato arbitrio testes interfuerunt subnotati videlicet dominus Gotfridus nobilis comes sil- uester, item dominus WIricus de Lihtenstein, item dominus Livtol- dus de Stadeke, item (lecrer Raum) dapifer de Velsperch, item dominus Hadmarus de Wird, item dominus Gotfridus de March- purch, item dominus Wigandus de Maessenberch, item dominus Chunradus de Aichperch, item dominus Heinricus dictus Vertingus et dominus Chunradus de Lok ministerial^ episcopi Frisingensis, item dominus Rudgerus de Haldenrein, item Heinricus offïcialis de sancto Petro, item Liebardus officialis de Welz, item magister Hein ricus de Lok et Otto notari i curie Frisingensis.

    Orig., Pgt., von 6 drei angehgt. Sigeln noch 4 mehrfach verletzt vorhan den, (1. des Bischofs, 3. Alberos von Velspereh, 5. Gotfrids von Marchpurch und 6. Wulfings von Stubenberch), k. Reichsarchiv zu München; ebend. Cod. 191, f. 15 ; Meichelbeck IL/2, 39, Nr. 63.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.