useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data)  244.
Signature:  244.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
beurkundet die Gerichts- und anderen Freiheiten der freising. Güter in der Windischen Mark gegenüber den landesfttrstlichen Richtern.
Source Regest: Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 244. , S. 286
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 244. , S. 286

    Graphics: 
    x

    244.

    Quoniam quod scripturarum confirmat auctoritas, inproborum non potest nec debet inprobitas infirman et obliuio contraria memorie abolere, nos Vlridis dei gracia dux Karinthie. dominus Carniole et Marchie presentibus profitemur et ratum haberi volumus, quod per totum predium ecclesie Frisingensis in Gutenwerde et alibi situm in Marchia per nos siue per iudicem nostrum prouincialem nullam iurisdiccionem seu auctoritatem iudiciariam exercere volumus aut debemus, nisi in certis casibus infra scriptis, hiis uidelicet de homi cidio quod wlgariter dicitur totslach, de furto et de raptu seu uio- lenta corrupcione virginum seu mulierum quod uulgariter dicitur notnumft. perpetratis in predicto predio iudicabit iudex prouincialis noster tali modo, quod rei seu obnoxii talium criminum per officialem venerabilis patris et domini.... episcopi Frisingensis assignentur

    261

    iudici nostro prouinciali, sine rebus tamen ipsorum que cedent ipsi domino episcopo, et iudex noster faciet iudicium de personis talium, de rebus nichil sibi penitus usurpando. Si uero iudicium exercendum fuerit de whieribus seu eftusione sanguinis quod plutiger phenninch dicitur, iudex noster cognoscet de causa et iudicabit et emenda pro tali delicto debita promittetur ad mantis iudicis nostri, sed soluetur officiali episcopi memorati ita quod iudex noster de emendis huius- modi nichil sibi audeat vendicare. In premissis igitur casibus in qui- bus iudicabit iudex noster, vocabit eos reos ad indicium et de citatis tercio et ob contumaciam se a indicio absentantibus emendam ipse iudex noster recipiet et nil vltra. Item tabernam in predio predicto dominus episcopus Frisingensis habeat preter ipsius episcopi uolun- tatem. Similiter uolumus et mandamus, ut in testis dictis chirchtag que certis temporibus celebrantur in predio memoralo, iudex noster nec theolonium aliquid recipiat, nec angarias seu vexaeiones quas- eunque in confluentes ibidem homines audeat exercere. Remittimus etiam denarium quem iudex noster consueuit recipere in dicto predio pro vrna uini vendita ab hominibus prelibate ecclesie Frisingensis. Insuper prohibemus districte, ne quisquam iudicum nostrorum pro- uincialium indicat seu habeat iudicia que uocantur lantgeriht, in villis predii sepedicti, nisi forte in foro Gutenwerde, quod per presentes uolumus inhibere. Vt autem premissa robur obtineant perpetue fir- mitatis, presentes tradidimus nostri sigilli munimine roboratas. Datum iuxta castrum Nidekk in ecclesia saneti Johannis, anno domini millesi mo ducentesimo sexagesimo quinto, XVIII. kal. Julii.

    Aus d. Bestätig^. Kg. Otakars ddo. 1274, 17. April, Graz (Nr. 305), vgl. diese; k. Reichsarchiv zu München; ebend. auch Cod. 19t, f. 132, Meichel- beck II./1, 64.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.