useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data)  254.
Signature:  254.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 254. , S. 300
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 254. , S. 300

    Graphics: 
    x

    254.

    Nos Meinhardus dei gratia comes Goritie et Tirolensis et Aqui- legensis, Tridentine et Brixinensis ecclesiarum aduocatus notum facimus omnibus tam presentions quam futuris, quod post sopitas mediante domini Friderici venerabilis prepositi Frisingensis ecclesie arbitrio discordias que super predio et castro in Intica inter dominum Chunradum venerabilem episcopum Frisingensem ex parte vna et nos ex altera uertebantur, totum predium et castrum Haberberch in ln tica situm cum omnibus eorum iuribus et attinentiis dicto domino nostro restituimus episcopo Frisingensi, exceptis duobus prediis Wal et Aufchirchen que uoluimus sine preiuditio utriusque partis manere in suspenso donec aput Inticam vicesimo die post recepcionem litte- rarum dicti domini episcopi quas nobis super hoc direxerit, mediante iustitia discutiatur quis ex nobis ius babeat in prediis memoratis, ad quem vicesimum diem et locum sub testimonio presentium nos com- promittimus finaliter accessuros si non valde legittimis et arduis negotiis tunc fuerimus impediti, quibus cessantibus ad prefatum locum in alio termino ab ipso domino episcopo ad nostras preces prorogate super eodem negotio terminando finaliter accedemus. Ex- pressionem vero penarum ipsius domini nostri et nostro arbitrio ex- planandam usque ad prefatum diem et locum etiam distulimus quibus debent dictus episcopus uel eius successores subiicere, si in solutione viginti marcarum illius terre ponderis 9ev ducentarum librarum paruulorum Veronensium occasione deffensionis de predio in Intica nobis facienda annis singulis circa festum beati Martini postquam a nobis ammoniti fuerint, negligentes inuenti fuerint aut remissi, uel si dampnum nobis infra spatium trium mensium etiam post ammonitionem non emendauerint, quod de castellanis prefatum Haberberch inhabitantibus per eorundem conspirationem in nostrum preiuditium et grauamen factam nobis fuerit irrogatum. In huius ita que rei euidens testimonium presentem paginam nostri sigilli muni

    275

    mine iussimus roborari. Datum aput Tyrol, anno domini M. CC.'LX. VI., VIL idus Februarii.

    Orig., Pgt., anhgdes. sehr schadhaftes Sigel, k. Reichsarehiv zu München; Meichelbeck П./2, 50, Nr. 78.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.