useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1192
Signature: 1192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1192
Herzog Leopold V. bestätigt dem Stifte das Recht, jährlich am Feste der heiligen Margaretha Markt zu halten und verbietet jede Beeinträchtigung desselben.
Source Regest: 
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 471, Nr. 6
 

ins.
Aus dem Transsumpte des Abtes Johann von Melk dd. 28. Jänner 1468 im k.k. Haus-, Hof- und Staats-Archive.
    x
    In nomine sanctae et individuae trinitatis. Liupoldus dei gratia dux Austriae et Styriae. Quoniam ad iudiciariae potestatis sollicitudinem pertinere dinoscitur eis, quae ad iustitiae et rectitudinis obseruationem inducunt, diligentiam impendere, et indebitos questus, quae se occasione iuris negotiis immergere solent, repellere, nos, hanc ipsam cautellam iudiciis nostris adhibere cupientes, uiolentias et grauamina exactionum praecidere et exstirpare intendimus. Quapropter iustis ac statutis nostris debitis contenti esse uolentes iustitiam illam de Ardakker, quam ecclesia illa et confratres eius in foro et nundinis eiusdem suburbii, hoc est in festo sanctae Margaretae, prius habuisse sed postea insolentia preconum et exactorum immutatam et agrauatam esse comperti sumus, petitione dilecti nobis praepositi Chonradi, Salichint dicti, remisimus et renouauimus ita uidelicet, ut recepto a nostris dispensatoribus et officialibus uno talento nichil ultra exigatur, sed cetera in usus praepositi et fratrum praefati loci cedant. Omnem etiam uiolentiam et iniuriam de hoc ipso recognito eis iure inhibemus et iussionis nostrae mandato prorsus amovemus. Ne ergo de cetero super his ulla oriatur ambiguitas ob firmam diffinitae rei cognitionem et perpetuam memoriam retinendam, statuimus et auctoritate scripti nostri confirmantes praecipimus, ut hoc ipsum statutum nostrum nullius unquam praesumptione uioletur. In hujus etiam rei argumentum praesentem paginam conscribi et sigilli nostri impressione roborari iussimus annotatis etiam testibus, qui huic nostrae ordinationi interfuerunt. Dietricus Halgravius. Hadmarus de Chünringen. Welvingus de Chaphenberch. Herrandus de Wildonia. Erchengerus de Landesere et frater ejus Rvdolfus. Vlricus de Stubenberch. Otto de Volchenstorf et alii quam plures.
    Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 471


    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger (GB AM)
    • Kapfenberg (GB BM)
    • Kühnring (GB HO)
    • Stubenberg (GB HB)
    • Volkersdorf (GB ?)
    • Wildon (GB Wildon)
    Persons
    • Dietrich Halgrav, Zeuge
    • Erchenger, Zeuge
    • Hadmar II. von Kuenring (gen. ab 1157, gest. 1217), Zeuge
    • Herrand von Wildon, Zeuge
    • Konrad Seligkind, Propst des Kollegiatstifts Ardagger
    • Leopold V., Herzog von Österreich (1177-1194), Herzog von Steiermark (1192-1194), Aussteller und Siegler
    • Rudolf, Bruder des Erchenger, Zeuge
    • Ulrich von Stubenberg, Zeuge
    • von Volkersdorf, Zeuge
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.