useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data)  148.
Signature:  148.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 148. , S. 169
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 148. , S. 169

    Graphics: 
    x

    148.

    Ego Chvnradus comes de Niwenburc diocesis Frisingensis vnisersis banc paginam inspecturis inperpetuum. Etsi ex uirtute actionis a fidelibus res geste merito gaudere debeant perpetuo firmi- tate, ad cautelam tamen expedit propter hominum labilem memoriam singula que utiliter acta fuerint, scripto autentico roborare. Noscant ergo tam modernorum etas quam i'uturorum posteritas, quod ego predictus Chûnradus comes de Niwenburc thesaurizare thesaurum in celo cupiens qui non perit, homines ac vniuersas et singulas pos- sessiones tam in Bawaria quam in Austria quam etiam ubique loco- rum, quesitas et inquirendas que me proprietatis titulo contingebant, de bona uoluntate donaui ecclesie sanete Marie in Frisingia nomine proprietatis perpetuo possidendas, null» iure mihi et filiis meis si

    144

    forte aliquot per futuram uxorem que mec conditionis fuerit, procre- auero, nisi quantum presens instrumentum subsequenter declarauerit, in dictis possessionibus reseruato. Erit utique emolumentum tale mihi tempore vite mec et filiis meis quos de vxore que conditionis fuerit mec et non de alia, procreabo, in possessionibus seu proprieta- tibus memoratis, quod videlicet prouentus singulos qui percipi pote- runt, mihi officiales episcopi Frisingensis quicunque pro tempore fuerint, quos idem prefecerit possessionibus antedictis, sine dimi nution»' qualibet quoad uixero ministrabunt, qui etiam officiales in possessionibus memoratis mec obedient per omnia voluntad, excepto dumtaxat quod mihi easdem non est licitum ve1 vendere vel distra- here vel obligare, filiis meis de legitima ut predixi, mihi suo tantum tempore succedentibus in consimili emolumento. Si uero futuri filii mei quicquam iuris ultra quam premissum est, sibi adtemptauerint vendicare, ex tunc in antea non solum a consolatione quam Frisin gensis pontifex esset facturus eisdem iuxta modum quem mihi duxi pro meo tempore reseruandum, erunt perpetuo alieni, verum etiam nichil iuris eos pronuntiavi habere in omni pheudo, quocunque censeatur nomine quod tenui a preside ecclesie Frisingensis, quod etiam pheudum cum prouentibus percipiendis vacare pronuntio testimonio huius scripti si omni inpetenti in Bawaria et in Austria et alibi proprietates memoratas non satisfecero in hunc modum ut ecclesie Frisingensis sit cautum et expediat in eternum. Ho mines etiam mei tam minores quam maiores qui de mea voluntate et mandato ecclesie et pontifici Frisingensi fidelitatis iuramenta publice prestiterunt, ad me et filios meos si quos mec conditionis per uxorem procreauero, nullum respectum habebunt obsequio et fidelitate perpe tuo si universa et singula que promisi, non fuerint tideliter obseruata. Que autem et qualia, quantum et qualiter dominus meus venerahilis Frisingensis episcopus Chünradus dare mihi in recompensationem pro- prietatum mearum in pecunia promiserit, cum pena adiuneta ex parte ipsius instrumenti mihi dati series manifestat. Vt autem hec rata per- maneant et inconuulsa presentem paginam meo sigillo volui roborari. Acta sunt hec anno gratie millesimo CC. LVII., II. kal. Januarij apud Wiennam. Aderant autem huic negocio Chunradus et Wernhardus et Chvnradus notarius cappellani, Chünradus de Hintperch, Wolfger pin cerna de Barowe, Engelwanus de Ahdorf, Heinricus Vagenarius, Heinricus de Gutenturn, Eticho de Herrantstein, Heinricus de Klaffen

    145

    brunne, Vlricus marscalcus, Chvnradus de Wippenhûsen, Chunradus dapifer, Chünradus, Otto de Alphiltowe, Vlricus Kraetzel, Vlricus Gelttingaer, Fridericus de Niwenburc, Vlricus et Chunradus et Hein- ricus de Perkheim. Fridericus Permvsel, Heinricus de Öllingen, Otto filius Alhohi, Chunradus de Forhah, Wisent iudex de Enzenstorf, et alii quam plures cum nobilibus Gebhardo et Heinrico de Hohen- burk.

    Orig-, Pgt., anhängendes Sinei, k. k. geb. Haus-, Hof- und Staatsarchiv in Wien; k. Reichsarchiv zu München, Cod. 191. f. 29; Font. rer. Austr. П/J, 2. Nr. 3.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.